Selections from Ovid's Fasti and Epistles, with a vocabulary by J.T. White

Portada
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 5 - Quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus ? Carmine currentes ille tenebat aquas. Saepe, sequens agnam, lupus est hac voce retentus: Saepe avidum fugiens restitit agna lupum : Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una; Et stetit in saxo proxima cerva leae : Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix Sedit ; et accipitri juncta columba fuit.
Página 5 - Mortem non deprecor, inquit, Sed liceat sumpta pauca referre lyra. Dant veniam, ridentque moram. Capit ille coronam. Quae possit crines, Phoebe, decere tuos. Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam...
Página 18 - Ossa ; ruinosas occulit herba domos. Victor abes : nec scire mihi, quae causa morandi, Aut in quo lateas ferreus orbe, licet.
Página 2 - Remque ferox saxis stipitibusque gerit. Quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes Confugit et flammas ore sonante vomit. Quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas, Et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.
Página 2 - Romanae gentis habebat regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen. ceperat hic alias, alias everterat urbes 690 et Gabios turpi fecerat arte suos. namque trium minimus, proles manifesta Superbi, in medios hostes nocte silente venit. nudarant gladios : " occidite " dixit " inermem ! hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, 695 qui mea crudeli laceravit verbere terga.
Página 4 - Quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti! Simplex nobilitas, perfida tela cave! Fraude perit virtus. In apertos undique campos Prosiliunt hostes et latus omne tenent. Quid faciant pauci contra tot milia fortes?
Página 21 - Aequora prospectu metior alta meo. Inde ego, nam ventis quoque sum crudelibus usa, Vidi praecipiti carbasa tenta noto. 30 Aut vidi, aut tamquam quae me vidisse putarem, Frigidior glacie semianimisque fui. Nee languere diu patitur dolor : excitor illo, Excitor et summa Thesea voce voco. ' Quo fugis ?' exclamo ' scelerate revertere Theseu, 35 Flecte ratem ! numerum non habet illa suum.
Página 55 - ¡и; sec dexter. dico, dixi, dictum, dlcëre, 3. va (" To show, or point out," by speaking; hence) 1. To say ; frequently with clause containing that which is said as Object : eg A.
Página 10 - Aretlmsa vocarat. Venerat ad sacras et dea flava dapes. Filia, consuetis ut erat comitata puellis, Errabat nudo per sua prata pede. Valle sub umbrosa locus est, aspergine multa Uvidus ex alto desilientis aquae. Fulgebant illic, quot habet natura, colores, Pictaque dissimili flore nitebat humus. Quam simul aspexit, ' Comites, accedite,' dixit, ' Et mecum plenos flore referte sinus.

Información bibliográfica