Imágenes de páginas
PDF
EPUB

OPERA OMNIA

EX RECENSIONE

JO. AUG. ERNESTI

QUI ET NOTAS SUAS

ADJECIT.

VOLUMINIS QUARTI

PARS SECUNDA.

OPERA PHILOSOPH.

ACCEDUNT

FRAGMENTA SCRIPTORUM DEPERDITORUM.

OXONII,

EXCUDEBANT COLLINGWOOD ET SOCII.

Prostant venales apud W. H. LUNN, J. MACKINLAY, J. MAWMAN,
W. MILLER, T. F'AYNE, R. H. EVANS, J. FAULDER, Londini;
et J. COOKE, J. PARKER, Oxonii.

MDCCCX.

[blocks in formation]

M. TULLII CICERONIS

p. 156.

DE

LEGIBUS

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.

Cum Cicero in deperditis de Republica libris, exemplo Platonis, qui sit optimus reipublicæ status, docuisset, scribendum etiam de Optimis Legibus putavit, quibus respublica carere non potest. Hinc nati sunt de Legibus libri, nec omnes, (Macrobius enim quintum laudat) nec integri ad nostram ætatem servati, quibus ita complecti instituit causam universam juris ac legum, ut boc civile, quod dicebatur, in parvum quendam et angustum locum concluderetur. Nam primo naturam juris explicavit, eamque ab hominis repetiit natura: deinde consideravit leges, quibus civitates regi debent: tandem vero bac tractavit, quæ composita et descripta erant jura et jussa populorum, in quibus ne Romani quidem populi prætermisit, quæ vocantur, jura civilia. c. 5. In bac autem disputatione usus est philosophorum more, non veterum illorum, nempe Socraticorum, et qui a Platone profecti sunt Academicorum, et Peripateticorum, sed eorum, qui quasi officinas instruxerunt sapientiæ. Nam quæ veteres illi fuse ac libere disputare consueverant, ea Ciceronis temporibus a Stoicis inprimis, articulatim distincteque dicebantur, quod negabant satisfieri buic de legibus loco posse, nisi separatim de singulis capitibus disputaretur. c. 13. Primus liber tamquam fontes omnium legum omnisque juris aperit, et ultimam legem dicit esse mentem Dei Optimi Maximi, omnia ratione jubentis et vetantis, a qua bominum vera lex proficiscitur, quæ est ratio sapientis, apta ad jubendum et vetandum. cf. II. 4. Atque boc est argumentum hujus libri, eamque scholam certis capitibus distinguit. Primo ergo docet, a Deo, cujus numine ac mente omnia regantur, præclara quadam conditione generatum esse bominem: præter alia enim bona, soli ex omnium animantium generibus ac naturis attributam esse rationem; quæ, cum adoleverit atque perfecta sit, sapientia nominetur, ut bomini cum Deo rationis societas sit, et, quia ratio lex sit, communio juris, ac tandem quædam quasi agnatio; quod a Deo ratio sit ingenerata, c. 7-9. Deinde ostendit c. 10. 11. bominum inter ipsos esse, propter summam similitudinem et æqualitatem, summam societatem, conjunctionemque: ex quo sequitur tertium, ad participandum alium ab alio, communicandumque inter omnes jus, nos natura esse factos, efficiturque, quod quibusdam incredibile videtur, est qutem necessarium, uti nibilo sese plus quisquam, quam alterum diligat. Ex bis tribus, tamquam principiis, sua sponte intelligere quisque potest, natura jus, non opinione et judicio bumano contineri. c. 13-17.

6. 12.

[merged small][ocr errors]

a.

Sed de eodem peculiaris est, multisque argumentis confirmata disputatio, cujus tamen particula quædam, statim ab initio, interiit. Eam sequitur alia brevis, qua efficitur, jus et omne bonestum sua sponte esse expeten dum. c. 18. seq. Conclusio libri est de laudibus philosophie et de Academicorum veterum Peripateticorumque et Stoicorum controversiis de bono et malo, in quibus magis de verbis quam de rebus concertari putat.

ATTICUS.

1 LUCUS quidem ille, et hæc Arpinatium quercus agnosci1 tur, sæpe a me lectus in Mario. Si manet illa quercus, hæc est profecto. etenim est sane vetus. QUINTUS. Manet vero, Attice noster, et semper manebit. 2 sata est enim ingenio. Nullius autem agricolæ cultu stirps tam diuturna, quam poëtæ versu seminari potest. Att. Quo tandem modo, Quinte? aut quale est istuc, quod poëtæ ferunt? mihi enim 2 videris, fratrem laudando, 3 suffragari tibi. Q. Sit ita sane. Verum tamen, dum 4 latinæ loquentur litteræ, quercus huie loco non deerit, quæ Mariana dícatur: eaque, ut ait Scævola de fratris mei Mario,

Canescet sæclis innumerabilibus.

