Thine own familiar, earliest found Upon thy crest, and in thy brine Baptized its oars, its master bare O'er many an uncontrolled bight; Were wind that rustled here or there; Did Zephyr following alight Upon both sails; nor was there paid One vow to shore-gods for her sake The day, her last sea-voyage made, She came to this translucent lake. But that was long ago; and in This her sequester'd harbourage, O twin Castor and Castor's twin, To you she consecrates her age.
CATULLUS, 4. (Circ. 60 в. с.)
This vivid monologue of Ovid transports us to the seats of the Circus.
ON ego nobilium sedeo studiosus equorum : cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor. ut loquerer tecum, veni, tecumque sederem, ne tibi non notus, quem facis, esset amor. tu cursus spectas, ego te. spectemus uterque, quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos. o, cuicumque faves, felix agitator equorum! ergo illi curae contigit esse tuae ? hoc mihi contingat; sacro de carcere missis insistam forti mente vehendus equis, et modo lora dabo, modo verbere terga notabo, nunc stringam metas interiore rota. si mihi currenti fueris conspecta, morabor, deque meis manibus lora remissa fluent. at quam paene Pelops Pisaea concidit hasta, dum spectat vultus, Hippodamia, tuos ! nempe favore suae vicit tamen ille puellae. vincamus dominae quisque favore suae!
quid frustra refugis ? cogit nos linea iungi : haec in lege loci commoda circus habet.
tu tamen, a dextra quicumque es, parce puellae : contactu lateris laeditur ista tui.
tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,
si pudor est, rigido nec preme terga genu! sed nimium demissa iacent tibi pallia terra : collige; vel digitis en ego tollo meis. invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas; quoque magis spectes, invida vestis eras.
talia Milanion Atalantes crura fugacis optavit manibus sustinuisse suis. talia pinguntur succinctae crura Dianae, cum sequitur fortes fortior ipsa feras. vis tamen interea faciles arcessere ventos, quos faciet nostra mota tabella manu ? an magis hic meus est animi, non aeris aestus, captaque femineus pectora torret amor ? dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis : sordide de niveo corpore pulvis abi.
sed iam pompa venit. linguis animisque favete! tempus adest plausus: aurea pompa venit.
prima loco fertur passis Victoria pinnis :
huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor. plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis. nil mihi cum pelago; me mea terra capit. plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma ; pax iuvat et media pace repertus amor. auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit, artifices in te verte, Minerva, manus. ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho. Pollucem pugiles, Castora placet eques. nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu plaudimus. inceptis adnue, diva, meis, daque novam mentem dominae: patiatur amari. adnuit, et motu signa secunda dedit.
quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus : pace loquar Veneris, tu dea maior eris. per tibi tot iuro testes pompamque deorum, te dominam nobis tempus in omne peti. sed pendent tibi crura: potes, si forte iuvabit, cancellis primos inseruisse pedes. maxima iam vacuo praetor spectacula circo quadriiugos aequo carcere misit equos. cui studeas, video. vincet, cuicumque favebis. quid cupias, ipsi scire videntur equi. me miserum! metam spatioso circuit orbe. quid facis? admoto proxumus axe subit. quid facis, infelix ? perdis bona vota puellae : tende, precor, valida lora sinistra manu. favimus ignavo. sed enim revocate, Quirites, et date iactatis undique signa togis.
en, revocant. at, ne turbet toga mota capillos, in nostros abdas te licet usque sinus. iamque patent iterum reserato carcere postes : evolat admissis discolor agmen equis. nunc saltem supera spatioque insurge patenti: sint mea, sint dominae fac rata vota meae! sunt dominae rata vota meae: mea vota supersunt. ille tenet palmam: palma petenda mea est.'
OVID, Amor. iii. 2. (Circ. 13 в. с.)
A Poet's Mourning for the Loss of his Lady's
With this gem, inimitable in pathos allied with affectionate humour, and in its brevity and simplicity defying translation, compare Herrick's poem 'Upon the Death of his Sparrow' and 'The Robin's Grave' of Samuel Rogers. Instructive, too, for contrast with modern sentiment are Matthew Arnold's 'Poor Matthias', 'Geist's grave', and 'Kaiser Dead'; and
especially Burns's 'To a Mouse, on turning her up with his plough'.
[VGETE GETE, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum venustiorum.
passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae. quem plus illa oculis suis amabat : nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem. nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipilabat. qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quenquam. at vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis : tam bellum mihi passerem abstulistis. vae factum male! vae miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
CATULLUS, 3. (Circ. 60 в.с.)
The Young Fawn: the Farmer's Daughter's Pet.
With this idyll, such as Virgil loves to use to relieve the tension and bloodshed of his 'Iliad', the last six books of the Aeneid, compare Andrew Marvell's poem, Nymph complaining for the death of her fawn'.
CERVVS erat forma praestanti et cornibus ingens,
Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta et late custodia credita campi. adsuetum imperiis soror omni Silvia cura mollibus intexens ornabat cornua sertis,
pectebatque ferum puroque in fonte lavabat. ille manum patiens mensaeque adsuetus erili errabat silvis rursusque ad limina nota ipse domum sera quamvis se nocte ferebat. hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret. ipse etiam eximiae laudis succensus amore Ascanius curvo derexit spicula cornu; nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo perque uterum sonitu perque ilia venit harundo. saucius at quadripes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis, questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat. Silvia prima soror palmis percussa lacertos auxilium vocat et duros conclamat agrestis.
VIRGIL, Aeneid vii. 483-504. (Circ. 25 B. C.)
The popinjay, ful of delycacye.
CHAUCER, Assembly of Foules.
The pathos of Virgil and the touching humour of Catullus were beyond Ovid. But this poem has all his neatness and pointed wit, and in this respect, as in the heavier humour of mock-heroical mythology, we may compare it with Gray's Ode on a Cat drowned in a bowl of Fishes'.
SITTACVS, Eois imitatrix ales ab Indis,
occidit: exequias ite frequenter, aves. ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis, et rigido teneras ungue notate genas. horrida pro maestis lanietur pluma capillis, pro longa resonent carmina vestra tuba!
« AnteriorContinuar » |