Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ficetur per aquam & fpiritum. Pari quippe jure contendere poffet Socinianus aliquis, per ifta nomina, Patris, & Filii, & Spiritus fanéti, fignificari tantum unam & eamdem perfonam trinomi nem. An ferrent Lutherani & Calvinifte? non puto. Loci ergo circumftantiæ, fubjecta materia, Ecclefiæ totius praxis & traditio expendi debent, ut legitimus fenfus verborum Chrifti, & particula copulativæ, &, vis ac fignificatio cognofcatur. Explicativæ quidem particulæ vim aliquando habere particulam, &, nemo negat ; fed quis aufit, nifi mente captus, affirmare conftantem effe ac perpetuum hunc illius ufum in Scripturis ? nemo profecò. V cùm Matth. 3. v. 1o. S. Joannes de Chrifto ait: Ipfe baptifabit vos in Spiritu fanéto & igne: particula, cò loci non fignificat id eft; nemo quippe dixerit per Spiritum fanctum ignem fignificari, cùm ex adverfo ignis conflagrans fit fymbolum Spiritus fancti peccata confumentis.

[ocr errors]

g.

Nec obftat 3°. au&toritas S. Chryfoftomi: ait enim apud Scripturam Spiritûs fancti gratiam aliquando defignari per ignem vel per aquam; fed nufquam ait citato cap. 3. S. Joan. v. s. idem fignificari per aquam & per Spiritum fanctum.

[ocr errors]

Ad fecundam probationem nego ant. Planè inauditum eft apud Theologos, Spiritum fanctum effe materiam alicujus Sacramenti: appofitè igitur ad rem fubjectam, apud S. Joannem aqua fupponit pro materiâ Baptifmi, Spiritus verò vel pro causâ efficiente primariâ gratiæ, vel pro ipsâ grâtiâ quæ eft effectus Baptifmi.

Ad tertiam, dico 1o. Chriftum non arguendo neque exprobrando, fed docendo potius, & hominis fuperbiam fanando, Nicodemo dixiffe: Tu es De Baptifmo.

C

T..part2.
Pag. 386, B,

magifter in Ifrael,& hec ignoras? hominem nempe poffe denuo fpiritaliter renafci. Homini non infultat, inquit S. Auguftinus Tract. 12. in Joan. fed jus fuperbiam fanando ad humilitatem difponit; aut fi infultat, tanquam indocto infultat, ut fuperbiam deponat.

Dico 2°. non immeritò potuiffe Christum huic Legis Doctori exprobrare,quòd ignoraret hominem poffe denuo nafci per aquam, non quidem corpore, fed fpiritu: quia fcilicet cùm effet in Lege peritus, ignorare non debuit fcriptum effe apud Ezechielem cap. 36. v. 25. Effundam fuper vos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus inquinamentis veftris &c. & dabo vobis cor novum. Ét apud Pfalmiftam Pfal. 103. v. 30. Emittes Spiritum tuum & creabuntur, & renovabis faciem terra, & alia hujufmodi quæ de renovatione & creatione interiori ac fpiritali per gratiam animis infundendam, intelligi tantùm poffunt, nec tamen intelligebat Nicodemus, quamvis Legis Doctor, adeo nempe defixus erat illis Pharifaïcis mun-dationibus, ut nihil fublimius animo conciperet ; quamquam vel ex ipfis Judaicis ritibus & mundationibus domefticum ac familiare quoddam exemplum & fymbolum habere poterat novæ cujufdam

nativitatis.

Qui enim apud Judæos à cultu falforum deorum converfi Moyfis Keligioni nomen dabant, tot ritibus, tot lotionibus præparabantur & præformabantur, ut novi veluti homines haberentur. 1o. quippe circumcidebant eum. 2°. in cætu publico præfentibus ad minùs tribus Judæis, baptifabant ; run vicæ præteritæ deteftationem ab eo exigebant. Tenebatur coram profiteri, fe neque ambitione,

[ocr errors]

neque avaritiâ moveri ad amplectendam Judæo.
rum Religionem : in fide inftruebatur; promitte-
bat fe verum Deum adoraturum & univerfam
Legem obfervaturum. Hi omnibus ritibus initia-
tus Profelytus, à Judæis tanquam novus homo ha-
bebatur, & ut loquitur S. Petrus primæ Epiftolæ
cap. 2. v. 2. ficut modo geniti infantes: ad quæ
profectò fi attendiffet Nicodemus, & fupra res
corporeas paulò, ut debebat, mentem erexiffet,
facilè intellexiffet, poffe hominem in Baptifmo
Chrifti interiùs per gratiam renovari & renafci.

