Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sum sit, uno in volumine, haud ita magno parabili, collectum apteque dispositum in promptu habere vellent. Quibus, quoad ejus fieri maxime potuit, hac nostrâ editione facere studuimus satis. Neque enim ea solum repeti jussimus, quae Davisiana habet, sed adjecimus etiam alia, in his Adriani Turnebi Commentarium ejusque Apologiam, quac, ut multa bona offert, ita hodie rarescere coepit.

Ab hujus autem Critici aetate ad nostram usque succrevit deinceps locuples materia emendationum et notationum varii generis, de sexcentis libris Jureconsultorum aliisque conquirenda. Qua in re tam multiplici et plenâ laboris taediique quidquid studii diligentiaeque collocatum est nobis, id boni, credo, consulent Lectores aequi et faciles: si quid omissum est, quod haud exiguum esse suspicor, propterea non gravabuntur, neque enim aliter in ejuscemodi operâ fieri potest, verum, quo doctiores erunt, eo lubentius et uberius pro se quisque explebunt.

Quod ex Scholis Wyttenbachianis paullo plura annotationi suae interposuit Moserus, quae, utpote tironum in usum dictata, eruditioribus protrita videri possent: demisit se hic vir clementer ad commoda juvenum, qui mature impertiri cuperent subtilitate cogitandi scribendique elegantiâ. Etenim nec in his schedulis desunt vestigia rationis viaeque, quam praeire Wyttenbachius solebat alumnis suis; nec desunt Veneres, quarum pulcritudine vel subitaria ejusdem opuscula nitent. Itaque fastidiant has Scholas licet novitii quidam philologi, qui sibi soli sapere videntur, ubi sermonem suum de faece hauriunt, nimirum

rebus, ut ajunt, non verbis intenti, qui sibi ipsi placent, cum in literatorum circulis balbutiunt, et criticam factitant horridam cassamque leporibus. Equidem malle me fateor philologiam mutam, quam balbutientem: unice tamen probare disertam, facundam; neque vere philologorum numero habendos esse, nisi eos, qui, cum Graeca calleant, jure etiam Latii

utantur.

Ne vero a critico etiam munere indotata prodiret haec nostra editio, circumspicere coeperam Bibliotheca rumpluteos, si forte quid novi praesidii inde ad hos libros emendandos conferri posset. Qua in re et fortuna consiliorum meorum fautrix fuit, et vero doctorum hominum haud mediocris benevolentia. De codice manuscripto Uffenbachiano, qui dudum est in libris meis, alibi diximus; nuper autem Wyttenbachii vidua, praeclaris ingenii dotibus ornatissima matrona, insigni in me officio effectum reddidit, ut alter codex membranaceus e mariti sui bibliothecâ in meam transiret. Hasii porro, viri doctissimi et humanissimi, procuratione mecum communicatae sunt Parisinae Lectiones, Muenteri, viri reverendi, Havnienses, Krabingeri et Spengeli VV. DD., Monacenses et insuper Copiae Victorianae; Heidelberga denique nostra Graevianam nobis annotationem exhibuit. Atque cum veteres editiones, quae multae sunt, non usquequaque, prouti fieri debebat, cum vulgatâ comparatas vidissemus, harum quoque lectiones accuratius consignandas duxit Moserus. Itaque factum est, ut idem novam textus recensionem condere posset, quod, me potissimum volente,

omissum a nobis fuerat in libris de Naturâ Deorum; quos tamen et ipsos novâ recensione descriptos posthac exhibebimus, nec minus libros de Divinatione.

