Imágenes de páginas
PDF
EPUB

6. 4. Dominum enuntiant. Quid enim clamant aliud fingularum creaturarum natura, proprietates, fummaque ab Ente fupremo dependentia, quam fe autorem habere perfectiffimum, qui laudari fatis ac benedici nunquam poffit ?

Etfi iftum fibi finem in creanda hac rerum univerfitate propofuit Deus, negari tamen minimè decet, quin bunc fcopum fpeciali quodam modo intenderit, cùm hominem creavit ad imaginem fuam, cùm ipfi indidit divine particulam aura, infpiravitque in faciem ejus fpiraculum vita, & fecit eum in animam viventem, quod quid aliud eft, quam talem hominem condere, qui poffet Conditorem fuum & cognofcere, & amare, & laudare? Neque illud folum, cùm expleto mortalis hujus vita curriculo, cæleftem beatitudinem, ad quam obtinendam ordinatus eft, affecutus fuerit, fed etiam quandiù in hac lachrymarum valle peregrinatur, futuramque ac permanentem civitatem inquirit: quamobrem paffim Scriptura, populos omnes, Regefque & Principes terra, juvenes & virgines, fenes cum junioribus invitat ut laudent nomen Domini, nec illum debito praconiorum tributo defraudent.

At quoniam varie multiplicefque occupationes quibus detinentur plerique homines, five in re domeftica curanda five in adimplendis injunétis fibi muneribus, eos non finunt fupremo Numini quandiù aut quoties vellent debitas laudes rependere; aquum effe cenfuit Ecclefia, ut huic officio quod illi fatis commodè exequi non poffent, quafi Vicarii fuccederent, qui fingulari quodam jure huic muneri addicti,& fuo & univerforum Fidelium nomine, juge illud labiorum facrificium diu noctuque Deo offerrent. Atque eas effe partes voluit illorum omnium, qui Beneficiis gaudent Ecclefiafticis, qui facris Ordinibus majoribus initiati funt, tum etiam eorum qui ex utroque fexu publica Religionis vota emisère. Quo quidem munere quid fublimius excogitari poteft? fiquidem qui eo titulo Deo mancipati funt, illud etiam in terris degentes incipiunt exequi, quod in aternum profequuturi funt in cœlis, ac ne quis feipfum decipiat; quantò nobilius eft minifterium istud, tanto feverius ac Atrictiùs exigitur, nemoque fe poteft ab eo exfolvere quin in grave peccatum incurrat.

fitum nobis cum in hac vita tum in altera finem proximè attingit. Unde etiam intelligere eft quot & que dotes in iis requirantur qui has vices obeunt. Ac primò quidem fancti effe jubentur, ab iis fcilicet criminibus immunes, quæ animas coinquinant redduntque Deo invifas. Quamobrem nunquam excidant è memoria hac Regis Propheta verba: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras juftitias meas 49. & affumis teftamentum meum per os tuum? Tu verò odifti v. 16. difciplinam & projecifti fermones meos retrorfum. Neque 17. Sapientis monitum: Non eft fpeciofa laus in ore peccato- Eccli. ris. Que quidem non fic intellecta velimus, quafi qui Deo 15.9. difplicent, hoc ipfo fint ad precandum inhabiles. Poffunt enim verò atque etiam debent pro fuo inftituto preces ad Deum fundere vel ipfius Ecclefia nomine cujus vota femper Deus exaudit, vel etiam ut Deum fibi faciant propitium.

Porro ad fanctitatem quam in orantibus preces exigunt, attentio animi, cordifque affectus accedant neceffe eft cum debita in externo corporis habitu reverentia ac modeftia. Hi quippe actus ipfam vera orationis naturam conftituunt. Ita ut neque ille oraffe neque officio Ecclefiaftico fati feciffe cenfendus fit, qui aut liberâ voluntate, aut negligentia ultrò fufceptâ atque admifsâ, Horas Ecclefiafticas aliis cogitationibus abftractus, irreverenter nec pro debita attentione recitavit. Quàm porro pauci funt qui ad hac feriò animum advertant! fic tamen Ifaias, fic Chriftus ipfe adversùs bujufmodi adoratores invebuntur; Populus hic labiis Marc. me honorat, cor autem eorum longè eft à me. Addit 7.6. D. Paulus: Si orem linguâ, mens mea fine fructu eft. Quid ergo? Pfallam fpiritu, pfallam & mente. Hinc & admonet Rex Propheta: Pfallite fapienter. Hanc enim à nobis divina Majeftas quam precibus demereri volumus, reverentiam exigit.

I. Co

14. 14

Pf. 46

Sed efto divina gratia auxilio adjuti, eam omnem quam patitur humana natura infirmitas, animi attentionem, eum cordis affectum, eam totius corporis reverentiam adhibuerimus; an idcircò quafi planè fecuri acquiefcere debemus? nobiles illos potiùs fpiritus, quos Sapiens his verbis infpirat, induamus : Glorificantes Dominum quantumcun- 43. 32

[ocr errors]

magnificentia ejus; benedicentes Dominum, exaltate illum quantùm poteftis, major enim eft omni laude; exaltantes illum replemini virtute, ne laboretis: non enim comprehendetis. Beati qui femel Domina mancipati fanctum nomen ejus fic benedicere enituntur.

