Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

doctrinam pendere.Nulla unquam fluxit ætas,nulla extitit tam barbara natio,quæ non cenfuerit Deo facrificandum efle; eft nimirum facrificium divinitatis cenfus. In qualibet ætate, & apud quaflibet ho2_2. q. 85. minum nationes, ait S. Thomas, femper fuit aliqua facrificiorum oblatio. Et S. Auguftinus L. 1o. de civit. Dei cap. 4. Quis, T.7.p.24. ait, facrificandum cenfuit,nifi ei quem Deum aut fcivit, aut putavit, aut finxit? Quàm porro antiquus fit in facrificando Dei cultus, duo illi fratres Cain & Abel fatis indicant, quorum majoris Deus reprobavit facrificium, minoris afpexit. Et cap. 19. Nec ob aliud pergit, fallaces illi (fpiritus) fuperbè fibi hoc exigunt, nifi quia vero Deo deberi fciunt.

26.p. 255.

2.

Denique L.2o. contra Fauftum Manichæum c.2 1. Quamvis in Memoriis MarT.8.p. 347• tyrum, inquit, conftituamus altaria, quis Antiftitum in locis fanétorum corporum affiftens altari, aliquando dixit ; Offerimus ti bi Petre, aut Paule,aut Cypriane? fed quod offertur, offertur Deo qui Martyres coronavit, quam doctrinam egregiè confirmavit Conc. Trid. Seff. 22. cap. 3.

Jamdiu Prophetarum oraculis Deus prædixerat abroganda fore facrificia vetera, & novum longè præftantius fubftituendum illis efle. Polluent Romani, ait

Daniel cap. 11. v. 31. fanctuarium fortitudinis, & auferent juge facrificium, & dabunt abominationem in defolationem. Et Ma lachias cap. I. v. 10. & 11. Non eft mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum ; & munus non fufcipiam de manu veftrà. Ab ortu enim folis ufque ad occafum magnum eft nomen meum in gentibus ; & in omni loco facrificatur &offertur nomini meo oblatio munda. Præfens hîc, offertur, pro futuro, mo. re Prophetarum, fumitur. Ad iftud Malachia vaticinium refpexiffe videtur Chriftus, cùm mulieri Samaritanæ dicebat, Joan. 4. v. 21. Mulier,crede mihi,quia venit hora quando neque in monte hoc, neque Hierofolymis adorabitis Patrem. Et v. 23. Venit hora & nunc eft, quando veri adoratores adorabunt Patrem in fpiritu & veritate. Manifeftum certe eft, Chriftum eò lo. ci non loqui de folâ fimplici & interiori adoratione, quæ ubique licita eft, nec loco alligata, fed de adoratione publicâ atque folemni folemni per facrificium,quod futurum afferit 1°. non in carne & fanguine, ut apud Judæos, fed in fpiritu. 2°. inveritate, non in typo, figurâ & errore, ut apud Samaritanos.

Que porro eft oblatio illa munda, quæ omni loco debet offerri? An mera figura feu

imago, repræfentatio & commemoratio paffionis ac mortis Chrifti, ficut Novatores, & cum ipfis nuperus Scriptor F. le Courayer, contendunt? non ita certè. Pronis auribus & animis excipite, dilect. Cand, verba Concilii Trid. Seff. 22. c. I. Dominus nofter, inquiunt Concilii Patres, etfi femel feipfum in ara crucis morte intercedente, Deo Patri oblaturus erat, ut æternam illic redemptionem operaretur, quia tamen per mortem facerdotium ejus extinguendum non erat, in cœna novissima, quà noite. tradebatur,ut dilecta fponfæ fuæ Ecclefiæ, vifibile,ficut hominum natura exigit, relinqueret facrificium, quo cruentum illud femel in cruce peragendum repræfentaretur, ejufque memoria in finem ufque fæculi permaneret,atque illius falutaris virtus in remissionem eorum, quæ à nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur, Sacerdotem fecundum ordinem Melchifedech fe in æternum conftitutum declarans, corpus & fanguinem fuum fub fpeciebr's panis & vini Dea Patri obtulit, ac fub earumdem rerum fym bolis, Apoftolis, quos tunc novi Teftamenti Sacerdotes conftituebat, ut fumerent tradidit ; & eifdem eorumque in facerdotio fuccefforibus,ut offerrent præcepit per hæc verba, Hoc facite in meam commemoratio,

nem; uti femper Catholica Ecclefia intelle-xit & docuit.

Et rurfus cap. 2. Quoniam, ait Concihum, in divino facrificio, quod in Missà peragitur, idem ille Chriftus continetur ( aures hîc arrigat F. le Courayer)&incruentè immolatur, qui in arà crucis femel femetipfum cruentè obtulit; docet fanita Synodus, facrificium iftud verè propitiatorium effe,per ipfumque fieri, ut, fi cum vero corde, &recta fide, cum metu & reverentia, contriti ac pænitentes ad Deum accedamus, mifericordi.am confequamur,& gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Hujus quippe oblatione placatus Dominus gratiam & donum pœnitentiæ concedens, crimina & peccata etiam ingentia dimittit. Rationem ftatim profert Synodus, una enim, pergit, eademque eft hoftia; idem nunc offerens Sacerdotum minifterio, qui feipfum tunc in cruce obtulit, fola offerendi ratione diversa.

Aurea profectò verba & fole ipfo fplendidiora, ad errorem Novatorum confo. diendum & in perpetuas tenebras aman. dandum. Quippe fi Chriftus Sacerdos in æternum fecundùm ordinem Melchife

dech corpus & fanguinem fuum fub fpeciebus panis & vini Deo Patri obtulit, fi idem ipfe naturâ & fubftantiâ Chriftus in

noftro facrificio continetur, & incruentè immolatur, qui in arâ crucis femetipfum modo cruento& fanguineo obtulit,fi una & eadem eft utrobique hoftia, unus & idem offerens, folâ offerendi ratione diversâ, quàm projectæ temeritatis & audaciæ eft F. le Courayer, cùm fcribit fa crificium altaris effe dumtaxat nudam figuram, imaginem, repræfentationem, ac commemorationem facrificii crucis atque ipsâ etiam fepofitâ & exclusâ reali Chrifti præfentiâ, totam & effentialem T.1.4. facrificii Miffe fubftantiam in integro 160. 161. fubfiftere.

162. &c.

Juffit equidem Chriftus ut in fui commemorationem incruentum offerremus facrificium: at non dixit unquam, facrificium illud nudam ac meram effe facrificii crucis figuram & imaginem; nus. quam dixit, commemorationem præte. riti facrificii crucis excludere rei præ. fentis,id eft oblationis Chrifti incruenta, veritatem ac fubftantiam. Chriftus in altari præfens velut in ftatu quodam mortis conftitutus, fpeciebus panis & vini to. tus obvolutus, verbis confecrationis, quafi myftico ac fpirituali gladio immolatur,quæ immolatio fi fubftantiam Chrifti fpectaveris, eadem eft cum immola

« AnteriorContinuar »