At vero, quod in illo opere de Naturà Deorum factum est nuper, mirum ni etiam in hoc de Legibus fiat; videlicet ut rursum exoriantur barbatuli Critici, et, sicubi limis oculis hunc variae Lectionis* apparatum lustraverint, malum! vociferentur, et quisquilias nimium quantum operose constipatas clamnitent. Istiusmodi homines qui docere velit, is bono suo otio abutatur oportet: vere docti ideoque non inepte fastidiosi optime intelligunt, quid ejusmodi libris debeatur quales hi sunt de N. DD. et de Legibus, hoc est misere corruptis mutilatisque, et quam religiose collectam lectionis farraginem iidem sibi postulent. Saepiuscule enim fieri constat, ut, quae in variante lectione primum intuenti merae ineptiae videantur, ubi accuratius excusseris, verae germanaeque manus indicia offerant. Sic, ut hoc utar, quod religiosi isti, si Dîs placet, Critici silentio presserunt, in de Natura Deorum libri tertii capitibus 18. sqq. haud paucis locis, qui pro conclamatis habebantur, medicinam fecimus nullo alio praesidio, quam hujusmodi lectionum, quae nil nisi aegri somnia visa fuissent planeque rejicula istis Criticis, qui tam cito nauseant, et in summo supercilio prorsus caecutiunt. Atqui quas ibidem ex istis sordibus ac quisquiliis in lucem protraximus lectiones, eae placuerunt Wytten bachiis, nec displicent Schützüs et uti quisque horum virorum cum doctrinâ tum Tulliani sermonis intelligentiâ simillimus est.

Verum tamen, ut illuc redeam, in hoc opere de Legibus cautior multo fui parciorque, ubi textus refingendus erat; quoniam vidisse mihi visus eram, menda latere multis in locis adeo inveterata, ut, ni quando forte nanciscamur codicem valde antiquum et integrum, quales rescripti ex parte esse solent, nedum lacunas explere operis, sed ne gravissima quidem ulcera sanare valeamus. Quapropter in his quidem libris nec eos viros doctos audiendos existimo, qui codicum, quorum copia suppetit, familias crepant, et in iis dirimendis diiudicandisque nescio quid salutis versari opinantur. Non equidem refragabor, si quis facere id instituat: hoc dico, ne eum quidem codicem, qui ex hoc censu tanquam principis familiae, quae aetatem tulerit, princeps prodeat, et ordinem quasi ducere videatur, nec eum summam nobis rem unquam confecturum esse. Quae cum ita sint, nec spernendam putamus opem, quam libri scripti praestare queant, et ingenue confitemur, plurimum praesidii inesse cum in in scientiâ rerum, tum in sensu usuque sermonis Latini maximeque Tulliani.

Quibus in rebus cum Moserum mecum sentire vidissem, ita eum mihi muneris socium adjunxi, ut longe plurimae partes ad eum redirent, ego mihi reservarem curam copiarum mss. parandarum, et annotationis interponendae, cum criticae, tum ejus, quae ad orationem sententiamque illustrandam faceret. In quo ipse mihi hanc legem scripsi, ut quam maxime brevitati studerem, et saepius in scriptorum locis laudandis me continerem. Verum quid a Mosero po

tissimum et a me ipso praestitum sit, recte judicabunt docti aequique Lectores.

Quod reliquum est, honestissimi Redemtores hujus operis nec impensae nec diligentiae pepercerunt, quo et correcta esset ea editio, nec elegantioribus hominibus improbaretur. Illud quod attinet, publice hoc loco a me persolvendae grates sunt Viro Doctissimo Guilielmo Ernesto Webero, Gymnasii Francofurtensis Professori meritissimo, qui, quae est ejus humanitas, meâ gratiâ plagulas a prelo madentes summâ cum accuratione emendavit. De Plotino autem quoniam homines eruditi amicique saepiuscule sciscitantur, hac datâ occasione spondere possumus, eum haud ita multo post a nobis vulgatum iri, ac deinceps Platonis Convivium. Hoc vero Ciceronis opus excipient ejusdem libri de Republicâ, quos Moserus est editurus cum Bardilii V. C. aliorumque virorum doctorum et meis denique annotationibus.

Scribebam Heidelbergae Idibus Juliis
MDCCCXXIII.

« AnteriorContinuar »