Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nempe quia ob veftram in gerendo negotio focordiam in hunc ftatum publica res adducta eft. Si enim vobis rem ftrenuè adminiftrantibus, omnia peffum irent

nulla

certè fpes relicta foret Reipublicæ meliorem in ftatum aliquando reponenda.

5. Nunc autem recordamini, quique ab aliis audiviftis, quique vidiftis ipfi reputate, inquam, animis, quò provecta effet non ita pridem Lacedæmoniorum potentia: quemadmodum nihil ab urbis veftra gloriâ & dignitate alienum admiferitis : verùm jufto contra illos fufcepto bello, illud ad extremum fortiter & gloriosè confeceritis.

[ocr errors]

6. Quorfum verò ifta commemoro? ut intelligatis, ATHENIENSES, planéque perfpiciatis nihil pertimefcendum vobis fore tamdiu dum curam & cautionem adhibebitis fin verò negligetis omnia nihil vobis quidquam è fententiá fucceffurum. Quod quidem utroque hoc exemplo apertiffimè declaratur : hinc Lacedæmoniorum potentia, quam vefira vigilantia & prudentiá evertiftis; inde verò metu & perturbatione, in quam vos ob veftram incuriam, iftius (a) audacia & injuria conjecerunt.

(a) Iftius Philippi, qui Græciæ dominatum invadere conabatur, & in Atticam nuperrimè,

7. Quòd fi quis veftrum, ATHENIENSES, difficilem de Philippo victoriam idcircò fore fufpicatur, quòd & ipfe abundet copiis, & erepta nobis fuerint omnia oppida & propugnacula civitatis, rectè ille quidem fufpicatur: verumtamen illud cogitet, nos aliquando l'ydnam, Potideam Methonemque tenuiffe, & eam omnem quæ Athenas ambit, quafi domefticam regionem. Addo illud, plurimos ex iis qui modò funt in ejus ditione populis, cùm liberi olim & fui juris effent, nobis uti amicis, quàm illo, maluiffe.

8. At ne Philippus quidem umquam exiftimavit arduum & operofum effe negotium, cladem & bellum inferre Athenienfibus, vel tum cùm tot oppidis quafi propugnaculis muniti effent, & contra illorum impetus ipfe fociis deftitutus foret. Si enim id exif timaffet, nihil eorum quæ nunc geffit, effet aufus; neque tantam potentiam adeptus fuiffet. Sed hoc præclarè vidit, omnem hanc regionem velut in medio pofitam, belli præmium & victoris prædam fore : atque ita effe a natura comparatum, ut abfentium bonis potiantur præfentes & negligentium ftrenui, & laboris periculi fuperatis Thermopylaruum anguftiis, irrumpere

tentaverat.

que appetentes. Id ille cùm haberet perfua fum, omnia fubjecit ac tenet, hæc vi & armis parta, illa pactionibus fœderum & focietate. Quippe nemo eft qui non ultrò fe adjungat illis quos videat paratos, & ad rem gerendam expeditos.

9. Igitur fi vos eamdem atque ille mentem fufceperitis, ATHENIENSES, in præ fentia, fi quidem anteà factum id non eft; fi unufquifque veftrum, quoad & ipfa res & cujufque falcultas feret, in publicam utilitatem incumbat ; fi omni abjecta diffi mulatione, fe ad opus accingat ; alius qui habet, ad pecunias contribuendas; alius qui per ætatem id poteft, ad militiam & arma tractanda; verbo dicam, fi negotium ipfi per vos veftrum agere ftatueritis, ac porrò defieritis ipfi præftare nihil, Spem verò omnem & laborem in alios rejicere: brevi fiet ut veftra recuperetis, Superis adjuvantibus, ac profligatas per focordiam res in integrum reftituatis, & meritas ab ipfo pœnas tandem aliquando repetatis.

10. Nolite enim arbitrari fecundam Philippi fortunam illi, tamquam numini cuipiam, certam ac fixam effe, neque ullâ calamitate interverti poffe. Eft qui eum ode rit, eft qui metuat, eft qui invideat, vel

inter eos ipfos qui videntur effe illi addidiffimi. Qua enim ceteris infunt hominibus cupiditates, eafdem illis ineffe, qui eum propius attingunt, exiftimandum eft : illa verò ne in apertum efferantur ac prodeant, veftra tarditate ac negligentiá factum eft, quam aio nunc effe deponendam. 11. Agite enim, obfecro, intuemini quò protervia hominis provecta fit, qui neque vobis agendi optionem det, neque verò quiefcendi; fed intentat minas, fed immania, ut aiunt, verba jactat; tantúmque abeft ut iis quæ bello cepit, fit contentus aliud ex alio moliatur in dies, vofque ceffanies ac fedentes undique in gyrum velut indagine circumveniat.

ut

12. Ecquando igitur, ATHENIENSES, quod opus eft facto, præftabitis ? Ecquando, inquam, fiet aliquid? Sanè cùm inftabit neceffitas. Quid ergo de hoc rerum ftatu cenfendum, aut quomodo eft appellandus, fi neceffitas non eft? Ego enim liberis hominibus exiftimo maximam effe neceffitatem, infamiam ex re malè geftá collectam.

13. Pulchrum interim vobis ac fuave eft in foro fpatiari, ac percontari alterum ab altero: Quid affertur novi? quafi verò quidquam æquè novum & infolens fieri

poffit atque hoc : vir Macedo Athenienfes debellat, Græciam adminiftrat ! Obiit Philippus? Non, at ager eft. Quid, malum intereft obierit, an vivat? Cui fi quid humanitùs acciderit, vos alium Philippum brevi feceritis, fi pergitis eamdem in Repu blica adminiftranda negligentiam adhibere ; neque enim ille tantùm fuis viribus, quan· ùm focordiá veftrá crevit.

14. Quamquam & illud intelligo: fi quid ipfi accideret, ac fortuna nobis adefSet, , quæ multò meliùs noftris rebus quàm nos ipfi confulit ( & adfuturam confido) cùm tantulo intervallo fitis à Macedonia disjuncti, fi eam perturbatam invaderetis ; nullus inquam, dubito quin ex animi veftri fententiâ negotium (b) conficeretis. Nunc verò ut eftis comparati, ne fi for tuna quidem ultrò vobis Amphipolim offerat, eam caperetis: fententiis dicendis apparandis rebus fufpenfi ac diftricti.

15. Ex his, que hactenus dixi, fatis, opinor, habetis perfuafum & "exploratum

[ocr errors]
[ocr errors]

(b) Conficeretis) Nempe Macedoniam redigeretis in veftram ditionem. Utitur autem de induftriâ verbo ambiguo & obfcuro ut acuat vincendi cupiditatem, & audiendi. Quod interpreti accurato fervandum eft, ne clariùs efferat quæ obfcuriùs dicta majorem vim & di gnitatem habent.

« AnteriorContinuar »