Porrò cùm Ecclefia nomine laudes ifta fupremo Numini impartiantur, æquum fuit eafdem publica autoritate ordinari, neque privato uniuscujufque affectui permitti, fed ab ipfamet Ecclefia revocari ad certum communemque ritum. Haud multò poft conditum mundum fuus erat natura Legi en, 4. proprius Deum orandi modus ; fiquidem Enos filius Seth dicitur coepiffe invocare nomen Domini, fed neque dubium effe poteft quin & ante hunc Patriarcham nomen Domini invocatum fit; cùm invocatio ifta à vera religione abesse non poffit. Sed Scriptura, fecundùm mentem fanctorum Patrum, voluit nos his verbis docere Enos peculiarem quemdam Dei cultum, ceremoniafque aut preces magis communes celebriorefque, quàm que antea in ufu fuiffent, inftituiffe. Expreffius nobis propriufque aliquid de Dei laudibus fuppeditat lex Mofaica. Praterquàm enim quòd varia cantica ipfe Moifes ediderat à Judais fapius recitanda, quibus & acceptorum à Deo beneficiorum memoriam revocarent,& fefe mutuò hortarentur incitarentque ad perfectam divina legis obfervantiam, Pfalmos David compofuit; plures Levitarum cætus, à quibus ftatuto tempore prafcriptoque modo cantarentur inftituit. Porrò in nova lege facri Miniftri fimul cum fidelibus, certis temporibus locifque etiam fervente perfecutionum aftu conveniebant ut Deo ac Chrifto Jefu debitum offerrent laudis facrificium, Apol. ita referente Juftino Martyre. Poftquàm verò Imperatores ad An ac Reges Chriftianam Religionem amplexi funt: tum fpeciali majorique curâ in hoc incubuit Ecclefia ut officii divini ritus omnes inftitueret & ftabiliret, variafque illius partes in varias etiam diei ac noctis horas partiretur. Quem ad taborem adfciti funt à fummis Pontificibus viri &doctrinâ & fanctitate præftantiffimi. Cujus rei fidem faciunt que ab Hiftoria Ecclefiaftica referuntur Scriptori"pus de fanctis Damafo, Hieronymo, Gregorio Magno, aliif que plurimis,

[ocr errors]

Officium, accurante Ecclefia, digeftum conftitutumque fuit *t eodem ritu ac modo tum Paftores & Miniftri, tum ipfe fidelium cœtus fuprema Majeftatis laudes concinant: invaluit tamen, plurimis juftifque de caufis, ea apud fingulares Ecclefias confuetudo, ut communi Liturgia peculiares propriafque preces interfererent. Quam quidem confuetudinem eo diligentiùs fervandam putarunt, quòd quacunque ab ipfis hunc in modum ordinata fuiffent, ea cernerent non mediocriter conferre ad fovendam fidelium pietatem, ad propagandos religiofos majorum fuorum ritus, ad excitandam memoriam tot eximiarum virtutum, quarum exemplum objiciebant fancti illi ac pii viri qui fuis in Provinciis vixiffent ac deceffiffent.

Rotomagenfis Ecclefia, utpote antiquiffima, fuum fibi · proprium Officium retinuit. Verùm in tot feculorum decurfu, multa immutata, multa omiffa, quædam etiam inferta funt, qua , que hodiè pro falfis aut dubiis habentur. Adde quòd nunc jam nulla veterum Breviariorum exemplaria fuppetant, primas pracipuafque noftri in hac fede Archiepifcopatus partes effe duximus, novam Officii divini editionem procurare. Atque ideò plures hujus noftra Metropoleos Canonicos, omnibus que ad Diœcefim Rotomagenfem univerfamque Provinciam fpectant, inftrumentis ac doctrinis probè inftructos induximus ut mutuis & inter fe & nobifcum collatis fermonibus opus tandem ad eum perfectionis gradum perduceretur, ad quem perduci poffe, folo divini cultus zelo incitati fperavimus. Opere demum confecto, & cum Capitulo noftro communicato banc novi Breviarii editio-' nem vobis, Fratres chariffimi eo animo fuppeditamus ut fupremo Numini laudes debitas perfolvatis religiofiùs. Mandamus infuper ac pracipimus omnibus & fingulis noftra Diæcefis Paftoribus, Capitulis, Monafteriis, Collegiis, & aliis Clericis nobis fubditis ad divinum Officium five publicè, five privatim aftrictim, ut hoc Breviario autoritate noftrâ de confenfu venerabilium Fratrum noftrorum Ecclefia noftra Metropolitana Canonicorum edito deinceps utantur, prohibemufque ne aliud quodvis five publicè in Choro five privatim extra Chorum recitare prafumant: Declarantes omne aliud Breviarium die Fefto fanctiffima á iiij

interdictum prohibitum & illicitum.

Datum Parifiis die vigefimâ nonâ menfis Maii anno millefimo feptingentefimo vigefimo actavo.

* LUDOVICUS Archiepifcopus Rotomagenfis,

De mandato,
CORNET

« AnteriorContinuar »