Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ibid. v. 7.

& &.

carne, caro eft: quod natum eft ex Spiritu, Spiritus eft.

Ad rei novitatem obftupuit Nicode. Ibid. v. 4. mus. Quomodo, inquiebat, poteft homa nafci,cùm fit fenex? Numquid poteft in ventrem matris fua iteratò introire, & renafci? Non mireris, reponit Chriftus, quia dixi tibi: Oportet nafci denuò. Spiritus ubi vult fpirat,& vocem eius audis ; fed nefcis unde veniat, aut quò vadat....Tu es Magifter in Ifraël, & hæc ignoras? Confidentem ni. miùm LegisDoctorem hîc Chriftus increpat fimul & inftruit. Non aliam quàm carnis novam generationem ac nativitatem, ex verbis Christi animo fibi effinge bat Judæus homo carnalis: novam autem fpiritus regenerationem, docendo Chriftus proponit & aftruit. Superbam Doctoris Legis ignorantiam fanando carpit, & ad humilitatem difponit, ut ani. T... madvertit fanctus Auguftinus Tract. 12. 116. in Joan. Non ipfi tamen infultat; aut fi infultat, tanquam indocto infultat, ut deponat fuperbiam.

Quam Nicodemus ignorabat, vel non credebat, Chrifto annuntiante, paratam ac præfentem spiritûs renovationem & regenerationem, hanc nihilominus non modo ut poffibilem, fed & aliquando fu

turam, Nicodemus, cùm effet in Lege peritus, ignorare non debuerat. Nonne apud Ezechielem prophetico fpiritu fcriptum legerat, Effundam fuper vos aquam Ezech o. mundam, & mundabimini ab omnibus inqui- 36. v. 25. &16. namentis veftris.....Et dabo vobis cornovum, &fpiritum novum ponam in medio veftri, & auferam cor lapideum de carne veftrà, & dabo vobis cor carneum ? Nonne Pfaltes Regius cecinerat, Emittes Spiritum tuum & fal. 1031 creabuntur, & renovabis faciem terræ ? Quæ v. 36. certè non de aliâ, quàm de interiori fpiritûs renovatione, per gratiam animis infundendam,intelligere debuiffet Legis Doctor, maximè cùm fimile quoddam, quamquam rude adhuc, apud fuos do. mefticum ac familiare renovationis veftigium præ oculis haberet, in iis fcilicer qui à cultu falforum deorum converfi Legi Mofaicæ nomen fuum dabant: tot enim illi præviis ritibus, cæremoniis, lo. tionibus ac baptifmatibus mundabantur, præparabantur ac præformabantur ad veram Dei Religionem, ut novi quafi homines, &, ut loquitur fanctus Petrus, ficut modò geniti infantes haberentur.

Epift 1.6.

Ex his, maximè verò ex decretoriâ iftâ 2.~. 3. & apertâ Chrifti fententiâ, Nifi quis re. Fan.z. us. natus fuerit ex aquâ & Spiritu fanéto, non

poteft introire in regnum Dei, intelligitis haud dubiè, dilectiffimi Candidati, tantam effe Baptifmatis neceffitatem, tam strictam & univerfalem illius percipiendi legem omnibus impofitam effe, ut fine il lo, aut faltem, certis in cafibus, fine ipfius voto ac defiderio, nullus ad vitam æter nam & Regnum coelorum pervenire us quam poffit

!

Verùm,proh dolor : quo major & apertior tam falutaris remedii neceffitas, eo major in eâ impugnandâ dæmonis,falutis humanæ invidi obtrectatoris, furor & impetus; eo major & Hæreticorum,quos vel à primis Ecclefiæ temporibus fufcitavit, ad quidlibet audendum projecta temeritas. Nuper, inquiebat Tertullianus Pag 114. Lib. de Baptifmo c. 1. converfata iftic qua dam de Caiana hæreft vipera venenatilima, doctrina fua plerofque rapuit, imprimis Bap tifmum deftruens....nam ferè viperæ & aspi des, ipfique reguli ferpentes arida & inaquo fa fectantur.

A.

In eodem luto hæfiffe fanaticam quamdam feminam, Quintillam nomine, obfervat ibidem Tertullianus. Quin bid. tilla, inquit, monftrofiffima, cui nec integrè quidem docendi jus erat,optimè nerat pisciculos necare, de aquâ auferens. Quanta vis

eft perverfitatis, addit ibidem, ad fidem labefaltandam, vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet, ex quibus conftat. Quod verò fuerit antiquiffimi hujus erro ris fundamentum, fi noffe vultis, Cand. dilect.eumdem audite Tertullianum,jam tum, fæculo nempe fecundo, Novato. rum noftrorum errorem circa fidem juftificantem, in veteribus Hæreticis confodientem: Sic ergo, ait Tertullianus eo- 16. 7. 119, dem Lib. cap. 13. fceleftiffimi illi provocant C. quæftiones. Adeo dicunt, Baptifmus non eft neceßarius, quibus fides fatis eft: nam & Abraham nullius aquæ nifi fidei Sacramento Deo placuit. En erroris fundamentum. Sed, reponit Tertullianus, in omnibus poferiora concludunt, & fequentia antecedensibus prævalent. Fuerit falus retrò per fidem nudam ante Domini passionem & refurrection nem: at ubi fides aucta eft credendi in nativitatem, passionem, refurre&tionemque ejus, addita eft ampliatio Sacramento, obfignatio Baptifmi, veftimentum quodammodo fidei, qua retro erat nuda, nec poteft jam fine fuà lege. Lex enim tinguendi impofita eft,&forma præfcripta: Ite docete omnes nationes,tinguentes eas in nomine Patris, & Filii, & Spiritus faniti. Huic legi collata definitio eft: Nifi quis renatus fuerit ex aquâ & Spi

ritu, non intrabit in Regnum cœlorum. Obftrinxit fidem ad Baptifmi neceffitatem.

Totum porro illud antiquiffimarum viperarum mortiferum ac lethale virus hauftum in fe transfuderunt pofterio rum temporum perditiffimi Sociniani. Docent illi 1°. Chriftum Apoftolis verum non dedisse baptifandi mandatum; atque verba ifta, Euntes docete, baptifantes &c. exponenda effe,non de aquæ Baptifmo, fed de folâ instructione ac doctri

nâ,

quæ inftar aquæ fordes animæ mun. dat & abftergit. 20. Apoftolos nihilominus, etfi non juffos, ritum baptifandi convenienter ufurpaße, tum quia populus Judæus cæremoniis valde delectabatur, ut pote in illis quafi enutritus & educatus; tum quia Baptifmi cæremonia à magni nominis magnæque auctoritatis viro, nempe Joanne, jam antea introducta, magnoque applaufu ab omnibus recepta fuerat; tum denique quia aptissima erat ad adumbrandum Chriftianorum officium ac ftatum: unde conveniens fuit viros hujus ætatis per Baptifmi cæremoniam chriftiane Religioni adfcribi. Verba funt Volkelii L. 6. de verâ Religione cap. 14. 3°. docent baptifandi præceptum (fi tamen præce. ptum vocant) univerfale non fuiffe, ab omnibus in perpetuum obfervandum ;

« AnteriorContinuar »