Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quare vos ad rem bene gerendam promptos effe paratofque conveniat : itaque pluribus ea de re non differam.

16. Venio ad alterum caput de ratione comparandi commeatus, exercitus inftruendi, ceterifque id genus curis, quibus vos ex his incommodis liberatum iri puto. Exponam fanè quemadmodùm ea omnia quàm celerrimè & optimè procurari queant ; id præfatus unum, vofque obteftatus, ut cùm omnia propofuero, tum demum ipfi judicetis; neque vos præjudicata opinione occupari patiamini ; neque, fi quid novi apparatus indicare videar continuò me quifpiam res in longum velle ducere fufpi

cetur.

[ocr errors]

17. Non enim qui citò, qui hodie rem conficiendam clamitant, illi commodiffimè loquuntur, fi quidem iis quæ modò adfunt præfidiis, Rempublicam calamitate ac metu prohibere nulla ratione poffumus: fed is optimè confulit, qui docet quis belli apparatus & > & unde quæfitus, ac permanere tamdiu poffit dum bello finem aut pax, fi vifa nobis fuerit utilior, aut victoria parta de hoftibus attulerit. Sic enim felicitati publica in perpetuum confulemus. Hæc autem ita dicere conftitui, ut per me liceat cuilibet, quodcumque aliud ipfi vi

quantus,

[ocr errors]

debitur, in medium proferre. Ego quidem magna polliceor: quam verè, ipfa res in dicabit vos judicabitis.

18. Primùm igitur, ATHENIENSES, quinquaginta triremes inftruendas cenfeo. Deinde, vos ita comparatos effe oportere, ut eas ipfimet, fi fit opus, confcendatis. Ad hæc dimidia parti equitum idoneas ad illos deportandos triremes, & opportuna navigia confici jubeo; eaque omnia femper in promptu effe ad repentinas ejus è patrio regno irruptiones in Pylas, Cherfonefum, Olyntum & alid quolibet,

coërcendas.

19. Id enim planè faciendum eft, ut fibi perfuadeat, perpetuóque fufpicetur, vos ex

hoc immani veterno excitatos

[ocr errors]

ut non ita & aliàs anteà in

pridem in Eubœam Haliartum , atque adeò nuper in Pylas impetum effe facturos. Quod quidem efi minimè faceretis; non erit tamen, mihi credite, non erit inutilis hic apparatus. Hunc faltem ex eo fructum capietis, ut ille vel quiefcat coactus metu, cùm para tos effe vos refciverit, (refciet enim, fat fcio; nam funt nimio plures, qui de veftris ipfum confiliis certiorem faciant ) vel ut vires veftras defpiciens incautus oppri matur, fi quidem nihil impedimento vobis

erit quominus in ejus regionem, fi tulerit occafio, vela faciatis.

[ocr errors]
[ocr errors]

20. Hac igitur quæ dixi, & probare vos, & parare oportet. Prætereà copiarum aliquantulum in procinctu habendum cen feo, quæ agitando affiduè bello illum malè habeant, ac macerent. Apage peregrinorum militum dena, fi lubet aut vicena millia exercitum conducitium, & per litteras accerfitum; hunc volo qui civibus conftet cui certus commeatus à vobis fuppeditetur, cui præfit unus aut plures, hic, ille, quemcumque vos illi præfeceritis, cui morem gerat, quem fequatur. Quænam verò iftæ copiæ fint, quam multa, unde commeatum habituræ, & quemadmodum ifta omnia procuranda, dicam, & fingula feorfum explicabo..

21. Et quidem, quod externos milites Spectat, cavete ne admittatis id quod exi• tio femper vobis fuit, dum omnia minora & leviora jufto cenfetis effe: ne-ve fitis in decernendo magnifici, in exequendo tenues ac minuti: etfi minima præflare nihil vetat, modò iftis minimis, quæ majora & ampliora funt, adjiciatis.

22. Aio igitur univerfos milites effe bina millia oportere, fed in his Athenienfes quingentos, quacumque illi deligendi vobis

atate videbuntur, qui ftipendia certo temporis intervallo faciant, non diuturno illo quidem, fed quatenus erit commodum, ut alii alios excipiant, illifque fuccedant. Ceteri, per me licet, externi funto. Cum iis equites ducentos effe jubeo, quorum quinquaginta minimùm fint Athenienfes, qui ad eumdem modum, quo pedeftres copia, ftipendia mereantur. Addantur illis neceffaria naves ad vectandos equos. Sit ita fanè. Quid præterea? celeres triremes decem adornentur, quippe cùm navibus utatur Philippus, opus funt nobis triremes expedita, ut exercitus nofter tutò navigare poffit.

[ocr errors]

23. At enim quo tandem pacto commeatus illis omnibus copiis providebitur? Dicam ac demonftrabo, poftquam docuero cur fufficere hunc numerum copiarum putem, & cur cives in militiæ partem venire velim. Satis erit ea copiarum multitudo cur? quia exercitum, qui acie inftructa confligere cum Philippo queat, colligere neutiquam nunc valemus. Pradonum more graffandum eft, idque initium belli neceffariò faciendum. Itaque nec immenfas nobis effe copias ( neque enim fli pendia commeatufque fuppetunt ) nec prorJus exiguas effe oportet.

24. Cives autem mifceri cum externo milite, & unà jubeo navigare, quòd, us audio, cùm peregrinus miles hujus urbis nomine ac imperio, Corinthi olim effet, cui Polyftratus, Iphicrates, Chabrias, & alii nonnulli præerant; vos arma pariter tuliftis cum eo; junctique hoc demùm pacto Lacedæmoniorum opes fregiftis.

25. Ex quo autem peregrina ifta copia per fe ipfa bella pro vobis gerunt, amicos aquè ac fœderatos debellant, unde hoftium numerus vehementer accrevit : iidem poftquam bellum fibi ab urbe impofitum, & mandatum inchoarunt, ad (c) Artabazum aut aliò quopiam navigant, noftio duce illos confequente. Quid enim agat? ftipendia qui non folvit, imperare militi nemo poteft.

[ocr errors]

(c) Ad Artabarum). Hic provinciæ Perfica in Afiâ minori gubernator in regem Perfarum rebellaverat. Rex miffo ingenti exercitu hominem premit, & cogit ad deditionem. Artabazus auxilio vocat Athenienfes , qui tum Egeum mare cum claffe obtinebant indicto & inchoato cum hoftibus Reipublicæ quibuf dam bello. Athenienfium dux caufatus ftipen dia fuo exercitui malignè pendi, & ingenti pecuniâ ab Artabazo illectus, bellum fufceptum omittit, ad Artabazum proficifcitur, eum-. que liberat.

« AnteriorContinuar »