Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PRÆFATIO.

NTER plurima Boëtij noftri opera, præftantiffimum celeberrimúmque eft illud, quod infcribitur Confolatio Philofophia. Sed quæ hactenus edita funt hujus operis commentaria, hæc tam imperfecta fuerunt, ut non immeritò ad ufum SERENISSIMI DELPHINI nova inftitui mandentur. De antiquis, novifque pauca præloquar.

I.

Antiqua, inquam, confolationis philofophicæ, aut potiùs minùs recentia commentaria funt imperfecta: quæ enim commendes ? eá-ne, quæ S. Thoma tribuuntur ? an ea, quæ funt Raymundi Palasini Albienfis dicti Valderici ? an quæ Jodoci Badij Afcenfij? an quæ Joannis Bernartij Belga? an quæ Theodori Sitzmani Thuringi? an que Renati Vallini Nannetenfis? Plura, etiam diligentiffimè conquifita, videre non potui. Sed hæc omnia aut ridicula funt, aut ad patefaciendas Boëtij cogitationes minimè idonea.

Primum enim quæ S. Thomæ tribuuntur in hanc confolationem Philofophiæ commentaria, hæc ridicula funt: nam ut infinita omittam, quis temperet à rifu, legendo hæc lib. 1. prof. 1. Eleys, inquit, eft civitas Gracia, in quâ ftuduit Ariftoteles: unde studia sua dicuntur Eleatica. Academia autem fuit civitas vel villa, in quâftuduit Plato; unde studia fua dicuntur Academica: aut hæc lib. 2.Met.5. ad ista verba, Tyrio mifcere veneno: Thirus, ait, eft vermis venenofus, in cujus fanguine intingitur purpura: aut hæc lib. 3. Prof. 8. Alcibiades, inquit, mulier fuit pulcherrima, quam videntes quidam difcipuli Ariftotelis duxerunteam ad Ariftotelem,ut ipfam videret,quâ visâ dixit : Si bomines linceos oculos haberent, ut quaque obftantia penetrarent introspectis vifceribus, corpus quod apparet pulcherrimum, turpiffimum videretur: aut hæc ejufdem lib. Met. 8. ad hæc, afperis echinis: echinus, inquit, eft pifcis parvus femipedalis, qui adhærendo videtur retinere navem: ubi vn's, Latinis remora, cum echinis confunditur. Infinitus fim, fi omnes hujus commenti potiùs, quàm commentarij in Grammaticam, Poëfim, hiftoriam, & mentem ipfius Boëtij errores contendam enumerare. Quare hoc opus non crediderim effe S.

Thomæ.

Videtur autem hoc opus effe Thomæ cujufdam, natione Angli, patriâ Vvalenfis, ordine Dominicani, cui etiam tribuitur Summa Logicæ, quæ vulgo S. Thomæ Aquinatis nomine impreffa legitur: quòd enim Thomas ille diceretur Anglicus, & Dominicanus effet, propter eundem Ordinem, & quamdam appellationis fimilitudinem, errore typographorum dici potuit primùm Angeli cus; poftea S. Thomas. Hinc ab ifto commentore lib. 2. Met. 1. citatur Alanus, qui non floruit nifi fæculo decimo quarto, cùm tamen S. Thomas vixerit anno 1274. Hinc puto, hunc Thomam Anglicè locutum lib. 1. Prof. 4. ubi

Coëmptio, inquit, eft inftitutio fuper aliquâ portione dandâ de re emendâ vel vendendâ, & vocatur vulgariter UNGELT, quamquam fortè, errante typographo, fermo fuit depravatus, gallicè dicimus monopole. Nefcio etiam quomodo à S. Thomâ dici potuiffet ad finem 2. Metri lib. 1, hac Marquardus.

