Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nómine Dómini nostri Jesu Christi, et in Spíritu Dei nostri. y. Vade, et laváre séptiès in Jordáne, et recipiet sanitátem caro tua, atque mundáberis. * In nómine. 1. Cor. 6. 4. Reg. 5.

[ocr errors]

LECTIO VI.

Oc ad eos dictum velim qui súbitò et témerè ad baptismum accédunt, nec ad eum præparántur,ac per ánimi constitutiónem ad virtútis hábitum pervéctam non id agunt, ut redémptio ipsis certa atque incolumis máneat. Quanquam enim hoc grátia affert, ut prætéritæ noxæ remittántur (grátia enim est) tunc tamen meliori curâ providéndum est, ne ad eumdem vómitum redeámus. Hoc quoque in eos váleat, qui advérsùs mystérii dispensatóres insoléntiùs efferúntur, si dignitáte quâdam præstent. Tértium ad eos spectat, qui juvenili ætáte confidunt, atque quodvis tempus ad docéndum, aut ad Antistitis munus obeúndum, idóneum esse arbitrántur. Jesus purgatur; et tu purgatiónem contémnis ? A Joánne; et tu advérsùs præcónem tuum insúrgis? Trigésimum annum agens; et tu ante lanúginem senes doces, aut docére te posse credis, nec ab ætáte, nec à móribus forlásse autoritátem habens ?

[ocr errors]

. Omnis qui facit justitiam, ex Deo natus est. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominémur et simus. y. Ego dixi: Dii estis, et filii Excélsi omnes.* Vidéte. Glória. * Vidéte. 1. Joan. 2. Ps. 81.

IN III. NOCTURNO. Ant. 4. E. Baptizátus Jesus conféstim ascéndit de aqua; et eccè apérti sunt ei cœli. Matth. 3.

Ant. 5. F. Vidit spíritum Dei descendéntem sicut colúmbam, et veniéntem super se. Ibid.

Ant. 8. c. Super quem videris Spiritum descendéntem, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Joan. 1.

. Visitásti terram, et inebriásti eam. . Flumen Dei replétum est aquis. Ps. 64. Léctio sancti Evangélii secúndùm Joánnem.

IN

LECTIO VII. c. 1. N illo témpore; Vidit Joánnes Jesum venientem ad se, et ait: Eccè Agnus Dei, eccè qui tollit peccáta mundi. Et réliqua.

Homilia sancti Augustini
Episcopi.

In Joan. Evang. Tract. 5.
S. 3.

Uare oportebat baptizári

QChristum ? Quare opór

tuit nasci Christum? quare opórtuit crucifigi Christum ?

Si enim viam humilitátis demonstratúrus advénerat, et seipsum factúrus ipsam humilitátis viam; in ómnibus ab eo implénda erat humilitas. Autoritátem dare baptismo suo hinc dignátus est, ut cognoscerent servi quantâ alacritáte debérent cúrrere

ad baptismum Dómini, quandò ipse non dedignátus est suscipere baptismum servi. Donátum enim erat hoc Joánni, ut ipsius baptismus dicerétur.

. Ego baptizo vos in aqua in pœnitentiam; qui autem post me venturus est,* Ipse vos baptizábit in Spiritu sancto, et igni. y. Si ablúerit Dóminus sordes filiárum Sion in spíritu judícii, et spíritu ardóris. Ipse vos. Mat. 3. 1s. 4.

SEd

*

LECTIO VIII. S. 5. quare non solus ipse baptizátus est à Joánne, si ad hoc missus erat Joánnes, per quem baptizarétur Christus, ut pararet viam Dómino, id est, ipsi Christo? Si solus Dóminus baptizátus esset baptismo Joánnis, non deéssent qui sic eum habérent, ut putárent baptismum Joánnis majórem esse, quàm est baptismus Christi. Dicerent enim Usquè adeò illud baptisma majus est, ut solus Christus eo baptizári meruis

set.

