Imágenes de páginas
PDF
EPUB

unde Juftinianus defcribens Liturgiam, duas ́ejus partes recenfet, nempe recitationem fan&tæ Cœnæ, & communionem. Apud Græcos idem fignificant Mystagogia, Synaxis, Telete, Anaphora, Prof. phora, Oeconomia, id eft, fecreta actio, unio, seu collectio, perfectio, elevatio, oblatio, administra 1io, de quibus nominibus lege Cardinalem Bona, rerum Liturgicarum Lib. 1. c. 3.

Dicitur 4°. ob eandem caufam, nempe actionem per quam conficitur Euchariftia, à Latinis, Miffa, Sacrificium, Oblatio, Communio, Eractio panis Collecta, de quibus lege eundem, codem Libro. cap. eodem.

Cùm verò in celebrandâ Mifsâ plures effent ac tiones, ac plures ad Deum orationes funderentur, nec Catechumenis ac poenitentibus fas cffct integræ facrificii incruenti celebrationi intereffe, fed poft quafdam Orationes ante confecrationem fo-ferent à Diaconis foras expelli, hinc ca pars Miffa cui intereffe illis permittebatur, dicta eft Miffa Ca techumenorum, Miffa pœnitentium: fed de his fu fùs Theologi, ubi de facrificio Miffæ differunt.

A materiâ ex quâ conficitur Euchariftia.

Dicitur 1. panis 1. Corinth. 10. v. 16. Panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini eft? Joan. 6. v. 52. Panis quem ego dabo, caro mea eft pro mundi vitâ. Et v. 48. Ego fum panis

vita.

Dicitur 2. panis cœleftis à S. Auguftino Epiftolâ 120. ad Honoratum ; panis myfticus, L. 2 o. contra Fauftum Manichæum cap. 13. panis Dominicus, Tract. 39. in Joan. panis Chrifti,Track.6. in Joan panis anima fuperfubftantialis, Serm. 185. de tem

pore, nunc 18 2. in Append. panis quotidianus, Epiftoli 130.aliàs 121. ad Probam; panis Angelorwm, ab Ecclefiâ in Officio corporis Chrifti; panis fandus vitæ æterna, calix falutis perpetua, ab Ec

clefiâ in Canone Miffæ &c.

C.

Varias hujufce appellationis rationes profert Lanfrancus Lib. de Sacramento Euchariftia c. 20. Cor- Billiot.PP pus, inquit, Christi vocatur panis,vel quia ex pane T.18.8.775: conficitur; feu quia contuentium oculis, cùm caro fit, panis videtur; five quòd corporali & vifibili pani fimilitudine quadam conjungitur. Nam ficut ifte materialis panis difcretè fumptus humanam carnem nutrit & fuftentat, fic fpiritale & invifibile corpus Chrifti animam dignè fumentis alit & vegetat.

Eâdem de causâ, nempe à materiâ, Euchariftia dicitur, alimonia, convivium, cœna, nempe ob analogiam quam habet Euchariftia cum convivio corporali ac communi.

Dicitur 3°. à Græcis a Sopa, ayla süpas, dona, fanita dona, vel quia Euchariftia folebat olim confici ex iis donis feu oblationibus panis & vini, quas Fideles ad facram communionem & in ufum Euchariftiæ afferebant ; vel quia cætera dona Chrifti dignitate ac præftantiâ fuperat.

A re que continetur in Euchariftiâ.

Dicitur corpus Chrifti, Matth. 26. corpus Domizi, à Tertulliano L. de Oratione cap. ultimo ; Sacramentum corporis & fanguinis Chrifti, à Theo. doreto Dialogo 3. celebratio corporis & fanguinis Chrifti, à S. Auguftino L. 3. de Doctrinâ ChriAianâ cap. 9.

Atque ex hac radice exurgit ineffabilis hujus Sacramenti dignitas, quâ factum eft, ut quemadmo

dum olim apud Judæos locus Templi fecretior & maximè venerabilis dictus fuit Sancta Sanctorum ira Sacramentum Euchariftiæ, quod apud Chriflia. nos fummam inter omnia myfteria venerationem meretur, dictum fuerit, Sacramentum facramentorum, Myfterium myfteriarum, perfectio perfectionum, San&tum Domini, atque etiam, Sanita Sanctorum, Sacramentorum omnium confummatio. Dionyfius Alexandrinus Epiftolâ Canonicâ Can. 2. Cyprianus Tract. de lapfis; Hefichius L. 2. in Leviticum. Hinc & vulgò dicitur,fanctum, auguftiffimum Sacramentum; imò per antonomafiam fimpliciter & abfolutè Sacramentum, quafi nempe cætera ejus. comparatione ad Sacramenti dignitatem non acce derent. Hinc interdum plurali numero dicitur, My fteria, quia infinita penè myfteria in fe continet: quâ de re legi poteft S. Ambrofius L.4. de Sacramentis cap. 3. & L. 5. č. 2. & 3. Quin & multa atque eximia epicheta accumulant SS. Patres : appellant enim, fanita & impolluta myteria, divina, admirabilia, vivifica, perfectiva, terr bilia, arcana, & abfcondita. Hinc aliquando defignatur Euchariftia per iftas tantùm voces,norunt Fideles, quia nempe folis Fidelibus abfconditi hujus Sacramenti arcana veritas exponebatur,quam fub obfcuris verbis involvebant divini Concionatores, cùm ad plebem verba faciebant, ne fortè ab impiis & infidelibus irrideretur.

