OVIDIUS NASO EX RECENSIONE GOTT. ERDMANN GIERIG CUM VARIIS LECTIONIBUS CODICUM PARISINORUM CUI NOVAS ADDIDIT NOTAS NICOL. ELIG. LEMAIRE IN REGIA GALLIARUM UNIVERSITATE ET IN ACADEMIA PARISIENSI POESEOS LATINE www PRÆFATΙΟ • EDITIONIS PRIMÆ. 1 :: QUUM Ovidii Metamorphoses olim edidissem, operamque iis impensam non improbatam esse viris doctis vidissem ex eo, quod nuper editio illa typis esset repetenda, placuit similem curam Fastis ejusdem poetæ adhibere, cui carmini similitudinem quamdam cum illo altero intercedere constat. Neque operam talem supervacuam, opinor, reddidit priorum Editorum copia. Immo mirari licet, suavissimum hoc carmen, nec illiberale ad cognoscendum, neglectum propemodum esse ab iis, qui libellos veterum in scholis lectitandos separatim ediderunt. Neglectum certe jacuit in Germania inde a Taubnero usque ad ea tempora, quibus Lenzius in Encyclopædia Scholastica partes quasdam ejus repetiit, notisque illustravit : Krebsius autem primus fere exstitit, qui versionem ejus vernaculam vulgaret. Postquam manum admoveram operi, cognovi quidem Gesenium, V. D. idem jam moliri, specimenque laboris sui proposuisse; nihilo tamen minus, quoniam rationem : |