Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Edit, Ri merfus eft univerfus Orbis, & vocatur à Tertullia galt.p. 217. no Lib. de Baptifmo, Baptismus mundi❤ qui juxta

B.

S. Petrum Epiftolæ 1. cap. 3. v. 21. fuit imago & figura Sacramenti Baptifmatis: tùm maris rubri tranfitum, quando nempe Ifraelitæ ficco pede divifis aquis incedentes, Ægyptios infequentes evita runt, & dictus eft Baptifmus Mofis, quia duce Mole Ifraelitæ ex Ægypto egreffi funt, de quo, Apoftolus 1. Corinth. 10. v. 2. Omnes, inquit, in Moyfe baptifati funt in nube & in mari.

Omnes porro illæ figuratæ ac metaphorice bap tifmi fignificationes, defumuntur ex analogiâ, feu fimilitudine quam habent vel cum materiâ, vel cum effectu noftri Baptifmi.

.Non eft verò audiendus Socinus, qui præter adductas figuratas nominis Baptifmi fignificationes, novam planè & inufitatam invehit, contendens, nomine Baptifmi doctrinam Evangelicam aliquando defignari in Scripturis. Verùm, ut ex dicendis. inferiùs conftabit, merum iftud eft cerebri Sociniani figmentum, cujus ne tenuiffimum quidem extat in Scripturis fundamentum.

IV denique, ufu Ecclefiaftico & facramentali baptifmi nomen fignificat lotionem illam facram myfticam & religiofam, quâ quis aquâ tingitur seu baptitatur in corpore, ut fpiritu interiùs renafcatur, & dicitur vulgò Baptifmus fluminis, quo Chriftiani fimus: de quo Matth. 28. v. 19.Chriftus Apoftolis & Difcipulis dixit: Euntes docete omnes gentes, baptifantes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus fancti. Et Joan. 3. v. 5. Nifi quis renatus fuerit ex aquâ & Spiritu fancto", non poteft introire in regnum Dei. Propriè & ad litteram ritus ille Baptifmus diAtus eft, quia, ut jam obfervatum fuit, qui baptifa

bantur olim toti aquis immergebantur.

De Baptifmo fecundùm hanc poftremam fignificationem, prout nempe Sacramentum eft nove Legis, hoc in Tractatu loquimur. Variis autem nominibus folet tùm in Scripturâ, tùm apud SS. Pa◄ tres defignari.

Varia nomina Sacramenti Baptismatis.

Varia hæc nomina defumuntur partim à materiâ, partim à formâ, partim ab effectibus, partim denique à cærimoniis Baptifmi.

A materiâ appellatur Lavacrum aqua, Ephef. s. v. 26. Sacramentum aque, à Tertulliano Lib. de Baptifmo cap.1.Unda genitalis, Fluvius aqua vitaLis, à S. Cypriano Epiftolâ 2. & à S. Gregorio Nazianzeno Oratione in fanctum Baptifma.

A formâ appellatur Sigillum, Signaculum, Obfi. gnatio fidei, Sacramentum Trinitatis, Sacramentum fidei: tùm quia per Baptifmum homo inter Fideles adfcribitur; tùm quia folemnem fidei fuæ profeffionem, vel per fe fi adultus fit, vel per fufceptores, fi infans, emittit ; tùm quia expreffa in eo fit

SS. Trinitatis invocatio.

Ab effectibus vocatur Lavacrum regenerationis renovationis ab Apoftolo ad Titum 3. v. 5. Ablutia peccatorum, Act. 2 2. v. 16. Vite novitas, Rom.6. v. 4. Sanctificatio, 1. Corinth. 6. v. 11. Sepultura hominis cum Chrifto in mortem, Rom. 6. v. 4. Circumcifio non manufacta, Colloff. 2. v. 4. Illumina tio, feu Sacramentum illuminationis, Hebr. 6. v. 4. Nomina hæc paffim afferunt & confirmant SS. Patres. Tertullianus Lib. de pænit. cap. 6. appel. pag. 125. B. at Baptifmum, fidei obfignationem; S. Bafilius T.2.2.1170 Hom. 13,dicit effe figillum quod conatu nullo frangi D.

Edit. Parif. poteft. S. Gregorius Nazianzenus Orat. 40. Sigil1609. T. 1. lum eft, inquit, quia confervatio eft, ac dominatio P.639. A. nis fignificatio. S. Auguftinus Epiftolâ 18 5. aliàs 2. p. 653. A. 5. cap. 6. Signaculum appellat Redemptoris ; & T.14 Conc. Conc. Trid. Seff.6. c. 7. Sacramentum Fidei, Græpag.759. D, ci præfertim appellant Sacramentum illuminationis:

Edit.nov.T.

