P. OVIDII NASONIS ARTIS AMATORIÆ LIBER SECUNDUS. 5 DICITE, Iö Pæan: et, iö, bis dicite, Pæan: Arte meâ capta est: arte tenenda meâ est. 1. Io Pean.] In Balliolensi erat Glossa: Iö est vox exultantium venatorum, qui capta fera lö Paan inclamabant, eo quod is sit Deus venatoriæ artis; cujus soror Diana venatrix quoque esse dicitur. In Metamorphoseon iv. 513. autem legitur de Athamante furente: Clamat, iö comites, his retia tendite silvis. vid. ad iii. Met. 713. et Cuper. i. Obs. i. BURM. 4. Præferor Ascxao, Maonioque seni.] Homerus ante Romam conditam fuit. Ex historia igitur seni: Hesiodus etiam. Auctor M. Tullius in proœmio lib. i. VOL. II. Tuscul. Disputat. CIOF. 5. Priameius hospes.] Paris, Priami filius, qui hospitio benigne exceptus a Menelao, illius conjugem rapuit. Amyclis. Amyclæ, urbs in Laconia, non longe a Lacedæmone; unde Castor et Pollux et soror Helena, modo Lacedæmone, Amyclis modo, dicuntur nati. AMAR. 8. Vecta peregrinis Hippodamia rotis.] Usus est hoc carmine in epist. Hermiones ad Oresten. 70. quam omnium optime exposuit Parrhasius lib. iii. in Claud. CIOFANUs. vid. ad iii. Amor. ii. 15. B 1 Nec minor est virtus, quam quærere, parta tueri. Casus inest illic: hic erit artis opus. Nunc mihi, si quando, Puer et Cytherea, favete: Nunc Erato: nam tu nomen amoris habes. 16 Magna paro; quas possit Amor remanere per artes Dicere, tam vasto pervagus orbe puer. 20 Et levis est, et habet geminas, quibus evolet, alas. 25 16. Nunc, Erato, &c.] Non ideo tantum Musam hanc Naso invocat, quia nomen ab Amore, ἀπὸ τοῦ ἔρωTOC, et versibus præest amatoriis ; sed quia bellis etiam, quæ non rara inter amantes consurgunt. Sic prælia dicturus Maro, quæ ex amore Turni et Æneæ in Laviniam exorta, Erato, non Calliopen, in hanc partem operis sociam advocat: vide Æneid. librum vii. 37: Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum. 18. Orbe puer.] Tam, ad pervagus, an ad vasto orbe referendum? Douza. 19. Quibus evolet, alas.] Avolet Regius et alii complures cum primâ editione. quod sequor. HEINSIUS. Non movendam puto vocem, evolat, quæ notat evadere manus prendere cupientium, et in altum, vel ex conspectu volare. BURM. 21. Præcluserat omnia Minos.] Præstruxerat meliores libri magno numero. rectius. nam clausit mox sequitur. Dædalus ipse lib. viii. Met. 185. de Minotauro: -Terras licet, inquit, et undas Obstruat: at cælum certe patet. ibimus illac: Omnia possideat, non possidet aëra Hospitis effugio, &c.] Dædalai, qui ad Minoëm confugerat, capite damnatus ab Areopago, ob occisum sororis filium Talaum, qui non imparem se quondam in arte, qua præcellebat Dædalus, futurum minabatur. Dædalum autem Minos, in ipso, quem struxerat, labyrintho cum Icaro filio inclusit, quia Pasiphaën, Tauri amore furentem, suæ artis ope juverat. AMAR. 28. Da mihi posse mori.] Sit mihi Jureti excerpta: eleganti Græcismo, γένοιτο, ἔστω, ἐνδέχοιτο. sic contra, Non est, our ori. Non sit, Ne sit, un γένοιτο, μὴ δ' ἔστω. οὐκ ἔστι, pro non licet, non datur. HEINS. |