Ad quartam, nego ant. Nullus enim nifi hære-
ticus, unquam contendit ignem effe in Baptifmo
Chrifti ufurpandum. Utriufque ergo loci, tùm
S. Joannis,tùm S. Matthæi, explicatio & interpre-
tatio tutior haberi non poteft, quàm ex praxi tùm
Chrifti & Apoftolorum ejus, tùm univerfæ per
Orbem fparfæ Ecclefiæ: at certum eft nufquam
Chriftum, aut Difcipulos ejus, aut quemcumque
Fidelem baptifaffe in igne; è contra certiffimum,
in aquâ Chriftum ejufque Difcipulos, eorumque
exemplo totam fubinde Ecclefiam baptifaffe : igi-
tur apud S. Joannem, aqua materiæ Baptifmi lo-
cum tenet; & apud S. Matth. ignis, non mate-
riam, fed effectum Baptifmi fymbolicè fignificat.
Atque inter iftas duas Evangeliftarum fententias
non leve difcrimen effe obfervar Eftius in 4.dift.3.
paragr. 7. In priori enim, inquit ille, ignis pof- T.2 P. 43,
ponitur Spiritui fan&to, in pofteriori aqua præponi- col. 1. Dr
tur. Ex quo datur intelligi ibi quidem ignis voca-
bulum adjunctum, tanquam ejus quod antecedit de-
terminationem, quâ nimirum certa proprietas Spiri-
tus fancti defignaretur; hic verò aquam priori loco
nominatam, ne per eam proprietas aliqua Spiritui

fancto adjuncta intelligeretur, fed in fignificatione fuâ propriâ acciperetur. Ita Eftius. Supra, varias Baptifmi fignificationes exponendo obfervavimus inter SS. Patres aliquos effe qui per ignem fenfu fpiritali intelligant proprietatem Spiritus fancti, alios verò ad litteram intelligere fpecies illas linguarum ignearum quæ fupra capita Apoftolorum difpertitæ vifæ funt in die Pentecoftes; & quæ fenfu accommodatitio Baptifmus dicta funt," propter abundantem & copiofam Spiritûs fancti gratiam : 'de quo intelligitur iftud Act. 1. v. s. Vos autem baptifabimini Spiritu fan&to non poft multos dies.

Ad quintam: S. Joannes difcrimen quidem maximum affignat inter fuum & Chrifti Baptifmum, non ratione materiæ ; uterque enim erat in aquâ & inde exorta contentio difcipulorum Joannis: led ratione effectûs feu gratiæ, cujus expers erat Baptifmus Joannis, utpote in aquâ folâ ; fed quam conferebat Baptifmus Chrifti, qui erat in aquâ & in Spiritu fanéto.

Objicies 2°. Aquâ deficiente in cafu neceffitatis baptifatus fuit Judæus in arenâ, & Baptifmus ille divino miraculo confirmatus eft ac comprobatus. Factum narrat Joannes Mofchus in Prato fpirituali cap. 176. & poft eum Nicephorus Lib. 3. T. 2, Bibl. Hiftoriæ Ecclefiafticæ cap. 37. Cùm Judaus, ivPP. Pari. quit, per loca arida iter faceret, ac fubitò deficien

P.1132,

tibus viribus moriturus crederetur, ter fuperfusâ in eum arena, baptifatus eft, ac per hanc, inquit Hiftoricus, tam infolitam & admirandam fan&torum myfteriorum initiationem, imbecillitate omni tanquam vinculo quodam folutus, validiùs quàm alii iter fecit.

Refp. nego ant. Hæc quippe tam fubita virium

reparatio divinitùs conceffa, non Baptismo in arena dato referenda eft, fed fidei & pietati fingulari illius Judæi.

Ex ipsâ fiquidem hiftoricâ narratione, tùm à Joanne Mofcho primùm, tùm à Nicephoro fcriptâ,patet,Baptifmum hujufmodi nullum & irritum declaratum fuiffe Ecclefiaftico judicio, atque Judæum aquâ fuiffe fubinde baptifatum. Poftquam autem, pergit Nicephorus, domum funt reverfi, rem illam ad Dionyfum Alexandria Epifcopum retu lerunt.. Ille verò admiratione ftupens, Ecclefiam ed de re confuluit; cui vifum eft aquâ infuper, juxta Ecclefia traditionem, effe abluendum. Idem narrat Joannes Mofchus.

Quis reipsâ fuerit Dionyfius ille; an Alexandrinus, ut ait Nicephorus ; an Corinthius, ut placer Baronio; an Ascalonita, qui florebat circa annum 630. ut infinuat Joannes Mofchus, litigant Auctores. Longè verifimilius eft fuiffe Afcalonitam tum quia Joannes Mofchus, qui omnium primus hiftoriam illam fcripfit, ita fuggerit: tùm quia Nicephorus narrat hiftoriam illam contigiffe tempore Marci Aurelii Antonini Imperatoris; fed Dionyfius Alexandrinus vixit non Aurelio Antonino imperante, fed annis fexaginta poft tempora Philippi Imperatoris.

Objicies 3°. auctoritatem duorum SS. Pontificum, Siricii & Stephani II.

Siricius creatus Pontifex an. 385. in refponfo, quod extat in duobus Codicibus manufcriptis optimæ notæ, fic loquitur: Prefbyter qui in vino baptifat pro maxima neceffitate, ut ager non periclitetur, pro tali re nulla ei culpa afcribatur; infans verò ille, fi in fanctiffimâ Trinitate baptifatus eft, in co Baptifmo permaneat.

Cij

T.1.p.277.

A, B.

« AnteriorContinuar »