Imágenes de páginas
PDF
EPUB

que facerdotes poenitentiam peragere, neque eâ pera fecta abfolutâque ad id eligi, neque bigami effe pote rant; quas quidem conditiones in upo laïco, qui bap-. tifet, requirit ille Canon, quòd eo modo fit facerdotis partes acturus. Si tamen, tunc temporis interveniffet bigamus, unus, tantùm idemque pœnitens, Canon ille decreviffet, vel fi omnia illa impedimenta fefe obtuliẞent, ab eo potuiffe facrum Baptifma conferri. Hactenus Illuftriffimus Albafpinæus, Uno verbo, fenfus Canonis eft, ubi premit neceffitas, & plures adfunt laïci qui morienti Catechumeno per Bap tifmum poffunt fubvenire, eum inter cæteros effe feligendum, qui fidelis fit, nec inter pœnitentes accenfeatur, nec fit bigamus: fi tamen non alius occurreret, poffe eum & debere Baptifmum conferre.

Ad tertium: argumentantur illi SS, Doctores ex conceffis in fententiâ Rebaptifantium, quorum fcilicet iftud erat palmare fundamentum; Nemo dat quod non habet: Hæretici non habent Baptifmum; ergo &c. Quo quidem principio gratis eis conceffo, reponunt SS. Patres, & quidem appofitè ad fubjectam controverfiam, quòd ficut ii Baptifmum, non amittunt, qui ab Ecclefiâ,in quâ funt baptifari, recedunt, ita nec jus illum conferendi amittit, qui fe ab unitate Ecclefiæ feparat; atque ita hæretici Epifcopi & Sacerdotes validè baptifant. Malè igitur ex hac eorum argumentandi ratione infertur, cenfuiffe illos Baptifmum ab co dumtaxat poffe conferri, qui baptifatus effet: de illo etenim Baptifmo, nulla tunc erat controverfia, fed tantum de veritate Baptifmi ab Hæreticis collati.

Ad quartum fatis conftat ex dictis, dubium reverâ fuiffe aliquando S. Auguftinum circa Baptifmum datum ab Infideli: verùm L. 7. de Baptifmo

. 53. abfolutè pronuntiat, ratum effe cuicunque & à quibufcunque verbis Evangelicis conferatur.

Ad quintum: Gregorius III. loquitur de iis Paganis qui inter baptifandum formam à Chrifto præfcriptam non obfervaverant, quos idcirco jubet depuò baptifari

Solvuntur nonnulla quaftiones circa miniftrum
Baptifmi.

Quæres 1o, An fit aliquis ordo fervandus inter miniftros Baptifmi in neceffitate.

Refp. affirmative. Neque enim laicus, inquit S. Carolus in Actis Ecclefia Mediol. parte 4. de Miniftro Baptifmi, prafente Clerico; neque rurfus Clericus præfente Subdiacono; hicque itidem coram Diacono; nemo præterea eorum coram Sacerdote baptifare audeat: ipfe autem norit, fibi ligere baptifare etiam prafente fuo Epifcopo.

Quæres 2°. an plures miniftri poffint fimul eun dem hominem baptifare.

Refp. 1°. id nunquam licitum effe, quod eft contra morem Ecclefiæ & contra inftitutionem Chri. Ai, qui ficut unus eft, ita voluit unum effe in unoquoque baptifando miniftrum.

Refp. 2. triplicem fingi poffe propofitæ quæftionis hypothefim. Vel enim plures fimul unum hominem baptifant, tanquam caufæ partiales & à fe invicem mutuò dependentes, fub hac verborum formâ, Nos te baptifamus in nomine Patris &c. quo cafu nullum eft Sacramentum. Quia, inquit S. Th. hic q. 67. art. 6. videtur effe contra rationem minifterii: homo enim non baptifat, nifi ut minifter Chrifti &vices ejus gerens. Unde ficut unus eft Chriftus, ita oportet effe unum miniftrum qui Christum

[ocr errors]

repræfentet: propter quod fignanter Apoftolus dicie Ephef. 4. Unus Dominus, una fides, unum Baptif

ma. Et ideo contraria intentio videtur excludere

Baptifmi Sacramentum. Eadem quoque videtur effe ratio, fi nempe loco iftorum verborum, Nos te baptifamus, diceretur Græcorum more, Baptifatur fervus Chrifti &c. quia unufquifque ex illis miniftris fignificaret le partialem tantum effe & inadæquatam caufam minifterialem Baptifmi ; quod pu. gnat cum inftitutione hujus Sacramenti à Chrifto. factâ.

Vel finguli illi miniftri tanquam caufæ totales ejufdem Sacramenti fimul aquam effundentes dicunt, Ego te baptifo &c. & hoc cafu ratum effetSacramentum: Quia, inquit S. The ibid. uterque exprimeret fuam intentionem, quafi ipfe fingulariter Baptifmum conferret.

• Vel denique eorum miniftrorum unus aquam, funderet, alter verò proferret verba, & ita eorum quilibet non integrum Sacramentuin, fed partem. Sacramenti miniftraret; quo etiam cafu nullum effet Baptifma: quia nullus corum poffet verè dicere fe baptifare; non qui aquam funderet, aqua enim fola Sacramentum non perficit; non qui proferret verba, quia verba fine aquâ Baptifmum non perficiunt, ipfe autem aquam non effunderet. Ita S.Th. loco citato.

Quæres 3°. an poffit aliquis feipfum baptifare. Refp. negativè, quia eft contra inftitutionem Chrifti, qui miniftrum & fubje&tum Baptifmi apertè diftinguit cùm ait: Euntes docete omnes gentes, baptifantes eos in nomine Patris &c. Ita refpondit ad propofitam quæftionem Innoc. III. Interrogaeus enim à Metenfe Epifcopo, de Judæo qui morti

proximus feipfum baptifaverat, refpondet, illum effe denuo baptifandum. Refertur hoc Decretum Lib. 3. Decret. titulo 42. c. 4.

Quæres 4. an unus minifter poffit fimul plures baptifare.

Refp. in cafu urgentis neceffitatis id fieri poffe ; tali enim Baptifmo nec inftitutio Christi, nec forma confueta repugnat. Chriftus enim, inquit S. Th. hic, qui principaliter baptifat, eft unus; fed multi per Baptifmum efficiuntur unum in Chrifto....Neque. per hoc diverfificaretur forma Ecclcfia, quia plurale non eft nifi fingulare geminatum, præfertim cùm pluraliter dicatur Math. ultimo, Baptifantes eos &c. Quæres ultimò qui fuerint olim ritus præcipui circa miniftrum Baptifmi obfervati.

Refp. 10. miniftros ordinatios & folemnitatis Baptifmi nonnifi jejunos ad hoc minifterium olim acceffiffe. Colligit Vicecomes Lib. 1. c. 29. ex du plici Concilio, Parifienfi nempe & Meldenfi. Idem quoque ftatuit Conc. Rotomagenfe an. 1072. Can. 5. Nullus facerdos, inquit, baptifet iufantem T. 9. Cone'. nifi jejunus & indutus âlbâ & stola,nifi neceffitate.p. 1226, DJ II. Deftinatas ad hoc minifterium veftes induebant miniftri, de quibus Beroldus fic loquitur: Tunc, inquit, (nempe Sabbato fancto) Magifter Scholarum præcedit cum pueris fuis, cantando Antiphonam ufque ad regias baptifmatis Ecclefia, & ibi extra Ecclefiam Archiepifcopus exuit ftolam, & planetam, & induit fe paludamento baptifmali, & pracingit fe manutergio cum fingulo nexu veniente in finiftro latere in fimilitudinem enfis, & fimiliter nexum fandaliorum facit juxta calcaneum in fimilitudinem calcarium, habens mitram in capite, & fic. incedit ad Fontes. Ubi observa primùm, ca quæ de

ftolâ extra Ecclefiam depofitâ dicta funt, ad illam confuetudinem pertinere,quâ noftri Sacerdotes fto lam violaceam exuentes,aliam induunt albi coloris. Obferva. 2°. veftes quibus inter baptifandum ute. bantur Miniftri, fuiffe albi coloris, ut colligitur ex Ordine Romano cap. de Sabbato fancto. TheoPag. 111,A, doretus E. 2. Hift. c. 27. meminit cujufdam veftis auro contextæ, quam Conftantinus Imperator in honorem Ecclefiæ Hierofolymitanæ dedit Macario, Epifcopo, ut eâ indutus baptifaret.

734 F.G.

III. Miniftri intrò in aquam feu fontem baptif. malem descendebant, ficut colligimus ex Ordine Romano & S. Ambrofio L. 2.de Sacramentis c. 6. atque baptifandos de pondere fublatos aquis totos Bibliot. PP. immergebant oleo inunctos. Ponit Sacerdos, inquit T. 12. pag. Severus Alexandrinus L. de Baptifmo, oleum oli va in volâ manûs fua, totumque corpus ejus qui b’aptifatur, ungit, & dimittit illum in Baptifterium, refpiciens ad Orientems dextramque fuam, pergit ille, capiti ejus qui baptifatur imponit, & finiftra fuâ ter attollit ex aquis à fronte, à tergo, & altero laterum ejus. Idem ferè refert S. Bonaventura in 4. T.s. p. 40, dift. 3.q. 1. Sacerdos, inquit, debet puerum tenere per latera,& versâ facie ad aquam, debet mergere, Ita quòd habeat caput primò versùs Orientem, fecundo versus Aquilonem,, tertiò versùs Meridiem. In illo autem gravi onere aquis immergendi gran diora adultorum corpora, levabantur Epifcopi,partim per affiftentes Prefbyteros & Diaconos; partim per fufceptores, qui in brachia fua baptifatos fufcipiebant, inde fufceptores dicti; partim per ipfos baptifandos qui cùm recti in aquis ftarent, atque pedibus imam Baptifterii partem tangerent, fui corporis molem fuftinebant, cujus proinde pondere

« AnteriorContinuar »