T. 1. $38. B.

pag.

unde S. Cyrillus Hierofolymitanus Catechefes fuas de Baptifmo infcripfit Catechefes illuminatorum; & S. Gregorius Nazianzenus Orationem fuam 39. quæ eft panegyrica Baptifmi Chrifti, infcripfit. Orationem in faneta lumina. Multa alia congerung nomina, quibus vis & energia Baptifmi exprimitur: unum fufficiat teftimonium S. Gregorii Nazianzeni Oratione 4o. in S. Baptifma, ubi fic loquitur: Baptifmus eft fplendor animarum, vite in melius commutatio, confcientia ad Deum interroga tio. Baptifmus infirmitatis noftre adjumentum. Baptifmus carnis eft abjectio, fpiritus affectatio, Verbi participatio, figmenti correctio, peccati diluvium, lucis communicatio, tenebrarum oppreffio. Baptifmus vehiculum ad Deum, peregrinatio cum Chrifto,fidei adminiculum, mentis perfectio, cœleftis regni clavis, fervitutis depulfio, vinculorum folutio...omnium Dei beneficiorum praclariffimum & præftantiffimum. Er bid. D. poftea: Donum vocamus, gratiam, Baptifmum, un&tionem, illuminationem, incorruptionis indumentum, regenerationis lavacrum, figillum &c.

Denique à cærimoniis Baptifmus dicitur Veftimentum candidum, à S. Cyrillo Hierofolymitano; Unitio à S. Gregorio Nazianzeno &c.

Definitio Baptifmi.

Variæ definitiones Baptifmi proferuntur tùm ab hæreticis, tùm ab orthodoxis Theologis, cum co

difcrimine, quòd primi naturam Baptifmi adulterando fidem violant; poftremi, salvâ fide, magis aut minus accuratam & evolutam definitionem proponunt.

Definitiones Baptifmi ab Hereticis conficta.

Inter Hæreticos Philippus Melancon in Locis fuis communibus, definit Baptifmum, fignum quo Deus nobifcum agit, & recipit nos in gratiam.

Verùm, definitio hæc convenit omni Sacramento, imò & verbo prædicationis ; ac fupponit Baptifmum effe nudum fignum, gratiæ fanctificantis non productivum.

Calvinus Lib. 4. Inftitutionis cap. 15. Baptif- Edit. Ged mus, inquit, eft fignum initiationis, quo in Ecclefia nev 15540 cooptamur focietatem, ut Chrifto infiti inter filios P. 481., Le Dei cenfeamur.

Verùm definitio hæc peccat 1°. quòd explicet tantùm Baptifmum per finem fecundarium, nempe cooptationem inter filios Dei, & proteftationem fidelitatis quam Deo & Ecclefiæ debemus; non verò per primarium & præcipuum effectum, regenerationem fcilicet interiorem hominis, & à pec

catis mundationem.

II°. Quia innuit Baptifmum effe nudum fignum, non verò efficax gratiæ fanctificantis.

III.Quia convenit ex æquoCircumcifioni;imò, juxta Calvinistas, etiam longè aptiùs quàm noftro Baptifmo: tum quia fecundùm illos filii Fidelium, quamvis non baptifati, in focietatem Ecclefiæ funt cooptati, Chrifto infiti, Dei filii: tùm quia Circumcifio longè meliùs diftinguebat Judæos à cæteris gentibus, cùm ipfi corpori impreffa adhæreret tenaciùs, nofter verò Baptifmus in actione pofitus

Aluat & tranfeat exteriùs, folo fuperftite interio & invifibili charactere..

Sociniani poft Socinum de Ecclefiâ,titulo de Baptifmo, Tom. 1. pag.350.& Epiftolâ ad Matthæuin Radecium ibid. pag. 384. & paffim difputatione de Baptifmo ibid. pag. 7 09. definiunt Baptifmum, adumbrationem remiffionis peccatorum in nomine Chrifti, ejufque nominis apertam professionem, & in ipfius Religionem quamdam initiationem, per quem nihil reverâ datur, fed tantummodo earum, que vel jam data effe, vel datum iri certiffimum eft, externa quadam agnitio fignificetur. Aquâ enim bap tifari in nomine Chrifti,nihil aliud eft, inquit Sor cinus difput. de Baptifmo cap. s. quàm publicè Chrifto nomen dare, ejufque fidem, qua in corde lateat, palam teftari ac profiteri; ita ut non Chriftia num ullâ ex parte Baptifmus efficiat, fed indicet atque declaret.

Breviùs Wolchelius Lib. 6. de verâ Religions cap. 14. Baptifmus, inquit, nihil aliud eft quàm publicum Chriftiana profeffionis fymbolum, quo per intinctionem in aquam, homines illius Religionis ini

tiantur.

Multiplex câ in defcriptione Baptifini vitium eft, nec unus latet error: nempe, Baptifmum nudam effe & otiofam cærimoniam; neceffarium non effe, fed indifferentem; nullum extare illius percipiendi fixum ac permanens mandatum : quæ omnia, quàm fint à fide Catholicâ aliena, oftendemus inferiùs ubi de neceffitate & efficaciâ Baptifmi.

A Socinianis non multùm recedit Epifcopius in refponfione ad 64. quæftiones, Tom. 1. pag. 37. ubi duplicem affert Baptifmi definitionem: unam quâ Baptifmus dicitur effe tantùm teffera, nota, fi

« AnteriorContinuar »