Ac ne putes, me hæc temere fingere, confulere poteris cùm Vallinum, tum etiam Afcenfium, qui pariter negant, S. Thomam effe horum commentariorum auctorem. Non tamen continuò Sancti Thome crediderim, inquit Afcenfius præfatione in hos Boëtij libros, cùm neque phrafim ejus redoleant, neque fecunditatem illam mirabilem, quæ in ceteris doctrinis eius eft, affequantur, neque tempori congruant: nam Alani opufcula, quem plufculos annos poft ipfum · Sanctum Thomam objiffe tradunt earum rerum periti, nonnumquam allegant. Deinde commentaria Raymundi Palafini Albienfis dicti Valderici in tribus præfertim verfantur: 1. in breviffimis quibufdam nominum aliquot obfcuriorum interpretationibus, margine libri infcriptis. 2. in longiori quadam lectione aftronomicâ, ad exponendas vices Hefperi occidentem modò fequentis, modo orientem præeuntis folem: pro quorum intellectu, inquit ad Metr. 5. lib. 1. est opus Archimedare, id eft conficere figuras, quarum inventor Archimedes fuit. Notetur quid circulus, quid centrum, quid area, quid circunferentia? Egregiæ annotationes! 3. in quæftionibus, quas vocat Cratonicas circa quintum librum; quarum, inquit, hac principalis volitat quæftio, videlicet utrùm, divinâ providentiâ exiftente, liberum arbitrium fit hominibus. Ubi interpres ille videtur fententias Boëtij animo non comprehendiffe.

Quamobrem ex his tribus primum nobis videtur non fufficere ; fecundum redundare; tertium impedimento effe ad mentem Boëtij hîc percipiendam. Poftea Afcenfius, ut ipfe jactitat prædictâ præfatione, docuit carminum leges & varietates ; fabellas quoque & hiftorias diligentiùs recitavit; & latinitatis aut fervata aut neglecta virtutem aperuit, dolens quòd græca verba fubinde incerta reperire nufquam potuit.

At interpres ifte, quamquàm fibi magnopere placeat, apud alios tamen malè audit: Afcenfius Badius, inquit Theodorus Sitzmanus, de quo ftatim dicetur, hunc aliofque optimos auctores quifquiliis merifque affaniis inquinare impudenter dicam, an imprudenter non abftinuit. Quod Afcenfij vitium quamvis non conftaret, idem nihilominus Afcenfius ipfos non exceffit Grammaticæ limites, ultra quos ad accuratam horum librorum intelligentiam aliquid majus defideratur.

Subit Joannes Bernartius, qui, paucis in folutam, paucioribufque in ftrictam hanc Boëtij orationem notatis, feipfum videtur illuftrandum ornandumque ita fufcepiffe, ut ubi primum vel minimam nancifcitur occafionem eorum, quorum recordatur, dicendorum; hæc five ad inftitutum conducant, five non, congerat, fuam potiùs eruditionem, quàm auctoris mentem expofiturus. Hic, inquit prædicus Sitzmanus, librum hunc nobis tradidiffet multò terfiorem, fi licuiffet: fed immaturá morte fublatus in rationem Libitina venit, telamque, quam erat exorfus, imperfectam reliquit.

Succedit iple Theodorus Sitzmanus, qui totus eft in componendis variis lectionibus, ut quam meliùs exponere fenfa Boëtij exiftimaverit, hanc expun&tis cæteris moneat retinendam. »> Quibus tamen, ut ipfe de femetipfo ait,

non

non rarò infpergit alia quædam, vel ex philologiâ, cui unicè hactenus fuerat « addictus; vel ex jurifprudentiæ politicef-ve penu; vel ex orbe illo difciplinarum, quæ ftudio fapientiæ famulantur petita. Quod profectò, addit, non « aliam ob caufam feci, quàm ut gratâ vice nunc prodeffem, nunc delectarem☛ hoc est, utile dulci mifcerem.

Fidém-ne liberaverit fuam hic interpres, æquus lector judicet. Ego verò exiftimo, primum quidem ipfum Orationis Boëtianæ contextum, quem recenfuit, aliis perfpicacioribus oculis indiguiffe; deinde hunc interpretem alios veterum liberorum interpretes imitatum, non tam aliorum quàm fui gratiâ fcripfiffe: unde ita citavit alios five oratores five poëtas, qui more Boëtij locuti fuerant, ut cùm unum auctorem fufcepiffet explicandum, plures; nullo expofito, nobis proponat interpretandos, homo felicis memoriæ.

