C. Suetoni Tranquilli, Quae supersunt omnia

Portada
in aedibus B.G. Teubneri, 1891 - 357 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 26 - ad Ciceronem,' item 'ad familiares' domesticis de rebus ; in quibus si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est, sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset. Quae si quis investigare et persequi volet, quartam elementorum litteram, id est, 'd' pro ' a ' et perinde reliquas commutet.
Página 52 - Tiberis laxavit ac repurgavit completum olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum. quo autem facilius undique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia via Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus viris ex manubiali 2 pecunia sternendas distribuit.
Página 21 - Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.
Página 268 - magister, quotiens festinantem aliquem vides, abligurire?" XXIV. M. Valerius Probus, Berytius, diu centuriatum petiit, donee taedio ad stucliu se contulit. Legerat in provincia quosdam veteres libellos apud grammatistam, durante adhuc ibi antiquorum memoria, necdum omnino abolita sicut Romae.
Página 250 - Pari arrogantia, cum procuratorum suorum nomine formalem dictaret epistulam, sic coepit: dominus et deus noster hoc fieri iubet.
Página 115 - Colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut cervicem etiam obtegeret, quod gentile in illo videbatur ; facie honesta, in qua tamen crebri et subiti tumores, cum praegrandibus oculis...
Página 118 - Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum nuntium discurrentes pars : " Tiberium in Tiberim ! " clamitarent, pars Terram matrem deosque Manes orarent, ne mortuo sedem ullam nisi inter impios darent, alii uncum et Gemonias cadaveri minarentur, exacerbati super memoriam pristinae 2 crudelitatis etiam recenti atrocitate.
Página 76 - Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima et cupide et laboriosissime exercuit. Mutinensi bello in tanta mole rerum et legisse et scripsisse et declamasse cotidie traditur. Nam deinceps neque in senatu neque apud populum neque apud milites locutus est umquam nisi meditata et composita oratione, quamvis non deficeretur ad subita 2 extemporali facultate.
Página 65 - Patris patriae cognomen universi repentino maximoque consensu detulerunt ei: prima plebs legatione Antium missa; dein, quia non recipiebat, ineunti Romae spectacula frequens et laureata; mox in curia senatus, neque decreto neque adclamatione, sed per Valerium Messalam. Is mandantibus cunctis: "Quod bonum," inquit, "faustumque sit tibi domuique tuae, Caesar Auguste! Sic enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus: senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae...
Página 54 - Nam et grassatorum plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa, et rapti per agros viatores sine discrimine liberi servique ergastulis possessorum supprimebantur, 15 et plurimae factiones titulo collegi novi ad nullius non facinoris societatem coibant.

Información bibliográfica