[ocr errors]

A tempore inftitutionis.

Dicitur 1. Cena Dominica: tùm quia à Chrifto vefpere in cœnâ fuit primùm inftituta & cele brata Euchariftia ; tum quia eft commemoratio poftreme Cœnæ Domini; tùm quia accedentes ad

hoc Sacramentum,corpore& fanguine Domini reficiuntur. Hinc nonnullarum Ecclefiarum nata confuetudo, Euchariftiam fero poft cœnam celebrandi, de quâ lege S. Auguftinum Epistolâ ad Januarium 4. aliàs 118. Prævaluit tamen antiquus Ecclefiæ ufus, de illâ ante omnem cibum & à jejunis percipiendâ.

in

Novatores Cane præfertim nomine abutuntur ut probent 1°, nonnifi pluribus fimul difcumben. tibus & participantibus celcbrari poffe ac debere Euchariftiam. 2°. eam non effe ad ægrotos deferendam. 3. à quibuflibet etiam non jejunis licitè percipi poffe. Inde nonnulli Catholici, ut Genebrardus in Liturgiâ Apoftolicâ cap. 8. Sanctesius Repetitione 6. cap. 1. Vafques in 3. partem q. 73. art. 4. nomen iftud rejiciendum putarunt ; ne, in quit Valques, communia fint vocabula cum Hæreticis. Negant quoque hunc Apoftoli locum 1. Cor. II. V. 20. Convenientibus vobis in unum, jam non eft Dominicam Coenam manducare, quo teftimonio præcipuè gloriantur Hæretici, negant, inquam, de Euchariftiâ intelligi debere. Nonnulli etiam, ut Maldonatus in caput 26. S. Matth. negant Coena nomen à veteribus SS. Patribus ufurpatum ad defignandam Eucharistiam.

Verùm neutris affentiri poffumus. Non primis, quia etfi multis orthodoxis terminis abutantur Hæ. retici,,non idcirco tamen illi ab ufu ecclefiaftico removendi funt: non poftremis, quia Cane nomen ufurpatum legimus ad Euchariftiam defignandam, à Tertulliano L. de Spectaculis cap. 13. S. Gregorio Nyffeno Orat. 2. de Refurrectione Chrifti; S. Chryfoltomo Hom. 24. in priorem ad Corinthios; S. Hieronymo in caput 11. 1. ad Corinth. S. Au

guftino, de Sermone Domini in monte L. 2. & Epi ftolâ 5 4. aliàs 118. S. Bafilio in Regulis breviori bus, Regulâ 310. Ufum hunc Patribus familiarem fuiffe agnofcit Catechifmus Romanus parte 2. de Euchariftiæ Sacramento n. s. Vetuftiffimi Patres, inquit, authoritarem Apoftoli fecuti, Cœna etiam nomine facram Euchariftiam interdum vocarunt quòd in illo noviffimaCœnæ falutari mysterio à Chrifto Domine fit inftituta.

Dicitur 2°. Pafcha: tùm quia Chriftus tempore Pafchatis Euchariftiam inftituit; tùm quia continet Chriftum qui eft Pafcha noftrum. 1. Cor. 5. v. 7.

Dicitur 3. novi Teftamenti Sacramentum, per excellentiam ; quæ appellatio defumpra est ex verbis Chrifti Lucæ 22. v. 20. & 1. Cor. 11. V. 25. quatenus fcilicet Teftamenti nomine intelligitur difpofitio quâ Chriftus moriturus poftremâ fuâ voluntate bona fua hæredibus relinquit, fuoque Teltamento nobis fuum in Euchariftiâ corpus legavin

A loco inftitutionis.

Dicitur 1. Menfa Domini, 1. Cor. 10. v. 2T Non potelis menfa Domini participes fieri, & menfa damoniorum. Sic autem nuncupatur, quia Chriftus menfæ recumbens cum Apoftolis, Sacramentum hoc inftituit.

Græci duplicem menfam habent in celebratione Euchariftia, unam quam appellant prothefim, feu, propofitionis, in quâ, inquit Goarius in fuis ad Euchologium Græcorum feu Rituale notis, facra Pag. 116. dona primo immolanda proponuntur : & priufquam in altari confecranda deponantur, primam hic fan&tificationem precibus Sacerdotis, & facro ritu circa ea peracto, affumunt. Alteram vocant, Apothefim

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »