316 Ov. Nas. EP. EX PON. L. II.
Grande voco lacrymas meritum, quibus ora rigabas, Cùm mea concreto sicca dolore forent. Grande voco meritum, mæstæ folatia mentis; Cùm pariter nobis illa tibique dares. Sponte quidem, per seque mea est laudabilis uxor; Admonitu melior fit tamen illa tuo.
15 Namque quod Hermiones Castor fuit, Hector lüli, Hoc ego te lætor conjugis effe meæ. Quæ, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat; Seque tui vitâ fanguinis effe probat. Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis, Plenius auctorem te quoque nacta facit. Acer, & ad palmæ per se cursurus honores, Si tamen horteris, fortior ibit, equus. Adde, quod absentis curâ mandata fideli Perficis, & nullum ferre gravaris onus. 25 O! referant grates, quoniam non poffumus ipsi, Dî tibi: qui referent, si pia facta vident. Sufficiatque din corpus quoque moribus iftis, Maxima Fundani gloria, Rufe, foli.
EPISTOLARUM
EX PONTO
LIBER III.
QUOR Iafonio pulsatum remige primum, Quæque nec hoste fero, nec nive, Terra, cares; Ecquod erit tempus, quo vos ego Naso relinquam, In minus hoftilem jussus abire locum? An mihi Barbariâ vivendum semper in ista ? Inque Tomitanâ condar oportet humo ? Pace tuâ, si pax ulla est tibi, Pontica tellus, Finitimus rapido quam terit hoftis equo ; Pace tuâ dixiffe velim; tu pessima duro
Pars es in exsilio, tu mala nostra gravas. Tu neque Ver sentis, cinctum florente coronâ : Tu neque messorum corpora nuda vides. Nec tibi pampineas Autumnus porrigit uvas :
Cuncta sed immodicum tempora frigus habent. Tu glacie freta vincta tenes : & in æquore piscis 15 Inclufus tecta fæpe natavit aqua,
Nec tibi funt fontes, laticis nisi pæne marini: Qui potus dubium sistat alatne sitim. Rara, neque hæc felix, in apertis eminet arvis 20 Arbor; & in terra est altera forma maris. Non avis obloquitur, silvis nisi si qua remotis Æquoreas rauco gutture potat aquas. Tristia per vacuos horrent absinthia campos, Conveniensque suo messis amara loco. 25 Adde metus, & quod murus pulfatur ab hofte; Tinctaque mortiferâ tabe sagitta madet: Quod procul hæc regio est, & ab omni devia cursu; Nec pede quò quisquam, nec rate, tutus eat. Non igitur mirum, finem quærentibus horum Altera si nobis usque rogatur humus. Te magis est mirum non hoc evincere, conjux; Inque meis lacrymas posse tenere malis. Quid facias, quæris? quæras hoc scilicet ipfum : Invenies, verè si reperire voles.
35 Velle parum eft: cupias, ut re potiaris, oportet; Et faciat fomnos hæc tibi cura breves. Velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus, Optet ut exsilium pace carere meum? Pectore te toto, cunctisque incumbere nervis, Et niti pro me nocte dieque decet. Utque juvent alii, tu debes vincere amicos, Uxor; & ad partes prima venire tuas. Magna tibi imposita est noftris persona libellis: Conjugis exemplum diceris esse bonæ. 45 Hanc cave degeneres: ut sint præconia noftra Vera, vide; Famæ quo tuearis opus. Ut nihil ipfe querar, tacito me, Fama queretur, Quæ debet; fuerit ni tibi cura mei. Expofuit mea me populo Fortuna videndum; Et plus notitiæ, quam fuit ante, dedit. Notior eft factus Capaneus a fulminis ictu: Notus humo mersis Amphiaraus equis.
Si minus errasset, notus minus esset Ulyffes; Magna Philoctetæ vulnere fama suo est. Si locus eft aliquis tanta inter nomina parvis, Nos quoque confpicuos nostra ruina facit. Nec te nesciri patitur mea pagina, quâ non Inferius Coâ Battide nomen habes.
Quicquid ages igitur, scena spectabere magnâ : Et pia, non parvis testibus, uxor eris. Crede mihi, quoties laudaris carmine noftro, Quæ legit has laudes, an mereare, rogat. Utque favere reor plures virtutibus istis, Sic tua non paucæ carpere facta volent. Quare, tu præsta, ne Livor dicere possit; Hæc est pro miseri lenta salute viri. Cúmque ego deficiam, nec possim ducere currum, Fac tu sustineas debile sola jugum. Ad medicum specto, venis fugientibus, æger: Ultima pars animæ dum mihi reftat, ades. Quodque ego præstarem, si te magis ipse valerem, Id mihi, cùm valeas fortiùs, ipfa refer. Exigit hoc focialis amor, fœdusque maritum: Moribus hoc, conjux, exigis ipsa tuis. Hoc domui debes, de quâ censeris, ut illam Non magis officiis, quam probitate, colas. Cuneta licet facias; nisi sis laudabilis, uxor, Non poterit credi Marcia culta tibi. Nec sumus indigni; nec, si vis vera fateri, Debetur meritis gratia nulla meis.
Redditur illa quidem grandi cum fenore nobis, Nec te, si cupiat lædere, Livor habet. Sed tamen hoc factis adjunge prioribus unum;
Pro noftris ut sis ambitiosa malis.
Ut minus infesta jaceam regione, labora;
Clauda nec officii pars erit ulla tui.
Magna peto, fed non tamen invidiosa roganti. Utque ea non teneas, tuta repulsa tua est.
85
Nec mihi fuccense, toties si carmine nostro, 90 Quod facis, ut facias, teque imitere, rogo. Fortibus assuevit tubicen prodesse; suoque Dux bene pugnantes incitat ore viros. Nota tua est probitas, testataque tempus in omne: Sit virtus etiam non probitate minor. 95 Non tibi Amazonia est pro me fumenda securis, Aut excisa levi pelta gerenda manu. Numen adorandum est; non ut mihi fiat amicum, Sed sit ut iratum, quam fuit ante, minus. Gratia si nulla est, lacrymæ tibi gratia fient. Hac potes, aut nullâ, parte movere Deos. Quæ tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur : Meque viro, flendi copia dives adest. Utque meæ res funt ; omni, puto, tempore flebis. Has Fortuna tibi nostra ministrat opes. 105 Si mea mors redimenda tuâ, quod abominor, effet, Admeti conjux, quam sequereris, erat. Æmula Penelopes fieres, si fraude pudicâ Instantes velles fallere nupta procos. Si comes exstincti Manes sequerere mariti, Effet dux facti Laodamia tui.
Iphias ante oculos tibi erat ponenda, volenti Corpus in accenfos mittere forte rogos. Nil opus est leto, nil Icariotide telâ : Cæfaris at conjux ore precanda tuo. 115 Quæ præstat virtute fua, ne prisca vetustas Laude pudicitiæ secula nostra premat. Quæ Veneris formam, mores Junonis habendo, Sola est cœlesti digna reperta toro. Quid trepidas? quid adire times? non impia Progne, Filiave Æëtæ voce movenda tuâ est :
Nec nurus Ægypti, nec sæva Agamemnonis uxor, Scyllave, quæ Siculas inguine terret aquas:
Telegonive parens vertendis nata figuris, Nexave nodosas angue Medusa comas.
« AnteriorContinuar » |