Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][graphic][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][graphic][ocr errors][ocr errors]

TRECIS,
Apud Viduam ANDRÉ ET ANNER, RR. DD. Trecensis

Episcopi Bibliopolas.

MDCCCXXIX.

RR. DD. EPISCOPI TRECENSIS

PRO EDITIONE HUJUS BREVIARII.

JACOBUS-LUDOVICUS-DAVID DE SEGUIN DES

HONS, miseratione divinâ, et sanctæ Sedis
Apostolicae gratiâ , Episcopus Trecensis, Clero
Trecensi Salutem et Benedictionem in Christo
Jesu;

Scitis, Venerabiles Fratres; scitis, Filii Carissimi, orationem esse Religionis præcipuum munus; scitis per orationem et evocari de coelis pluviam gratiarum hereditati Domini segregatam ; et Deum hominibus conciliari fierique propitium; et omne datum optimam donumque perfectum à Patre luminum descendere; dicente, asserente et testificante Jesu Christo Filio ejus Domino nostro : Petite, et accipietis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.

Scitis, quod si omnes ejusdem D. N. J. C. servi et ancillæ orare teneantur, propria tamen hæc cura Dei Ministris incumbat, quorum Religio ora consecravit; ut plebis Christianæ vicibus fungentes, ejus nomine jugiter adorent Dominum in templo sancto ejus. Idcirco Sacerdotibus, aliisque Christi Ministris, mysteriorum Dei dispensatoribus præceptum est ut Deo offerant semper fructum labiorum confitentium nomini ejus ; ut

[merged small][merged small][ocr errors]

mensuram sacram laudis, adorationis, expiationis, postu lationis, et gratiarum actionis persolvant quotidiè ; et diligenter quidem, et integrè, et piè, et religiosè, et ferventer.

Benedicite igitur, Venerabiles Fratres et Filij Carissimi, Domino, sicut ipsi Angeli ejus. Benedicite illum quantum potestis, cum sit omni laude major. Benedicite, et cùm illum laudare non sufficiatis, et coelum, et terram, et omnia Dei opera ad laudandum immensæ majestatis Dominum, toto corde invitate.

Verùm cùm ordo ducat ad Deum, et Domino sapienter psallendum sit, necessarii vobis sunt libri in quibus tota psallendi materia in partes pro qualibet nocte et die, et pro qualibet Orationis hora psallentibus in promptu sit.

Deficiunt autem illi qui à decessoribus nostris pro Diocesi Trecensi ordinati fuerant et promulgati : quorum adeò exhausta sunt exemplaria, ut ne vel unum apud Bibliopolas inveniatur. Quapropter novam hanc Breviarii editionem prælo subjici jussimus, quam, juxta votum nostrum, citò æquè ac feliciter absolutam vobis exhibemus.

In veteri sanè Breviario, summa operis totius nobis felix visa est; in quo officiorum dignitas et nitor divini cultûs Majestati piisque recitantium votis optimè respondet. Hoc præcipuè acceptum, quod in eo, exceptis hymnis, orationibus, canonibus, et lectionibus nonnullis, singulæ officii partes è Scripturis depromptæ sint; atque ità quæ Deo offeruntur preces, Dei ipsius non sensus modò, sed et voces ipsas repræsentent.

Verum, etsi, cùm primam in lucem editum est vetus Breviarium, suis numeris absolutum, nec immeritò visum fuerit, temporum tamen decursu contigit ut in eo quædam, sive immutanda, sive adjicienda, sive tollenda occurrerent.

Expungenda, vel alio modo habenda fuit plurium ecclesiarum et monasteriorum, heu! non superstitum, veritati non jam consentanea mentio.

Inter Sanctorum Reliquias in veteris Breviarii Lectionibus commemoratas, plures ab impiis manibus dissipatæ perierunt. Si quæ autem è sacrilegorum oculis ereptæ fuerant, quò debita fides ipsis haberetur, in Lectionibus interjici oportuit qualiter, sive à nobis, sive à Pontificibus decessoribus nostris, maturo examine de earum authenticitate luerit exploratum.

« AnteriorContinuar »