Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tare dulcedinem: Sed in me vix invenio, quæ tot Encomiis viam aperiant, & multa ex illis non meruiffe me pudet. Tibi tamen, vir Clariffime, præcipuas habeo gratias, quod amico ftylo in Galliæ Luce gloriæ meæ confulas, dum ipfi tribuis quæ mihi defunt; & perfectos in re ftatuariâ imitatus artifices, me effingas, non qualis fum, fed qualem me credi cupis, & qualis effe deberem. Hæc grata fateor, & decora funt, fed fi de me tantum fcribas, me te tuaque amare ac mirari, me pietatem, eloquentiam, amicitiam, officia, ac monumenta tua plurimi facere, ac tibi, omnia faufta ac magnifica optare, quæ felix ingenium & ubique celebrata virtus jam diu meruere, tunc vera de me prædicabis, & propter hæc in te jufta ftudia ab universâ Galliâ jure laudabor. Vale interim & me ama ut foles, nobifque interdum communica immortales vigilias tuas, quæ digniffimam exteris quoque præbent te laudandi ma

teriam.

Neuhufi VI. Id Fanuar. M.D. CLXXX.

LETTRE

CCCCXVII.

Compliment à M. de Acevedo.

Clariffimo Doctiffimoque Domino D. D. Antonio Emmanueli ab Acevedo & roañez, Spiritus Epif. Nem. S. P. D.

[ocr errors]

Uas vir Clariffime, litteras accepi, quibus quæ tua fit in me animi studiique propenfio, & quanti me, & qualefcumque ingenii mei foetus æftimaveris, citra fucum, ut ais, ultra meritum, ut opinor, profiteris. Summo quidem honore, fummoque gaudio me tua illa humanitas affecit, tùm ob eximias ingenii tui dotes, fingularemque doctrinam ac fapientiam, tùm ob præclara Illuftriffimi Antiftitis avunculi tui merita, cujus nescio, an dignitatem magis, an pietatem venerer. Eam ego famam, eas amicitias, quæ mihi apud vos feliciter contigerunt, non genio meo, fed veftræ in Cardinalem Ximenium reverentiæ tribuendas puto. Illius vitam olim cùm in aulâ Regiâ degerem, eâ, quâ potui, diligentiâ, conquifitis etiam librorum veftrorum auxiliis, fcripfi & in lucem edidi. Prodiit iis temporibus quibus Galli Hifpanique, mutuis inter fe diffentioni

[ocr errors]

bus, non tàm odio gentis, quàm æmulatione imperii, decertabant ; qui nunc ar&tis æternifque Regum Regnorumque fæderibus conjuncti Rebellium & Hereticorum fuperbiam conterent. Hiftoriam hanc exteri hominis excepit Gallia pene ut fuam, coque experimento didici, eamdem effe apud omnes populos fummarum virtutum aftimationem, & viros Religione, prudentiâque in adminiftratione Rerum publicarum egregios, non unius regionis tantùm, fed univerfi orbis exemplo natos effe.Nunc, quia tibi eruditiffimo juris Pontificii Profeffori Primario, totique Academiæ celeberrimæ, inftitutoris veftri geftorum Gallica placuit enarratio, amplum operis mei fructum videor retuliffe. Vale vir Clariffime; quam mihi tàm officiosè, tàm comiter benevolentiam fpondes ex animo perfolve, meque venerabili Academiæ, Collegioque inclyto ftudiosè commenda.

1!1

LETTRE CCCCXVIII.

D'affaires particulieres, à M. l'Archevêque de Pife.

Illuftriffime & Reverendiffime Domine Colendiffime.

Iteris Dominationis tuæ, Archipræful admodùm venerande, eâ, quâ par eft, diligentiâ refpondiffem, nifi abfentis. Nom... litteras ego etiam expectaffem, tum ut caritati tuæ fatisfacerem, tum ut illius voluntatem proprio teftimonio comprobarem.Homo ille alioqui diligens ac induftrius, relictâ, quam feliciter exercuerat, mercaturâ, variis fefe artibus & negotiis remerè implicans, poft varios fortunæ cafus, Lugdunum fe contulit, ubi ædificiis, itineribufque publicis reficiendis præpofitus, rem quoque fuam refarcire & augere nititur. Scripfi ad illum, Annam Catarinam Lodoifiam. Nom... Fratris fui, Liburni habitantis, filiam, fidem Catholicam, abjuratis erroribus, profeffam, à Sereniffimo Etruriæ Duce beneficè exceptam, tuis facris manibus confignatam , in Monafterium fanctæ Martha adductam effe, ubi se votis folemnibus Deo dicare defiderat, verum à

parentibus in odium fufceptæ fidei neglectam, omnique ope atque auxilio deftitutam, Patruum fuppliciter orare, ut de fuis, aut defunctæ Aviæ donis, velit religiofum propofitum adjuvare.Neptis ad illum epiftolam mifi, pii operis meritum expofui, commendavi, hortatus fum naturam, Religionem, Confcientiam interpellavi.Ex iis quæ refcripfit quid fperandum fit, Illuftriffima Dominatio tua facilè intelliget. Cæterum gaudeo virginem hanc ab herefeos fina Cælefti gratiâ evocatam ad ovile tuum, imò ad monafterium fanctarum Virginum aufpicatò tamquam ad portum falutis appuliffe. Paftoris infuper in te boni pro tuendis alendifque ovibus follicitudinem ac providentiam & miror & laudo. Mihi etiam gratulor hanc meæ in te observantiæ & venerationis fignificandæ occafionem oblatam effe poftquam...Nom... Patruus in hanc Urbem redierit, coram al

loquar, & fi qua beneficii fpes adfulferit, juvabo, monebo, meque tibi litteris meis iterum, Illuftriffime ac Reverendiffime Archipræful, fervum addictiffimum & devotiffimum profitebor.

Nemaufi, III. Id. Maji an. M. D CCI V,

« AnteriorContinuar »