Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors]

SERENISSIMO

DELPHINO

PETRUS CALLYUS.

VIDQUID LUDO-
VICUS MAGNUS,
augustus parens Tuus moli-
SERENISSIME

tur,

in

DELPHINE, id omne magnum eft: feu populos regit; feu hoftes expugnat ; feu utrifque concefsa pace gratificatur. Sed indoles, ftitutio Tua regiorum operum opera funt maxima. Tu quidem, velut nobile fpeculum, regales cùm animi, tum corporis dotes ab ipfo acceptas ficredis, nihil ut in Te defideretur, quod imperatoria majefta

á ij

tis effe poßit: Tuam verò institutionem, quam Rex ille fapientißimis fuis confiliis exorfus eft, felectiẞßimifque viris corroboravit, magnificentißimo librorum apparatu ita perficit, ut ineffabili quadam neceßitudine quantum filius parente, tantùm parens filio regum omnium prastantiam vincat. Ecce, continuato illius juffu, inter antiquos auctores emicat SEVERINUS BOETIUS, feque Tibi fiftit, ut meliori quodam jure, fic majori fpe fructuum uber

rimorum.

Omnium certè ejufmodi auctorum meritißimò BOETIUS Tibi fe fiftit. Illi enim advena Gallicorúmque inftitutorum penitus ignari,pracone indigebant, qui pradicata eorum dignitate, aliquam in Aulá iifdem compararet exiftimationem: Hicpridem à Philippo Pulcro Galliarum rege, literarum literatorúmque amantißimo principe, honorificentißimè exceptus, propè domefticus eft, aulicorúmque morum tam gnarus, quàm ab Aulicis notus. Illi prophani, nulla, nifi quam fortè à novis interpretibus acceperunt, pietate commendantur: Hic facer, Chriftianâ Martyris fplendidiùs, quàm Romanâ Patricij micat purpura. Illi in uno duntaxat dicendi genere ver fati, aut folutam fine ftrictâ, aut ftrictam fine folutå orationem habent: Hic utriufque fermonis fcientißimus, ut perfuadet orator eloquens, fic poëta fuavis delectat. Illi Mufis mollioribus infpirati, fuis fententiis fi non ladunt, lafam oftendunt mentem, quam fanare nequeunt: Hic, docente feveriori Philofophiâ, perturbationes, errorum vitiorúmque cau

fas, ita detegit, ut ad mentis falutem multùm conferre poffe videatur.

Si verò Auctor ille faciles ad Te habuerit aditus, SERENISSIME DELPHINE, majorem doctrina virtutifque acceßionem fe fperabit facturum, non folum in Te; fed in omnibus etiam adolefcentibus, ad quos, velut à capite ad membra, regia Tua inftitutionis forma derivatur.

Magnum quidem eft, Te Geographiam, Chronologiam, Hiftoriam tam prophanam quàm facram, eximiâ latinitate cumulatas perfectißimè callere: fed longè majus, illius, quam infitam habes cùm de Te, tum de Deo notitia philofophicum, quod BOETIUS hic fuggerit, accipere incrementum: illa etenim priores difciplina huic posteriori, non fecus ac mancipia domina famulantur. Hac informatione princeps tantò altiùs populos fupereminet, quantò fui confcius, Conditorifque intelligens, divitiis, honoribus, voluptatúmque illecebris, quibus regale folium circunfundi folet, contemtis & humiliores de femetipfo & fublimiores de divinâ majeftate concipit fenfus. Non omittenda erant ea, que animo Tuo verè regio impreffa funt, artes ingenua : fed illa, quam BOETIUS infpirat, humana divinaque natura notitia Tibi omnino neceffaria videtur: fuis etiam fceptra non carent miferiis, quibus philofophicum illud Confulis Romani remedium utiliter poteft adhiberi.

Quamvis autem auguftum Tuum genus, & praftantißima Tua eruditio Te adeo evexiffent, ut aureus hic libermagno Tibi deinceps ufui effe non poffet,

a iij

grande tamen Tuum DELPHINI decus id à Te videtur poftulare, illum ut librum Tibi legi cures, cùm alias ob caufas, tum maximé, ut BOETIUS Gallicis Academiis, à quibus pari, quâ olim à Romanis mænibus, injuftitiâ dudum exfulavit, Tuo regali exemplo restituatur: turpe nimirum regno Christianißimo facrum hunc doctorem Virgilio, Ciceroni, Aristoteli, caterifque religionis Chriftiana hoftibus poftponi, eóque magis, quod ille non intelligendi folum, fed etiam dicendi gravißimus auctor & magifter noftras Chriftianorum fcholas affluentibus doctrinarum omnium copiis ditaverit. Grammaticam, fugatâ barbarie, fanctos fabularum ufus docuit: Rhetoricam lectißimis verbis verißimifque fententiis ornavit: Philofophiam obfcuritate liberatam ita excoluit, ut quicumque huic parêre voluerit, is omne atatis tempus poßit fine moleftia tranfigere.

Patere ergo, SERENISSIME DELPHINE, virum pariter nobilem, doctum, & fanétum Regiam ingredi, cateris auctoribus Tuis annumerari, & inter illas, quas in literis feliciter confumis, operas Tibi audiendum proponi: fanctitatem hic cum doctrinâ, utramque cum nobilitate fic animadvertes conjunctam, ut quicquid ibidem erit obvium, id augustâ Tuâ haud indignum origine, & ad Tuam fcientiam augendam ) ad coronam aternam, cui reges omnes ftudere debent, confequendam conducere plurimum poßit. Cadomi Kal. Novemb. anno Do

mini M.

DC. LXXIX.

« AnteriorContinuar »