Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tbsito

Harvard College Library
Bowie Collection

Gift of
Mrs. E. D. Brandegee

Novi 9, 1908.

SERENISSIMO DEL PHINO PETRUS CALLYUS.

VIDQUID LUDOVICUS MAGNUS, augustus parens Tuus molitur, SÉRENISSIME DELPHINE , id omne magnum eft : feu populos regit ; seu hoftes expugnat ; seu utrisque concessâ pace grati

ficatur. Sed indoles, & inftitutio Tua regiorum operum opera sunt maxima. Tu quidem , velut nobile fpeculum , regales cùm animi , tum corporis dotes ab ipfo acceptas ficredis, nibil ut in T é defideretur, quod imperatori a majefta

á ij

tis effe poßit: Tuam verò institutionem , quam Rex ille sapientißimis fuis confiliis exorsus eft , selectißimísque viris corroboravit, magnificentißimo librorum apparatu ita perficit , ut ineffabili quadam neceßitudine quantum filius parente, tantum parens filio regum omnium præstantiam vincat. Ecce, continuato illius jussu, inter antiquos auctores emicat SEVERINUS BOETIUS, feque Tibi siftit , ut meliori quodam jure , fic majori pe fruétuum uberrimorum.

Omnium certè ejusmodi auctorum meritißimò BOETIUS Tibi se siftit. Illi enim advena Gallicorúmque inftitutorum penitus ignari, precone indigebant, qui prædicatâ eorum dignitate, aliquam in Auiifdem compararet exiftimationem : 'Hicpridem à Philippo. Pulcro Galliarum rege, literarum literatorúmque amantißimo principe,

honorificentißimè exceptus, propè domefticus eft, aulicorúmque morum tam gnarus, quàm ab Aulicis notus. Illi prophani, nullă, nisi quam fortè à novis interpretibus acceperunt, pietate commendantur : Hic sacer, Christianâ Martyris splendidiùs, quàm Romanâ Patricij micat purpurá. Illi in uno duntaxat dicendi genere versati, aut folutam finestrictâ , aut strictam fine foluorationem habent. Hic utriusque fermonis fcientißimus , ut persuadet orator eloquens , fic poëta fuavis delectat. Illi Musis mollioribus inspirati, fuis fententiis fi non ladunt, lasam ostendunt mentem, quam fanare nequeunt : Hic, docente feveriori Phi lofophiâ , perturbationes , errorum vitiorúmque cau

1

fas, ita detegit, ut ad mentis falutem multùm conferre poffe videatur.

Si verò Auctor ille faciles ad Te habuerit aditus, SERENISSIME DELPHINE, majorem doctrina virtutífque acceßionem fe fperabit fa&turum , non folùm in Te; fed in omnibus etiam adolescentibus , ad quos, velut à capite ad membra, regie Tua institutionis forma derivatur.

Magnum quidem ejt, Te Geographiam, Chronologiam Historiam tam prophanam quàm

facram, eximiâ latinitate cumulatas perfectißimè callere : fed longè majus, illius , quam infitam habes cùm de Te, tum de Deo notitiæ philofophicum , quod BOETIUS hic suggerit, accipere incrementum: illa etenim priores disciplina huic posteriori, non fecus ac mancipia domina famulantur. Hâc informatione princeps tantò altiùs populos supereminet, quantò sui conscius, Conditorisque intelligens, divitiis , honoribus, voluptatúmque illecebris , quibus regale folium circunfundi solet, contemtis & humiliores de semetipso & sublimiores de divinâ majestate concipit

fenfus. Non omittendæ erant ea, quæ animo Tuo verè regio impresse funt, artes ingenua : sed illa , quam BOETIUS inspirat, humana divinæque natura notitia Tibi omnino necessaria videtur: suis etiam sceptra non carent miferiis , quibus philosophicum illud Confulis Romani remedium utiliter poteft adhiberi.

Quamvis autem augustum Tuum genus , & preftantißima Tua eruditio Te adeo evexissent , ut aureus hic libermagno Tibi deinceps usui esse non posset,

ă iij

[ocr errors]

grande tamen Tuum DELPHINI decus id à Te videtur poftulare, illum ut librum Tibilegi cures , cùm alias ob causas , tum maximé, ut BOETius Gallicis Academiis, à quibus pari , quâ olim à Romanis mænibus , injuftitiâ dudum exsulavit, Tuo regali exemplo restituatur: turpe nimirum regno

Christianißimo sacrum hunc doctorem Virgilio , Ciceroni, Aristoteli, cæterifque religionis Christiana hostibus postponi , eóque magis , quod ille non intelligendi solum , sed etiam dicendi gravißimus auctor eo magifter noftras Christianorum fcholas afluentibus doctrinarum omnium copiis ditaverit. Grammaticam, fugatâ barbarie, sanctos fabularum usus docuit: Rhetoricam lectißimis verbis verißimisque fententiis ornavit: Philosophiam obfcuritate liberatamita excoluit, ut quicumque huic parêre voluerit, is omne atatis tempus poßit fine moleftia tranfigere.

Patere ergo , SERENISSIME DELPHINE, virum pariter nobilem, doctum, & sanctum Regiam ingredi , cateris auctoribus Tuis annumerari, & inter illas, quas in literis feliciter consumis, operas Tibi audiendum proponi: sanctitatem hic cum doctrinâ, utramque cum nobilitate fic animadvertes conjunetam , ut quicquid ibidem erit obvium , id august å Tuâ haud indignum origine, & ad Tuam scientiam augendam e) ad coronam aternam , cui reges omnes studere debent, consequendam conducere plurimùm poßit. Cadomi Kal. Novemb. anno Domini M.

[ocr errors]

DC,

LXXIX.

« AnteriorContinuar »