[ocr errors]
[ocr errors]

. Jesu baptizáto et oránte, apértum est cœlum; * Et descéndit Spíritus sanctus corporáli spécie sicut colúmba in ipsum. y. Requiéscet super eum Spiritus Dómini, et replébit eum. Et descéndit. Luc. 3. Isa. 11. LECTIO IX. Tract. 6. S. 7. Ic est qui baptizat in Spiritu sancto.] Petrus baptizet, hic est qui baptizat; Paulus baptizet, hic est qui baptizat; Judas baptiset, hic est qui baptizat. Nam si pro diversitáte meritórum baptísma sanctum est, quia divérsa sunt mérita, divérsa erunt baptismata; et tantò quisque áliquid mélius putátur accipere, quantò à melió re vidétur accepisse.... Sunt álii áliis sanctióres, sunt álii áliis melióres. Quare ergo, si unus ab illo, verbi grátiâ, justo, sancto, baptizétur; álius ab álio inferióris mériti apud Deum, inferioris gradûs, inferioris continéntiæ, inferioris vitæ ; unum tamen et par et æquale est quod accepérunt, nisi quia, [Hic est qui baptizat?]

R. Eccè vox de cœlis dicens: * Hic est filius meus diléctus in quo mihi complácui. y. Vox Dómini super aquas. Deus majestátis intónuit. Hic est. Glória. Hic est. Mat. 3. Ps. 28.

Cant. Te Deum.

[ocr errors]

. Sacerd. Ego vidi, et testimónium perhibui; . Quia hic est Filius Dei. Joan. 1.

AD LAUDES.

Psalmi de Feria, cum Cantico Octava.

Ant. Onvértit me Dómi8. G.

[ocr errors]

nus ad portam domûs, et eccè aquæ redundántes à latere dextro. Ez.47. Ant. 7. c. Ait ad me: Exibunt, et sanabúntur aquæ; et omnis ánima, quocúmque vénerit torrens, vivet. Ibid.

Ant. 6. f. Transiérunt patres nostri per médium maris in sicco, et in colúmna nubis ductor eórum fuísti, Dómine. 2. Esd. 9.

Ant. 5. F. vel. F. Benedicite, fontes, Dómino; mária et flúmina, laudáte et superexaltáte eum in sécula. Dan.3.

Ant. 4. E. Dóminus factus est in salútem; hauriétis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Isa. 12.

CAPITULUM. Eph. 5.

Christus dilexit Écclésiam,

et seipsum trádidit pro ea, ut illam sanctificáret, mundans eam lavácro aquæ in verbo vitæ.

HYMNUS.

MERGIT undis, et Deo Fundit preces homo-Deus: Patet polórum régia; Adest repentè Spíritus. INSTAR colúmbæ, vértici Illapsus insidet sacro:

Summi Patris vox pérsonat: Diléctus hic est Filius.

CHRISTI dicáta córpore,
Sic quem lavácra cónsecrant,
Hic náscitur proles Dei,
Cœlum precánti pánditur.
CASTIS fit ac innoxiis
Columba simplex móribus;
Divínus hunc intùs regit,
Agit, fovétque Spiritûs.
FAC, Christe, fac, Deus
potens,

Lotos tuis in fontibus,
Tuo cruore cándidos,
Ut nulla labes inquinet.
MUNDI Scelus qui diluis,
Jesu, tibi sit glória,
Cum Patre, cumque Spíritu,
In sempitérna sécula. Amen.

. Flúminis ímpetus lætificat civitátem Dei; R. Sanctificávit tabernáculum suum Altissimus. Ps. 45.

Ad BENEDICTUS, Ant. 7. G. Eccè Agnus Dei, eccè qui tollit peccáta mundi; Allelúia.

Joan. 1.

Orémus.

Eus, cujus Unigenitus in

substantia nostræ carnis

apparuit; præsta, quæsumus, ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intùs reformári mereámur; Qui tecum vivit.

Fit Com.S.Remigii Episc. Ant. Dómine. y. Exaltávi. Orat. Quæsumus, Dómine, p. xxvij et xxviij.

AD HORAS, Psalmi de Feria.

AD PRIMAM, Ant. Conyértit

me.

*. Deus octavum Noe custodivit, . Dilúvium mundo

In Br. br. Mundi scelus qui indúcens. 2. Petr. 2.

diluis.

Canon sumitur ex Domin. vel Feria in qua occurrerit Dies Octava.

AD TERTIAM, Ant. Ait ad

me.

CAPITULUM. Ez. 47.

Super torrentem oriétur in ripis ejus ex utráque parte lignum pomiferum; non défluet fólium ex eo, et non deficiet fructus ejus; quia aquæ ejus de sanctuário egrediéntur.

B. br. Rivos ejus inébria; *Allelúia, allelúia. . Rivos. . Multiplica genímina ejus. *Allelúia, allelúia. Glória. . Rivos. Ps. 64.

