Imágenes de páginas
PDF
EPUB

oderat Aenean propior Saturnia Turno:
ille tamen Veneris numine tutus erat.
saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen,
eripuit patruo saepe Minerva suo.

POSEIDON. (From a mosaic found at Palermo, and bas-reliefs.)

et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
quis vetat irato numen adesse deo?
verba miser frustra non proficientia perdo ;
ipsa graves spargunt ora loquentis aquae ;

[ocr errors]

terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque, 15 ad quos mittuntur, non sinit ire deos. ergo idem venti, ne causa laedar in una,

velaque nescio quo votaque nostra ferunt. me miserum, quanti montes volvuntur aquarum! iam iam tacturos sidera summa putes. quantae diducto subsidunt aequore valles!

iam iam tacturas Tartara nigra putes.

20

[graphic]

BOREAS. (From the Tower of Andronicus Cyrrhestes.)

quocumque aspicio, nihil est nisi pontus et aër, fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. inter utrumque fremunt inmani murmure venti: 25 nescit, cui domino pareat, unda maris. nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, nunc Zephyrus sero vespere missus adest, nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, nune Notus adversa proelia fronte gerit.

C2

30

rector in incerto est nec quid fugiatve petatve invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis, dumque loquor, vultus obruit unda meos. opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti ore necaturas accipiemus aquas.

36

How thankful I am my wife knows naught of my danger! She mourns my exile only. I fear not death, but withal I would fain have an honourable grave.

at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx hoc unum nostri scitque gemitque mali.

40

nescit in immenso iactari corpora ponto, nescit agi ventis, nescit adesse necem. o bene, quod non sum mecum conscendere passus, ne mihi mors misero bis patienda foret. at nunc ut peream, quoniam caret illa periclo, dimidia certe parte superstes ero.

ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma! 45 quantus ab aetherio personat axe fragor! nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, quam grave ballistae moenia pulsat onus. qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes: posterior nono est undecimoque prior. nec letum timeo: genus est miserabile leti. demite naufragium, mors mihi munus erit. est aliquid, fatoque suo ferroque cadentem in solida moriens ponere corpus humo,

50

et mandare suis aliqua, et sperare sepulcrum, et non aequoreis piscibus esse cibum.

55

[graphic]

BALLISTA.

(From restorations, and representations on Trajan's Column.)

Caesar did not think me worthy of death, though him I injured. So do ye whom I have never wronged, ye Gods, be content with my present misfortunes. I am not sailing for wealth, education, or pleasure. I am bound for Tomi, the place of my banishment.

fingite me dignum tali nece, non ego solus

hic vehor: immeritos cur mea poena trahit? pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, utraque iam vestras sistite turba minas : quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, hanc sinite infelix in loca iussa feram.

60

-

si quoque quam merui poena me perdere vultis, culpa mea est ipso iudice morte minor. mittere me Stygias si iam voluisset ad undas 65 Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.

est illi nostri non invidiosa cruoris

copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret. vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, contenti nostris iam, precor, este malis. nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, quod periit, salvum iam caput esse potest. ut mare considat ventisque ferentibus utar, ut mihi parcatis, non minus exul ero. non ego divitias avidus sine fine parandi

70

75

latum mutandis mercibus aequor aro: nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,

oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus in urbem

80

delicias videam, Nile iocose, tuas. quod faciles opto ventos, quis credere possit ?Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt.

obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti ;

quodque sit a patria tam fuga tarda, queror. nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, 85 exilem facio per mea vota viam.

Let not my ship be cast back on Italy's shores. Take me to Tomi. Yea! my prayer is answered: even now the angry sea is assuaged.

seu me diligitis, tantos compescite fluctus, pronaque sint nostrae numina vestra rati ;

« AnteriorContinuar »