Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XLVI. THE PHILOSOPHY OF

PYTHAGORAS

Vir fuit hic, ortu Samius. Sed fugerat una et Samon et dominos, odioque tyrannidis exsul sponte erat. Isque, licet caeli regione remotos, mente deos adiit et quae natura negabat

5 visibus humanis, oculis ea pectoris hausit.
Cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,
in medium discenda dabat, coetusque silentum
dictaque mirantum magni primordia mundi
et rerum causas et quid natura, docebat;
10 quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,
Iuppiter an venti discussa nube tonarent,
quid quateret terras, qua sidera lege mearent,
et quodcumque latet. Primusque animalia mensis
arguit imponi; primus quoque talibus ora

15 docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:
"Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
corpora. Sunt fruges, sunt deducentia ramos
pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae
sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma
20 mollirique queant. Nec vobis lacteus umor

eripitur nec mella thymi redolentia florem.

XLVI. 1. ortu: in origin. 3. licet: although, with remotos. 7. in medium: to the world. 8. dicta: obj. of mirantum, while coetus and primordia are double obj. of docebat. II. Iuppiter: sc. 12. mearent: move. 14. arguit: showed it was wrong. 16. temerare: defile. 18. uvae: grapes. 20. queant: can. 21. redolentia: redolent of.

utrum.

Pythagoras becomes

an

Exile

He teaches

Philosophy

And
strict
Vegetarian-
ism

The

Soul

is

ever

changing its Abode

Nothing

dies

So

the

Soul

remains the

same

Prodiga divitias alimentaque mitia tellus

suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.

"O genus attonitum gelidae formidine mortis ! Quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis, 25 materiem vatum, falsique pericula mundi?

Corpora sive rogus flamma seu tabe vetustas

abstulerit, mala posse pati non ulla putetis.
Morte carent animae, semperque priore relicta
sede novis domibus vivunt habitantque receptae.
Ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli
Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam
haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae.
Cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,
nuper Abanteïs templo Iunonis in Argis.

"Omnia mutantur, nihil interit. Errat et illinc
huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
spiritus; eque feris humana in corpora transit,
inque feras noster, nec tempore deperit ullo.
Utque novis facilis signatur cera figuris,
nec manet ut fuerat, nec formam servat eandem,
sed tamen ipsa eadem est; animam sic semper
eandem

esse, sed in varias doceo migrare figuras.

Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda
exturbare animas; nec sanguine sanguis alatur.

23. suggerit: supplies. 27. rogus: funeral pyre. — tabe : decay. 33. minoris Atridae: i.e. Menelaus. 35. Abanteïs: Abantean. 37. artus: frames. 40. cera: wax. 45. vaticinor:

I warn you.

30

35

40

45

Flight of

"Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis The vela dedi: nihil est toto quod perstet in orbe. Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago. 50 Ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu

non secus ac flumen. Neque enim consistere flumen, nec levis hora potest; sed ut unda impellitur unda, urgeturque eadem- veniente urgetque priorem, tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur, 55 et nova sunt semper. Nam quod fuit ante relictum est,

fitque quod haud fuerat, momentaque cuncta

novantur.

"Cernis et emensas in lucem tendere noctis, et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti. Nec color est idem caelo cum lassa quiete 60 cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit clarus equo; rursusque alius, cum praevia lucis tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem. Ipse dei clipeus terra cum tollitur ima,

mane rubet, terraque rubet cum conditur ima; 65 candidus in summo est, melior natura quod illic aetheris est terraeque procul contagia fugit. Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae esse potest umquam. Semperque hodierna sequente, si crescit, minor est; maior, si contrahit orbem."

57. emensas: passing by. 58. iubar: radiance. - nitidum: shining. 61. praevia: herald. 62. Pallantias: Aurora. inficit: tints. 63. dei: Phoebi, Solis. 64. mane: in the early morning. 65. melior: purer. 67. Dianae: Lunae. 68. hodierna to-day's (moon).

Time

Night follows

Day and

Day

Night

N

Caesar

is

transferred

to

the

Sky

His

warlike Achievements

XLVII. THE DEIFICATION OF

CAESAR

Caesar in urbe sua deus est. Quem Marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis resque domi gestae properataque gloria rerum in sidus vertere novum stellamque comantem, quam sua progenies. Neque enim de Caesaris actis ullum est maius opus quam quod pater exstitit huius. Scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos, perque papyriferi septemflua flumina Nili victricis egisse ratis, Numidasque rebellis Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adiecisse Quirini, et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerum humano generi, superi, favistis abunde.

Ne foret hic igitur mortali semine cretus, ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari pontifici letum et coniurata arma moveri,

palluit; et cunctis, ut cuique erat obvia, divis,

66

Aspice," dicebat, "quanta mihi mole parentur

XLVII. 1. Marte: bello.—toga: pace. 4. comantem: with trailing hair; goes with stellam, comet. 5. progenies: i.e. Augustus, his adopted son. 6. exstitit: he became. 7. Scilicet plus est: is it forsooth a greater thing? 8. papyriferi: papyrus +fer from fero. — septemflua: septem +fluo. 9. ratis: navis. 10. Cinyphium: Africanum.—tumentem: puffed up. 12. egisse: to have celebrated. 13. praeside: ruler. 15. cretus : born. 19. erat obvia: met. 20. mole: effort.

5

10

15

20

insidiae, quantaque caput cum fraude petatur quod de Dardanio solum mihi restat Iulo. Solane semper ero iustis exercita curis,

quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, 25 nunc male defensae confundant moenia Troiae; quae videam natum longis erroribus actum iactarique freto sedisque intrare silentum

bellaque cum Turno gerere aut, si vera fatemur, cum Iunone magis? Quid nunc antiqua recordor 30 damna mei generis? Timor hic meminisse priorum non sinit. En acui sceleratos cernitis ensis!

35

Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae."

Talia nequiquam toto Venus anxia caelo

Venus addresses the

Gods

verba iacit, superosque movet. Qui rumpere Who

quamquam

ferrea non possunt veterum decreta sororum, signa tamen luctus dant haud incerta futuri. Arma ferunt inter nigras crepitantia nubis terribilisque tubas auditaque cornua caelo 40 praemonuisse nefas. Solis quoque tristis imago lurida sollicitis praebebat lumina terris. Saepe faces visae mediis ardere sub astris, saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae. Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra

26. natum: i.e. Aeneas.

23. iustis: real. 24. Tydidae . . . hasta: the Calydonian spear of the son of Tydeus. 27. sedis silentum: i.e. the lower world. 33. sacerdotis: with caede, referring to Caesar. 35. facit: utters. 36. sororum: i.e. the Fates. 38. ferunt: they say. - crepitantia: clashing. 41. lurida: ghastly. 44. ferrugine: rust-color.

show

direful

Portents

« AnteriorContinuar »