Nisi forte Athenæ tuæ sempiternam in arce oleam tenere potuerunt, aut, quod Homericus Ulysses Deli se proceram, et teneram palmam vidisse dixit, hodie monstrant eandem : multaque alia multis locis diutius commemoratione manent, quam natura stare potuerunt. Quare glandifera illa quercus, ex qua olim evolavit

Nuntia fulva Jovis, miranda visa figura,

nunc sit hæc. sed cum eam tempestas, vetustasve consumserit, tamen erit his in locis quercus, 5 quam Marianam quer3 cum vocent. Att. Non dubito id quidem: sed hoc jam non b. ex te, Quinte, quæro, verum ex ipso poëta, tuine versus hanc quercum severint, an ita factum de Mario, ut scribis, acceperis. MARCUS. Respondebo tibi equidem, sed non ante, quam mihi tu ipse responderis, Attice: 6 num non longe a tuis ædibus inambulans, post excessum suum Romulus Proculo Julio dixerit, se deum esse, et Quirinum vocari, tem

1 in Mario] Ciceronis poëmate, memorato et de Divin. I, 47. ubi et parti'cula ejus est.

2 sata est ingenio] Poëtæ Ciceronis, in illo poëmate, Mario.

3 suffragari tibi] Favere, qui et ipse poëta es. Scripserat tragoedias. v. ad Q. Fr. III, 6. &c.

4 latina 1. littera] Sic edd. pr. recte. Victorius induxit, consulto an casu, latine, quod in edd. seqq. propagatum

est. male.

5 quam Marianam q. vocent] quercum aberat a Ms. Ursini. bene. vocent recte correctum e Mss. pro vocant, ut habent edd. pr.

6 certe non longe &c.] Clarum est, esse interrogationem. itaque Camerarius corrigebat certe ne. Edd. vett. Num longe: in quo excidit non. Sicergo eorrexi: uum non longe &c.

:

plumque sibi dedicari in eo loco jusserit: et Athenis, non longe item a tua illa antiqua domo, Orithyiam Aquilo sustulerit sic enim est traditum. Att. Quorsum tandem, aut 4 cur ista quæris? M. Nihil sane, nisi ne nimis diligenter 7 inquiras in ea, quæ isto modo memoriæ sint prodita. Att. Atqui multa quæruntur in Mario, fictane, an vera sint et a nonnullis, quod et in recenti memoria, et in Arpinati homine, vel severitas a te postulatur. M. Et me hercule, 9 ego me cupio non mendacem putari: sed tamen nonnulli isti, Tite, faciunt imperite, qui 10 in isto periculo non ut a poëta, sed ut a teste, veritatem exigant. nec dubio, quin iidem, et cum Egeria collocutum Numam, et ab aquila Tarquinio apicem impositum putent. Q. Intelligo, te, frater, alias in historia leges observandas putare, alias in poëmate. M. Quippe 5 cum 11 in illa ad veritatem, Quinte, referantur, in hoc ad delectationem pleraque. quamquam et apud Herodotum, patrem historiæ, et apud Theopompum sunt innumerabiles fabulæ.

Att. Teneo, quam optabam, occasionem, neque omittam. 2 M. Quam tandem, Tite? Att. Postulatur a te jamdiu, vel flagitatur potius historia. sic enim putant, te illam tractante, effici posse, ut in hoc etiam genere Græciæ nihil cedamus. Atque, ut audias, quid ego ipse sentiam, non solum mihi vi-p. 157. deris eorum studiis, qui litteris delectantur, sed etiam patriæa. debere hoc munus; ut ea, quæ salva per te est, per te eundem sit ornata. 12 abest enim historia litteris nostris, ut et ipse intelligo, et ex te persæpe audio. potes autem tu profecto satisfacere in ea, quippe cum sit opus, ut tibi quidem videri solet, unum hoc oratorium maxime. Quamobrem ag-6 gredere, quæsumus, et sume ad hanc rem tempus, quæ est a nostris hominibus adhuc aut ignorata, aut relicta. Nam post annales pontificum maximorum, 13 quibus nihil potest esse jucundius: si aut ad Fabium, aut ad eum, qui tibi semper in ore est, Catonem, aut ad Pisonem, aut ad Fannium,

7 inquiras in ea] Sic edd. pr. item Mss. ut et Guelf. anquiris dedit Victo. rius, inde ceteri.

8 vel severitas] Hoc non magis mihi, quam aliis satis placet, qui malunt veritas. Et edd. pr. fere habent sed veritas a te postulatur. verum etiam sed delendum, severitas tamen consentit sqq. ne nimis diligenter inquiras &c.

9 ego me cupio] Addidi me, e Mss. in his Guelf. et edd. vett. Aldi &c.

10 in isto periculo] Accipiunt experimentum artis poëticæ et facultatis sed mihi hic sensus non satis aptus videtur ad reliquam sententiam. perfectio artis in periculo tali non requiritur, at veri

tas potest requiri. Igitur acceperim po-
tius pro libello. v. Clav.

11 in illa ad veritatem Q. referantur]
Aut omnia excidit, aut pro Quinte le-
gendum quæque, ut edidit Davisius, et
in Ms. reperit Ursinus.

12 abest historia litteris nostris] I. historia non est tractata libris latinis. Libri quidam adest, unde facere voluere deest. frustra.

13 quibus nihil potest esse jucundius] Quomodo jucundi illi annales? ita tenuiter scripti. Sed omnes libri in illo verbo consentiunt, quod varie tentatum est a viris doctis. mihi placent, qui in jucundius legunt.

« AnteriorContinuar »