*. Multiplicábit semen vestrum, . Et augébit increménta frugum justitiæ vestræ. 2. Cor. 9.

AD SEXTAM, Ant. Transiérunt.

CAPITULUM. 1. Petr. 3. N diébus Noe pauci, id est, octo ánimæ salvæ factæ sunt per aquam; quod et vos nunc símilis formæ salvos facit baptísma.

R.br. Dóminus diluvium inhabitáre facit; * Allelúia, allelúia. . Dóminus. y. Et sedébit Dóminus rex in ætérnùm. * Allelúia, allelúia. Gló ria. . Dóminus. Ps. 28.

AD NONAM, Ant. Dóminus. CAPITULUM. 1. Cor. 10.

Olo vos ignoráre, fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt, et omnes in Móyse baptizati sunt in nube et in mari.

[ocr errors]

B. br. Dedúxit eos in abyssis sicut in desérto; * Allelúia, allelúia. . Dedúxit. y. Et salvávit eos de manu odiéntium. *Allelúia, allelúia. Glória. . Dedúxit. Ps. 105.

. Jesus pópulum de terra Ægypti salvans. . Hic est qui venit per aquam. Jud. 5.

AD VESPERAS. Psalmi de Nativitate. TNus Dóminus, una fides unum bap

Ant. Unus

[ocr errors]

1. g. tisma. Ephes. 4. Ant. 2. D. In uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus. 1. Cor. 12. Ant. 3. g. Non est Judæus, neque Græcus; omnes enim vos unum in Christo Jesu. Galat. 3.

Ant. 5. C. vel C. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. Ephes. 4.

Ant. 6. F. Omnes filii Dei estis per fidem, renáti ex sémine incorruptibili per verbum Dei. Gal. 3.

CAPITULUM. 2. Petr. 1,

Er

Per Christum Deus máxima et pretiósa nobis promissa donávit; ut per hæc efficiámini divinæ consórtes natúræ; fugiéntes ejus, quæ in mundo est, concupiscéntiæ corruptiónem.

Non dicitur .

Hymn. Emérgit, ad Laud. . Ipse invocábit me; . Pater meus es tu. Ps. 88. Ad MAGNIFICAT, Ant. 1. D*. Jesus plenus Spíritu sancto regréssus est à Jordáne; et agebátur à Spiritu in desértum. Luc. 4.

Orat. Deus, cujus, sup.327. Fit Com. S. Hilarii Episc. et Eccles. Doctoris, Ant. Omnis Scriba. . Beátus, p. xxxj. Orémus. Rosit nobis,

PRosit

Dómine,

beáti Pontificis Hilárii festiva solémnitas: ut sicut consubstantiális tui Verbi fidem per univérsas Gállias servávit illæsam; ità nos ejus intercessióne in eádem fide stábiles, ipsi soli semper Verbo vivámus Filio tuo Dómino nostro; Qui tecum.

Deindè S. Felicis Presbyt. Ant. Consummatióne. y. Emitte, p. xxxix.

Orémus.

Oncéde, quæsumus, omnipotens Deus, ut ad meliórem vitam sancti Felicis Presbyteri et Confessóris exémpla nos próvocent ; quá

tenus cujus memóriam ágimus, étiam actus imitémur; Per Dóminum nostrum.

AD COMPLETORIUM, ut in Vigilia Epiph.

AB OCT. EPIPHANIE
AD PRÆSENTAT. DOMINI.
AD OMNES HOKAS.
In fine Hymn. metri iam-
bici dimetri, Doxologia:
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit glória,
Cum Patre cumque Spiritu,
In sempitérna sécula. Amen.

AD PRIMAM.

In . br. y. Qui natus es de María Virgine.

AD LAUDES ET VESPERAS. In Officio de Simplici et de Feria resumuntur Commem. et Suffragia, ut in Psalterio.

DOMINICA PRIMA Post Epiphaniam, quæ est

PAulus

intra Octavam. IN I. NOCTURNO. Incipit Epistola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corinth. LECTIO I. c. 1. Aulus vocátus Apóstolus Jesu Christi per voluntáte Dei, et Sósthenes frater, Ecclésiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificátis in Christo Jesu, vocátis sanctis, cum ómnibus qui invocant nomen Dómini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsórum, et nostro : Grátia vobis et pax à Deo Patre nostro, et Dómino Jesu

« AnteriorContinuar »