Imágenes de páginas
PDF
EPUB

MOLINENSE,

ILLUSTRISSIMI AC REVERENDISSIMI IN CHRISTO PATRIS

DD. ANTONII DE PONS,

Polinensis Episcopi,

AUTORITATE, AC EJUSDEM ECCLESIE CAPITULI CONSENSU,

[merged small][merged small][graphic][merged small]

SUMPTIBUS, P.-A. DESROSIERS, ILLUSTRISSIMI
DD. EPISCOPI ET CLERI TYPHOGRAPHI.

1826.

LE MAISTRE DE LA GARLAYE

MISERATIONE DIVINA ET AUTORITATE APOSTOLICA

EPISCOPUS CLAROMONTENSIS,

COMES LUGDUNI,

REGI AB OMNIBUS CONSILIIS;

CLERO CLAROMONTENSI

Salutem et Benedictionem in Christo Jesu.

[ocr errors]

Angelicas laudes semper æmulata exul in terris sponsa

Christi Ecclesia illud præsertim in votis habet, Fratres dilectissimi, ut sicut fides, ità et preces nostræ sine labe ad Deum ascendunt.

Nos itaquè felicis memorice, prædecessoris nostri vestigiis insistentes, qui zelo Dei incensus Breviarium Claromontense mendis plurimis expurgatum meliorem in formam redegerat, novam hujus editionem et emendatiorem, Deo juvante, suscepimus. Nam, præterquàm quòd pauca supererant priùs editi exemplaria, compertum est nonnulla in eo irrepsisse tùm antiquis Ecclesix ritibus, tùm justo et congruce Officiorum distributioni minùs consona.

Ergò huic rei sedulam operam ipsi navavimus, et nobiscum venerabiles Fratres nostri Ecclesia Cathedralis Canonici, aliique pi doctique Sacerdotes curam seriò contulerunt, alii quidem ut diurna Psalmorum pensa æqualius in hebdomada dividerentur; alii ut sua cuique tempori, cuique festo Diei Sacræ Scripturæ loca legenda meliùs coaptarent: nonnullis operæ pretium fuit Hymnos et Responsoria ità severè perscrutari, ut vix aliquid immutarent, et omnia tamen expungerent quà psallentium animos possent aliò distrahere.

Pars Autumnalis.

a

« AnteriorContinuar »