Imágenes de páginas
PDF
EPUB

preffit: in Comitiis enim Auguftanis anno. 1529. ubi Lutherani celebrem fuam fidei profeffionem ediderunt, ac Imperatori obtulerunt, formulam Argentinenfem propofuit, in quâ articulo 18. profitebatur Chriftum in Euchariftiâ dare Fideli bus verum fuum corpus, verumque fuum fanguinem, verè ab iis manducandum & bibendum in cibum potumque animarum: cui formulæ expofitionem adjecit, in quâ damnatâ dumtaxat capharnaïticâ manducatione, admittit fimul cum pane dari verum corpus Chrifti. VideHof pinianum parte 2. pag. 101. Deinde poft ifta Comitia eò proceffit ut diceret, nullam effe inter Lutheranos & Sacramentarios, nifi de nomine, controverfiam, ut refert Hospinianus ibidem pag. 111. & 117. atque quidquid Lutherus per effentialiter, realiter, vel corporaliter intellexit, hoc totum per particulam verè reddi ac exprimi. Ibidem pag. 136. & pag. fe. quenti 137. Melanchtoni refpondet, cor. pus Chrifti verè ac fubftantialiter à nobis accipi, cùm Sacramento utimur.

Calvinus ergo ut tutiùs incautos deluderet, ifthæc omnia fibi quantùm ad verba adoptanda effe putavit. In confeffione ad. Bucerum, apud Hofpinianum pag.

[ocr errors]

171 ait, carnem Chrifti verè nobis esse cia bum, & fanguinem ejus verè potum....ita ut nos illa carnis ac fanguinis Domini substantia verè ad immortalitatem pafcat, & corum participatione vivificet.Et in brevi admonitione de Cœnâ Domini, inter Epif tolas pag. 595. dicit, nos illic recipere corpus ac fanguinem Domini, non phantafià, aut apprehenfione mentis;fed reipsa ita nobis offerri, ut vera fubftantialique unitate cum ipfo cohæreamus. In fecundâ verò defenfione adversùs Weftphalum afferit, in eo à nobis diftare veteres Patriarchas, quòd fubftantialis hodie manducatio eft, quæ tunc effe non potuit....ut vitam ex ejus fubftantia hauriamus. Denique Lib. 4. Inft. сар. 27. n. 1o. docet, rem fignatam (hoc eft corpus Chrifti) offerri & exhiberi omnibus, qui ad illud fpirituale epulum accumbunt ( etiam indignis, ab iifque percipi) quamquam à Fidelibus folis cum fructu percipitur. Eodem cap. n. 11. Non intelligentia dumtaxat, inquit, aut imaginatione res tranfigitur, fed participes fubftantiæ ejus nos fimus. Et n. 32. agnofcit arcanum in Euchariftiâ latere miraculum, quod & naturæ fines & humani ingenii captum longè fuperet ; fublimius illud effe, quàm ut ingenio comprehendi aut verbis enarrari poffit. Hing

Calviniani in Synodo Rupellenfi anno 1571. agentes adversùs eos, qui non recipiunt fubftantiæ vocabulum; & adversus eos qui à Coenâ fubftantiam ipsam carnis Chrifti excludebant, Damnamus, inquiunt, eos qui non recipiunt fubftantiæ vocabulum.

Quapropter Calvinus Auguftanam Lutheranorum Confeffionem probavit anno 1529. ut patet ex ejus Epiftolâ ad illus triffimum quemdam Germaniæ Princi pem, pag. 324. & anno 1536. juravit & ipfe quoque in concordiam à Bucero cum Lutheranis initam Wittemberga. Anno pariter 1549.pari flexibilitate focietatem pepigit cum Tigurimis.

Ab illâ fpeciosâ verborum Calvini for mâ cavete vobis diligenter, dilectiffimi Candidati, tota enim infidiofa eft, fraudis & doli plena pro innatâ Hæreticorum omnium indole ac ingenio. Totus à Zuinglio fe recedere dolofus ille fingit, & cum Lutheranis agnofcere Euchariftiam non nudam effe ac vacuam corporis Christi figuram, immò ipfam corporis fubftantiam unà cum fymbolis nobis in eâ porrigi at fallit; fubftantiam quippe non intelligit realiter feu corporaliter præfentem, fed præfentem dumtaxat

per fidem aut virtutem à Chrifto ipfo dif. fufam. Quapropter Concilium Tridenti num ad omnem præcavendam fraudem, & ipfi occludendam quamcumque elabendi viam, docet, Chriftum in Eucha riftiâ præfentein adeffe verè, realiter ac fubftantialiter: verè, non per figuram & imaginem; realiter, non objectivè tantùm ac per fidem; fubftantialiter, non tantùm per efficaciam& virtutem à Chrifto diffufam.

Quâ etenim fronte fubftantiam corporis Chrifti realiter in Euchariftiâ præfen tem admittere fe affeverare poteft perfi. dus hærefiarcha, qui ex profeffo docet ac contendit.

Io. cum Zuinglio, ifta Chrifti verba, Hoc eft corpus meum, de figurâ & figno intelligenda effe; Lib. 4. Inftit. cap. 17.n. 1. eos proinde qui in folemnibus Cane verbis, Hoc eft corpus meum. Hic eft fanguis meus. præcisè litteralem fenfum urgent, ejus tanquam præpofteros interpretes à fe repudiari; fe enim extra controverfiam ponere, figuratè accipienda effe, ut panis & vinum dicantur id quod fignificant: neque verò novum aut infolens videri debere, ut per metonymiam ad fignum transferatur rei fignifica tæ nomen, cùm palim in Scripturis ejufmodi

locutiones occurrant : ficut ipfemet loquitur in concordiâ cum Tigurinis initâ an01549. apud Hofpinianum pag. 212.

II. Quòd carnis fuæ efu ac fanguinis fui potione qua hic figurantur, Chriftus animas noftras per fidem Spiritus fanéti virtute pafcat, id non proinde accipiendum, quafi aliqua fieret fubftantiæ vel commixtio vel transfufio ; fed quoniam ex carne femel in facrificium oblata & fanguine in expiationem fufo vitam hauriamus. Ibidem.

III. Chriftum, quatenus homo eft, non alibi quàm in cœlo, nec aliter quàm in mente ac fidei intelligentiâ effe quærendum; atque ita Chriftum à nobis tanto locorum intervallo diftare, quantùm cœlum abeft à terrâ. Ibidem.

IV. Inter opiniones, quæ rejici & repudiari debent collocat eam, quæ afferit, corpus Chrifti realiter & fubftantialiter adeffe in Cœnâ. Ita in defenfione contra Weftphalum, pag. 77. inter Opuf cula.

V°. Quâ fide ac finceritate cum Tigu rinis concordiam & focietatem inire Calvinus potuit,quos non ignorabat nullum in Euchariftiâ peculiare miraculum agnofcere, nec ferre poffe ut diceretur, fubftantiam Chrifti in eâ percipi,aut Chri

« AnteriorContinuar »