Denique Vallinus, noftro judicio, omnium optimè de Boëtio meritus eft: contextum enim fæpiffimè corruptum emendavit : quamobrem, ut ipfe de se ait, optimos quofque codices confuluimus contextumque ex eorum plerumque confenfu recenfuimus. Ii autem fuêre duo manu exarati Sancti Victoris ; duo ex bibliotheca Thuanâ iidemque vetuftiffimi; ex regiâ unus ; itemque dno mei, fed recentiores. Gracus quoque eorumdem librorum codex, quos Grace interpretatus eft Maximus Plaxudes ex eâdem bibliothecâ regiâ. Ex editis verò Florentinus anni 1513. & alius quivis optimus. Quinetiam idem Vallinus quofdam hujus opufculi locos, quos obfcuriores putavit, fuis notis illuftrare conatus eft. Propterea que Lugduni Batavorum, novem abhinc annis, typis mandata funt, Variorum in hanc Philofophiæ confolationem commentaria, hæc Joannis Bernartij, Theodori Sitzmani, & Renati Vallini notis, velut cæ mentum fine calce, conftant.

Ipfe tamen Vallinus, omifsâ omni verborum interpretatione, tacitaque Boëtianâ difputandi ratione, notas adhibuit tam raras tamque breves, ejus ut labor, alioqui utilis, ad perfectam hujus operis cognitionem habendam fufficere non poffit. Et hæc antiqua funt, five potiùs minùs recentia Confolationis philofophicæ commentaria.

I I.

[ocr errors]

Prædicta commentariorum in confolationem philofophicam vitia optimè animadvertit vir ut gente, fic doctrinâ omnique virtutum genere præftantiffimus, Carolus Sancta-Mauræus, Montauferij Dux SERENISSIMI DELPHINI Moderator, & pro fingulari fuâ, in rebus principum confulendis prudentiâ, ægrè tulit, facta prudentiffimi illius Aulici, cujus confiliis quandiu ufus eft rex Theodericus, tandiu vitam optimo imperatore dignam egit, obfcurioribus verbis velata latere. Idipfum etiam novit illuftriffimus Ecclefiæ Princeps Jacobus Benignus Boffuetius, Condomenfis Epifcopus, ejufdem SERENISSIMI DELPHINI Præceptor, & pro eximiâ fuâ in divinis Myfteriis fapientiâ doluit, cogitata fapientiffimi illius theologi, quo docente humana libertas cum divinâ providentiâ conciliatur, compreffiori quodam differendi modo occultata ignora i. Id quoque vidit clariffimus vir Petrus Daniel Huetius, noftræ quondam Cadomenfis Academiæ alumnus; cujus etiam operâ idem Sereniffimus. Princeps ad literarum & fapientiæ ftudia utitur, & pro incredibili fuâ in

omnibus difciplinis eruditione ingemuit, elegantia excellentiffimi hujus cùm oratoris, tum poëtæ, in quo tamquam in ultimo Romanorum herede dites purioris latinitatis reliquiæ fervabantur reconditæ, dicta inter obfcuros barbari fui fæculi auctores permifta contemni. Illa, inquam, præclara Galliæ noftræ lumina improbam hanc querebantur Boëtij, hujufque confolationis philofophicæ fortem, cùm juffi fumus hos Boëtij libros ad ufum SERENISSIMI DELPHINI interpretatione & notis adornare. Melior-ne, an deterior præteritis videbitur nofter hic labor non poffumus divinare : fed præfcriptas nobis has, quæ fequuntur, leges eâ quâ potuimus, diligentiâ obfervare ftuduimus, ad perpetuum fingularis in Deum pietatis; in Regem obfervantia ; & in literas

amoris monumentum.

1. Ufi fumus lectione, quam, confultis fanioribus libris, recenfuit Renatus Vallinus, exceptis paucis vocibus, quas, ut ibidem monuimus, validiffimis conjecturis convicti mutandas exiftimavimus. Quoniam verò parum intereft, lectorem veterum errores noffe, ideo propofitâ novâ lectione verâ, arbitrati fumus omitti poffe veterem falfam, & quidem eò lubentiùs, quòd cùm nullus ferè fuerit hujus operis locus, qui aliquando non fuerit corruptus, ad faftidium ufque repetendæ fuiffent variæ lectiones. Quamquam ne huic etiam officio deeffemus, ad finem noftri operis varias lectiones Vallini retulimus ad numeros hujus libri accommodatas.

