Excerpta ex P. Ovidii Nasonis carminibus [ed., with Engl. notes by M. Isler].

Portada
Chambers, 1851 - 242 páginas
 

Contenido

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 15 - Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Página 68 - Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, altera, quas oriens habuit, praelata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. notitiam primosque gradus vicinia fecit: tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent: sed vetuere patres : quod non potuere vetare, ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
Página 257 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Página 18 - ... itum est in viscera terrae ; quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, effodiuntur opes, inritamenta malorum. 140 Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum prodierat ; prodit Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma, vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est.
Página 189 - ... ingrato vocem prostituisse foro? Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
Página 16 - Jovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Página 24 - Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus, Quo mare, quo tellus correptaque regia coeli Ardeat et mundi moles operosa laboret.
Página 84 - Quo dum Proserpina luco ludit, et aut violas aut Candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet, et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti : 395 usque adeo est properatus amor.
Página 267 - Non fuit ingenio fama maligna meo. Cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis Dicor et in toto plurimus orbe legor. Si quid habent igitur vatum praesagia veri, Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. 130 Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam Jure, tibi grates, candide lector, ago.
Página 263 - Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Saepe suas Volucres legit mihi grandior aevo, Quaeque necet serpens, quae juvet herba, Macer.

Información bibliográfica