nec procul a stabulis audet discedere, siqua excussa est avidi dentibus agna lupi. THE FALL OF PHAETHON. (From a bas-relief.) vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos optarat stulte, tangere nollet equos. 80 me quoque, quae sensi, fateor. Iovis arma timere: me reor infesto, cum tonat, igne peti. quicumque Argolica de classe Capherea fugit, semper ab Euboicis vela retorquet aquis. et mea cumba semel vasta percussa procella illum, quo laesa est, horret adire locum. 85 DAEDALUS FINDS THE DEAD ICARUS. Be content to be read by the humbler classes. Yet when thou shalt find the Emperor at leisure, his wrath abated, gently approach him, for he alone who has inflicted my wounds can cure them. ergo cave, liber, et timida circumspice mente: ut satis a media sit tibi plebe legi. dum petit infirmis nimium sublimia pennis Icarus, aequoreis nomina fecit aquis. difficile est tamen hinc, remis utaris an aura, dicere. consilium resque locusque dabunt. si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis mitia, si vires fregerit ira suas: 90 siquis erit qui te dubitantem et adire timentem 95 tradat et ante tamen pauca loquatur, adi. luce bona dominoque tuo felicior ipso pervenias illuc et mala nostra leves. 100 namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit, solus Achilleo tollere more potest. tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto. nam spes est animi nostra timore minor: quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira, et poenae tu sis altera causa, cave. Be not obtrusive. At home thou wilt see my Art of Love ---avoid this and the Metamorphoses. Class me with such changed forms, for my banishment is but death. With these charges I send thee on thy way. cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus 103 contigerisque tuam, scrinia curva, domum, aspicies illic positos ex ordine fratres, quos studium cunctos evigilavit idem. cetera turba palam titulos ostendet apertos, et sua detecta nomina fronte geret; tres procul obscura latitantes parte videbis : (sic quoque, quod nemo nescit, amare docent) hos tu vel fugias vel, si satis oris habebis, Oedipodas facito Telegonosque voces. deque tribus, moneo, siqua est tibi cura parentis, ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames. 116 sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, nuper ab exequiis carmina rapta meis. his mando dicas, inter mutata referri fortunae vultum corpora posse meae. 120 SCRINIUM CONTAINING BOOKS. (From a Pompeian wall-painting.) namque ea dissimilis subito est effecta priori, flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit. plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam : sed vereor tardae causa fuisse viae. et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, 125 sarcina laturo magna futurus eras. longa via est, propera: nobis habitabitur orbis ultimus, a terra terra remota mea. II. Ye Gods, wreck not my bark! Save me in my peril, I pray you! Ah! my prayers are unavailing, for they are whirled away by the winds. The tempestuous waves are ready to engulf me. Di maris et caeli (quid enim nisi vota supersunt ?) solvere quassatae parcite membra ratis, PALLAS ATHENE. (From a gem.) neve, precor, magni subscribite Caesaris irae : saepe premente deo fert deus alter opem. Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo : aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit. 5 |