II. Propofuimus duplex genus argumentorum, ut unâ veluti cogitatione lector animadvertere poffit, quid in toto illo opere, & qualibet ejus parte contineatur. Primum eft idea totius operis: ubi formatis qu bufdam argumentationibus, mentem lectoris efficacius commovendo, Boëtij fenfa magis demonftrare fumus conati. Alterum eft fummarium uniufcujufque capitis; in. quo non folùm dicenda, fed dicendorum ordinem breviter complexi fu

mus.

III. Quamvis hi tituli, Metrum, Profa, à recentioribus horum librorum interpolatoribus fuerint invecti, & juvandæ duntaxat memoriæ causâ adpofiti; iifque omnes veteres libri, & optima editio Florentina careant, ut advertit prædictus Vallinus, hos tamen non omittendos effe duximus: quoniam nunc ita in ufu funt, ut quoties laudatur Boëtius de Confolatione Philofophiæ; (laudatur autem fæpiffime) toties hi tituli nominentur. Quid verò has notas neglexiffe noceat, expertus eft ipfe Vallinus: cùm hujus editione non fine magno temporis difpendio, ad fidem auctoris Boëtium appellantis probandam uti valeamus: unde contemnitur.

IV. Genera verfuum, quibus hîc ufus eft Boëtius, propofitis eorum legibus, antè nominavimus, quàm eorundem interpretationem & notas aggrederemur: quod ex his plura fint minùs ufitata, tyronibus præfertim, quorum gratiâ græcas quoque dictiones, quibus hi verfus fignificari folent, utpote obfcuriores, vitavimus. Verfus hi multiplicis funt generis, nec intereft numerari; fed carmina, quæ ex his verfibus conftant, ad fex & viginti genera revo->

cantur.

V. Subjecimus interpretationem, ftrictæ quidem orationis continuatam, folutæ verò interruptam; eorum more, qui ante nos juffu LUDOVICI

MAGNI; ad ufum SERENISSIMI DELPHINI in poëtas fcripferunt, aut oratores Latinos; ut qui adolescentes literis operam navant, his nihil defideretur eorum, quæ ad majorem in artibus ingenuis profectum poffint conferre.

VI. Notas noftras addidimus; non illas quidem longiores; ne inanem eruditionem videremur oftentare; neque etiam breviorcs, ne noftrorum commentariorum alia quærenda effent commentaria: fed ad juventutis ufum aptatas: id quippe unum optarunt viri fapientiffimi, quorum curis commiffa fuit regia SERENISSIMI DELPHINI inftitutio. Sic Principi inftituendo ftudentes, reliquæ juventuti informandæ laboraverunt, ad fummum reipublicæ literariæ commodum, regnique Gallici decus.

VII. Operæ pretium exiftimavimus, integrum hoc opus interpretatione & notis illuftratum duobus hinc inde interponi indicibus; quorum prior eft rerum præcipuarum, quæ in toto hôc opere explicato occurrunt; pofterior vocabulorum, quæ in his quinque confolationis philofophicæ libris leguntur : ubi curavimus vocabula, quæ nobis vifa funt barbara, aut faltem minus latina, diverfis characteribus formari: ut lector id latinitatis vitium moneretur, nec noftra tamen commentaria frequentioribus ejufmodi notis turgerent. Si noftrum hoc aufum doctiores excitaverit ad abfolvendum, prolatâ auctoritate aliquod ex ejufmodi vocabulis, id non ingratum erit noftræ temeritatis præmium. Non omnia novimus, doceri femper paratiffimi.

Nihil denique iftorum omnium priùs attingendum arbitrati fumus, quàm inftar aliorum SERENISSIMI DELPHINI fcriptorum propofuerimus 1. vitam Boëtij; 2. teftimonia variorum cùm de Boëtio tum de ejufdem fcriptis ; 3. generalem librorum Confolationis philofophicæ ideam; 4. aliquam ejusmodi librorum cenfuram : hæc enim quilibet horum fcriptorum de fuo Au&tore præfari confuevit ; fi exceperis generalem operis ideam, cujus exemplum etfi non habeamus, ex ipsâ tamen, utì fperamus, non mediocris utili

tas erit.

« AnteriorContinuar »