A new Latin verse book, containing exercises, with notes and intr. remarks by P. Frost. [With] Key

Portada
Percival Frost
1868
 

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 45 - Aenean captiva videbo.' accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem subiecit rubor, et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa : tales virgo dabat ore colores.
Página 13 - Cytherea preces. accipe per longos tibi qui deserviat annos, accipe qui pura norit amare fide. si me non veterum commendant magna parentum nomina, si nostri sanguinis auctor eques...
Página 43 - Flectere ludus equos et spicula tendere cornu. At patiens operum parvoque assueta juventus Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello.
Página 15 - Aurora suis rubra colorat equis! namque ubi mortifero iacta est fax ultima lecto, uxorum fusis stat pia turba comis, et certamen habent leti, quae viva sequatur 20 coniugium: pudor est non licuisse mori. ardent victrices et flammae pectora praebent, imponuntque suis ora perusta viris.
Página 9 - Jove pars durat ; pauci tentoria ponunt ; Sunt, quibus e ramis frondea facta casa est ; Pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, Desuper extentas imposuere togas.
Página 16 - Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum, stetque favor causa pro meliore tuus. templa feres et, me victore, vocaberis Ultor.
Página 27 - Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios. Hie choreae cantusque vigent, passimque vagantes 60 dulce sonant tenui gutture carmen aves, fert casiam non culta seges, totosque per agros floret odoratis terra benigna rosis : at iuvenum series teneris immixta puellis ludit, et adsidue proelia miscet Amor.
Página 45 - Provolvens, super haec inimico pectore fatur : Istic nunc, metuende, jace : non te optima mater Condet humi, patriove onerabit membra sepulcro : Alitibus lin/juere feris ; aut gurgite mersum Unda feret, piscesque impasti vulnera lambent.
Página 24 - Romani numen utrumque soli. nee sine vi tradent: adhibe tu vincula captis!' atque ita qua possint erudit arte capi. 295 lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, quo posses viso dicere 'numen inest!" in medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquae. inde fere soli Faunus Picusque bibebant.
Página 37 - ... sic illae timuere viros sine lege ruentes ; constitit in nulla qui fuit ante color, nam timor unus erat, facies non una timoris : pars laniat crines, pars sine mente sedet; altera maesta silet, frustra vocat altera matrem : 75 haec queritur, stupet haec ; haec manet, ilia fugit.

Información bibliográfica