DIONYSIUS FRANCISCUS BOUTHILLIER DE CHAVIGNY, MISERATIONE DIVINA SENONENSIS ARCHIEPISCOPUS, GALLIARUM ET GERMANIÆ PRIMAS, Salutem & Benedictionem in Chrifto Jefu. LLUD Nobis inter graviffima ministerii nof tri officia impofitum eft, ut Libros Precum Fidelibus cura noftra Paftorali commiffis proponamus omni diligentiâ elaboratos ; in primis verò ut vobis, Fratres cariffimi, qui folicitu dinis noftra pars eftis potiffima, divinum Officium accuratiffimè digeftum exhibeamus. Id enim, cùm fingulis diebus vobis recitandum incumbat ex iis profectò fententiis ac verbis conftare par eft, qua informent mores, pietatis fenfum augeant, mentemque repleant omni fcientiâ & fapientiâ. > Nihil ad hac praftanda Litteris facris efficacius; afficiunt enim fimul & erudiunt. Omnis fcriptura divinitus infpira- 2. Tim. ta, utilis eft ad docendum, ad arguendum, ad corripien- 3.16. dum, ad erudiendum in juftitia. Vivus eft fermo Dei, & Hebr. 4. efficax, & penetrabilior omni gladio ancipiti; ac pertin- 12. gens ufque ad divifionem animæ & fpiritûs. Hauftas ex illo fonte puriffimo fententias cùm fapiùs repetunt viri Ecclefiaftici, difcunt abfque difcendi labore, ii maximè qui funt inftitutioni Pars Autumnalis. aliis præcipiendum; & dum memoria committunt fua Legem Hac eft Breviarii Senonenfis ultimò editi dos prima & fin- C.IS. Gerund.an. 17. Tolet. IV. Deficiente verò ac penè exhaustâ priori editione, aliam de integro fupplere neceffe fuit; inde nata eft occafio, ideoque. fufceptum ab ipfo Deceffore noftro propofitum Breviarii hujus non recudendi modo, fed & recenfendi, ut fi quid novo Studio nováque diligentia poffet adjici, accuratius prodiret mus. hinc annis, at præfertim ab initio Pontificatus noftri, incu- VVat · Unum eft quod ante omnia cautum hic effe voluimus ; ut nempe facra Scriptura verba, non per vim aliquam ad propofitum adducta, non interpolata liberiùs, aut aliâ quâvis ratione vel minimùm adulterata, fed integra, & prout in facris Codicibus jacent, illibata adhiberentur, nec ullo unquam fenfu nifi nativo, vel faltem Ecclefia ufu, aut Patrum interpretatione recepto & confecrato. Sedulò etiam provifum eft, ut in Refponforiis aptiffimè coharerent inter fe Novum Vetufque Teftamentum; figura & veritas concinerent. Quod quidem in priori editione tentatum, & paffim non infeliciter adimpletum, multò feliciùs nunc videtur abfolutum. Myfteriorum ordo gradatim jam procedit in ipforum folemnitatibus, fenfimque fefe explicat & innotefcit fancta ipforum aeconomia. In Officiis Sanctorum omnia fic concinnata & contexta, ut Antiphona, Capitula, Verficuli ac Refponforia, hif toria tenorem, certâ magis & aquabili methodo, ac fervato rerum temporumque ordine exequantur, fuifque finguli virtutibus maximè propriis delineati commendentur. Auta funt aliquot gradibus Festa quadam ; quadam ad inferiorem gradum deducta. Detractis quorumdam Sanctorum Officiis, fola nonnunquam Commemoratio remanfit ; quin &nonnulli, quamvis pauciffimi, filentio omnino pratermiffi: que omnia & fingula non nifi maturo admodum confilio peracta funt. Dies autem Dominicas communes ad Duplicium ritum evehendas cenfuimus, cùm ob dignitatem quam nomen ipfum pra fe fert, tum ob reverentiam quam fibi ex renovatâ jugiter Chrifti refurgentis memoria vindicant. Ut verò ube riùs exponerentur, & altiùs infigerentur animis Evangelia, exiftimavimus, fi diebus iftis tria in tertio Nocturno Ref 1 Pfalterium nová partitione diftinximus, qua & aptior & op portunior vifa eft. Feftis diebus ad Landes Matutinas peculiaria Cantica appofuimus, eorum loco qua fingulis Feriis funt defignata. Hymnis rudioribus alii fuffecti funt elegantiori ftylo exarati. Scriptura facra in totam anni feriem legenda fic diftributa eft, ut non modò nullus ejufdem omiffus fit Liber, (quod jam antea profitum fuerat) fed nec ulla dies fuperfit que ab hac facra lectione vacet. Acta Sanctorum jam olim emendata, & pluribus expurgata minùs certis, ad puriores Hiftoria fontes exacta funt diligentiùs, feveriorique cenfurâ caftigata. Antiquiores hujufce Metropolis ritus, deleti oblivione, aut negligentia obfoleti, & antiquati, priori quidem fuerunt edi tione ex parte inftaurati; in hac autem nova eòs cariofiùs indagatos, religiofius quoque reftituimus ; illudque Nobis commendatiffimum fuit, ut primava iftius noftra antiquitatis veftigiis, quoad fieri potuit, conftanter infifteremus. Hinc eft quòd Officia, qua Semiduplicia dicuntur, tres tantùm Lectiones habeant, eóque inter alia prafent Officiis Sanctorum ritûs Sim plicis, quod hac fint fine Te Deum, illa verò cum Te Deum. c. I. Ca Jam verò inter veteres noftros ufus, hunc in primis revocandum effe judicavimus; ut fingulis anni diebus Canon unus ad abfolutionem Capituli legendus affignaretur: quod qui Caleft.I. dem & antiqua Ecclefia difciplina inftituit, & recens plu epift. 3. rium Diœcefeon firmavit exemplum. Hos verò Canones, quò pitular. majoris effent apud vos momenti, ex Conciliis Generalibus, Aquifgr. quorum veneranda eft in univerfa Ecclefia autoritas, aut ex Synodis Provincia noftra Senonenfis, quarum decreta noffe nos, ipfisque præ ceteris obtemperare decet, ut plurimùm decerpere ftuduimus; eofque è multis feligere, qui aut Feftorum folemnitati refponderent, aut ea continerent, quibus maximè & doceri, & ad pietatem incitari poffitis. C.SS. Hac præcipua funt, qua in altera hac Breviarii noftri editione, addere vel detrahere ac mutare Nobis vifum eft. Illud autem fic recognitum vobis jam præbemus, & eò confidentius quidem, quod iftud ex Scriptura facra & Tradi sione, (que duo funt firmiffima Religionis noftra fundamenta) totum effe delibatum non vereamur affirmare. |