Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PHILIPPICA I.

Latinam ex Græca fecit, & analyfi Rhetorica illuftravit

JOSEPHUS JUVENTIUS, S. J.

EXORDIUM.

I. Excufat fe Demofthenes quòd cùm an nos tantùm viginti & octo natus fit, priùs ad dicendum furgat, quàm alii quidam, ætate & ufu forenfi provectiores.

?

II. Commendat modeftè fefe qui fuiffet

2

2

taciturus fi fententiam ab iis dici audiiffet Reipublicæ utilem.

III. Eorumdem prudentiam & auctoritatem elevat , quòd eâdem de re confulti fruftrà, & minùs commodè fententiam dixerint.

PROPOSITIO.

Bellum magno animo fufcipiendum effe contra Philippum, & ignaviam ac fegnitiem priftinam deponendam. Hoc primum.

Quæ fint viæ rei gerendæ opportunæ. Hoc alterum orationis caput.

PRIMA PARS.

Facilè debellari Philippus poteft, modò pau

lifper in Reipublicæ curam incumbere Athe nienfes velint: una quippe tot calamitatum caufa eft eorum in rebus gerendis negligentia. Suftentatio. Conceffio. Num. 4.

I. Probat id ab exemplo contrario: cùm ftrenuè fe Athenienfes gefferunt, Lacedæmo niorum potentiam facilè fregerunt. N. 5. Hoc enthymema concludit per fubjectionem & antithefim. N. 6.

II. Solvit quod objici poterat, Philippum abundare copiis, Athenas multis præfidiis effe deftitutas. Refpondet, in iis quos fubegit Philippus populis, multos in poteftate Athenienfium fuiffe, multos iifdem amicos extitiffe ac focios voluntarios, qui proinde facilè redituri fint in eorum ditionem.

III. Urget hanc debellandi Philippi facilitatem & probat ab ipfius Philippi exemplo, qui, licèt fociis effet deftitutus, minimè putavit effe difficile Athenienfes debellare, immo fuâ diligentiâ & vigilantiâ perfecit, ut hoc fibi effet facillimum. N. 8. Unde concludit, N. 9, hunc effe Athenienfibus imitandum, per acervum & repetitionem acerrimam.

IV. Docet Philippum ut ceteros mortales, & invidiæ & odio patêre, ceterifque cafibus, qui florentiffimam folent fortunam evertere. Repetitio. Congeries.

V. Breviter explicatis rationibus fubjicit am plificationem egregiam, quâ & odium in Phi lippum ftruit, & pudorem Reipublicæ hadenus malè negligenterque adminiftrata Athe nienfibus incutit. Tria ejus capita funt. Primum, Philippi fuperbia, arrogantia, & ditionis proferendæ cupiditas. N. 11. Alterum, Athenien

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

fium dedecus & infamia è damnis præfentibus collecta, quæ omni calamitate pejor eft, Tertium, eorum fegnities, & in fictis narrationibus videndis audiendifque otium negotiofum: per Dialogifmum & Epiplexim. N. 13. Admifcet nonnihil fpei, quo pudorem quafi mitiget, defperationemque arceat. N. 14.

SECUNDA PARS.

Adjumenta & præfidia belli conficiendi tubminiftrat. N. 15.

I. Ac primò quidem rogat Athenienfes, ut fe dicentem ad extremum ufque audiant, ne quid afferant præjudicatæ opinionis, ne illis affentiantur qui bellicum apparatum celeriter confectum, quàm ftabilem ac diuturnum, malunt. N. 16, 17.

II. Agit de numero triremium, de copiis quas & femper expeditas, & ex Athenienfibus, non peregrinis militibus confcriptas effe jubet: ejufque rei caufas graves affert. N. 18, 19, 20. In primis oportere ut Duces, Centu riones, Tribuni , per fe militent ipfi, neque honore illo utantur tantùm ad pompam & dignitatem umbratilem in urbe ; quod eleganti comparatione illuftrat. N. 27.

III. Oftendit, N. 28, 29, quantâ fit opus ad exercitûs annonam & commeatum pecuniâ, & unde petenda.

IV. Cetera belli gerendi adminicula, opportunitates locorum ac temporum, &c. perfequitur, N. 30, 31, 32; & concludit, N. 33.

V. Subjicit amplificationem. Primò, à confequentibus, enumerando utilitates maximas

[ocr errors]

.

ex hoc bello ita uti dixit, administrato ; eventuras. N. 54, 35. Deinde inftituendo comparationem inter fefta & ludos ac bellum. N. 36. Tertiò, auget pudorem & indignationem prolatis Philippi litteris arrogantiæ pleniffimis. N. 39. Et in fumma periculi gravitate focordiam Athenienfium, quos inertibus & imperitis gladiatoribus ait effe fimiles, defcribit eleganter. N. 41. Quartò, optandum fuiffe dicit. ut Philippus bellum recens ac metum Athenienfibus inferret, qui aliter ab isto veterno excitari non poterant: idque cœlitum confilio & curâ factum. N 34. Quintò, Ducum ignaviam, fociorum metum, civium fegnitiem ob oculos ponit. N. 46, 47; & omnia breviter colligit. N. 49.

PERORATIO.

Amorem in patriam, & publicæ rei ftu dium profitetur, quo uno fe ad dicenduin fententiam impulfum fuiffe teftatur. N. 50.

[ocr errors]

PHILIPPICA I.

Si quid novi negotii in deliberationem vocaretur, ATHENIENSES, tamdiu continuif fem ipfe me tacitus, donec plerique ex iis quibus eam facultatem dat confuetudo, fententiam fuam aperuiffent; ac fi quidem ea mihi placuiffet, acquieviffem; fin minús tunc ipfe, quæ fentio. in medium protuliffem.

9

2. Nunc verò quoniam ita res tulit, ut ea nunc expendenda proponantur, de quibus ifti fæpius antea perorarunt, futurum confido ut mihi, quòd primus ad dicendum furgam, venia facilè concedatur. Certè fi ducta è rebus præteritis conjecturá, verum confilium, & ad rem præfentem idoneum vobis fubjeciffent, nihil confulto nunc opus foret. 3. Primum igitur illud ftatuo, ATHENIENSES, non effe animos abjiciendos nobis, quanquam res peffimo pofita loco vi

deantur.

4. Quod enim in illis hactenus infauftum accidit, hoc ipfum eft peropportunum ad fpem fortuna melioris. Quid ita porrò?

« AnteriorContinuar »