P. Ovidii Nasonis opera, Volumen2

Portada
Impensis Talboys et Wheeler, 1825
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 141 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in Urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Página 397 - Seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, esseda nos agili sive tulere rota : 35 saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, pluraque, si numeres, verba fuere gradu : saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum tarda per aestivos defuit hora dies. Est aliquid casus pariter timuisse marinos...
Página 157 - ... et veniam pro laude peto, laudatus abunde, non fastiditus si tibi, lector, ero.
Página 144 - Troiae, cum caperetur, erat. iamque quiescebant voces hominumque canumque Lunaque nocturnos alta regebat equos. hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens, quae nostro frustra iuncta fuere Lari, >Numina vicinis habitantia sedibus...
Página 175 - Cur aliquid vidi ? cur noxia lumina feci ? Cur imprudenti cognita culpa mihi ? Inscius Actaeon vidit sine veste Dianam : 105 Praeda fuit canibus non minus ille suis. Scilicet in Superis etiam fortuna luenda est ; Nee veniam, laeso numine, casus habet.
Página 473 - Nee potes in versum Tuticani more venire, Fiat ut e longa syllaba prima brevis. Aut producatur, quae nunc correptius exit, Et sit porrecta longa secunda mora. His ego si vitiis ausim corrumpere nomen, 15 Ridear, et merito pectus habere neger.
Página 42 - Prisca iuvent alios - ego me nunc denique natum gratulor. Haec aetas moribus apta meis!
Página 73 - Est prope purpureos colles florentis Hymetti Fons sacer, et viridi cespite mollis humus. Silva nemus non alta facit ; tegit arbutus herbam : Ros maris, et lauri, nigraque myrtus olent. 690 Nee densae foliis buxi, fragilesque myricae, Nee tenues cytisi, cultaque pinus abest. Lenibus impulsae Zephyris, auraque salubri, Tot generum frondes, herbaque summa tremunt.
Página 275 - Carmina cum primum populo juvenilia legi, Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Urbem Nomine non vero dicta Corinna mihi.
Página 85 - Quam platanus vino gaudet, quam populus unda, Et quam limosa canna palustris humo, Tam Venus otia amat. Qui finem quaeris amoris — Cedit amor rebus — res age, tutus eris.

Información bibliográfica