Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tantâ re per diversos conventus viva voce responsa protulimus, eadem scripto traderemus, ad rei memoriam. Itaque otium nacti liberamus fidem noftram, & confcientiam gravi onere relevamus. Sanè quæstionem totam, si opus fuerit, ex altissimis traditionis fontibus repetemus: hîc autem, ne nostra in immensum tractatio excurrat, eò omne studium conferemus, ut facro-fancti

Concilii Tridentini expressa decreta, quanta fieri poterit brevitate ac simplicitate fermonis, accuratè exponantur. Sic autem procedimus.

I.

ceffaria præ.

Deo.

Ac primùm præmonemus quæ Quædamne dam, quæ ad rei intelligentiam nemittuntur, ceffaria videantur, quæque apud fuper obliga- omnes jam in confesso sint: nempè iltione generali mandati de lud, divino de dilectione mandato didiligendo rectè imperari ipsum per se diligen, di actum. Sanè non defuerunt, qui docerent imperari tantùm, ut diligendi habitum, charitatis infusæ & habitualis operâ, per difpofitiones ad id requifitas, comparare, five potiùs impetrare studeamus. Sed id stare non poteft; cùm, ut cætera omittamus, fufficiat istud, quod relato illo summo de charitate mandato: Diliges Dominum Deum tuum Luc X. 27. ex toto corde tuo, subdat ipse Domi- 28. nus: Hoc fac, & vives: Quo directè & perfpicue ipse actus, ipsum diligendi exercitium imperatur. Itaque ab Alexandro VIII. hæc prolata cenfura est, quam ad verbum referimus, ut nuperrimè Romæ est typis edita Innocentii XII. verè optimi ac maximi Pontificis jussu: Sufficit ut actus moralis tendat in finem ultimum interpretative. Hunc (finem ultimum fcilicet) homo non tenetur amare, neque in principio, neque in decursu vita moralis. Quâ de re Pontifex fic cenfuit: Hac propofitio eft haretica: die Jovis 24. Aug. anno 1690. Quòd autem quidam, loco vocis Hunc, alii repofuerunt Hinc, eundem sensum, eandem cenfuram effert : neque de hac re litigare eft animus.

menii tit, de

In eam hærefim impingunt, qui Cenfura Guinegant, verbo Diliges, refpondere car. specialem dilectionis actum, qui à Deo imperetur. Sanè extiterunt, qui dicerent, praceptum amoris Dei می

Pf.VII. Matt. XI. 10. &c.

rale

[ocr errors]

proximi, non esse speciale, sed genecui per aliorum præceptorum adimpletionem fatisfit. Quam propositionem alii aliter exprimunt; nempè fic: ut mandato charitatis imperetur tantùm illa dilectio , quam effectivam vocant, in omnium mandatorum executione contentam: non autem imperetur dilectio affectiva, sive specialis actus & affectus diligendi Dei propter suam excellentiffimam dignitatem atque bonitatem. Hæc autem doctrina à sacrâ facultate Theologicâ Parifienfi, erroris, impieratis, & repugnantiæ cum mandato maximo condemnata, nec defendi, nec tolerari potest. Nam dari aliquem specialem dilectionis actum, vel hæc Davidis probant: Diligam te Domine: & in oratione Dominicâ, illud: Sanctificetur nomen tuum, quo Dei glorificandi studium continetur : & illud: Adveniat regnum tuum : quo Deus non tam regnare nos facit, quàm ipse in nobis regnat: denique illud: Fiat voluntas tua, quæ est humanæ voluntatis cum divinâ, ut est

inter cœlites mira & perpetua consensio: atque is eft ipfiffimus dileetionis actus. Neque omittendum illud: Dimitte nobis ... ficut dimittimus: qui est expressissimus fraternæ dilectionis actus, cum Dei dilectione neceffariò conjunctus. Cùm ergo detur specialis dilectionis actus, eum designari voce, Diliges, nemo pius diffitetur. Ac reverâ non potest Deus toto corde diligi, fi nullus unquam fpecialis ac proprius actus dilectionis elicitur, nullaque ejus actûs obligatio agnofcitur. Unde hæc propofitio; Cenfura Lov: In rigore loquendo, non videtur quòd ho- 1667. prop. mo teneatur unquam per totam vitam fuam elicere actum amoris Dei ; à facra facultate Lovanienfi, ut impia, & primam legem Chriftianæ vitæ evertens, profcripta est; ritè interrogantibus & approbantibus Episcopis: & clarè inducit hærefim ab Alexandro VIII. condemnatam, quam memoravi

mus.

24.

Nec minus neceffariò damnatæ Cenfura Gui. propositiones istæ. Prima: Pracep-men. eod.titu

tum amoris Dei per se tantùm obligat in articulo mortis. Altera: Anpeccet morta

liter, qui actum dilectionis Dei femel

lo.

Ejufd, 6.

tantum in vita eliceret, condemnare Innoc. XI. 5. non audemus. Denique : Probabile eft, ne fingulis quidem rigorosè quinquenniis per se obligare præceptum charitatis erga Deum. Reverâ enim nulla causa subest, cur per quinquennium is actus supprimatur, potiùs quàm femel editus, per totam pofteà vitam; aut nec semel editus, omninò prætermittatur. Econtrà; si vel semel obligat, obligat centies, obligat millies, obligat nullo termino numeroque: neque anxiè difputandum, quo præcisè tempore & loco, quod ex vaFiis circunftantiis, infpirationibus, ac tentationibus pendet; sed eò enirendum est, ut tantâ diligentiâ curemus tantæ neceffitatis actum elici, ut nullum fit in omittendo aut ne gligendo periculum.

Innoc. XI. 7.

Eò igitur nos adigunt tot damnatæ à celeberrimis Academiis, imò verò à summis Pontificibus, propositiones: nec refert quâ decreti formula; cùm in eam damnationem, & ipfa rei natura, & totius Ecclefiæ confenfio nos inducat.

[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »