30 Dignam Mæoniis Phæacida condere chartis Quam tua sint lapso præcordia dura sodali : 40 Hic cumulus nostris absit, abestque, malis. Tu modo per Superos, quorum certissimus ille est, Quo tuus adsidue principe crevit honor; Effice, constanti profugum pietate tuendo, Ne sperata meam deserat aura ratem. Quid mandem, quæras: peream, nisi dicere vix est; Si modo, qui periit, ille perire potest. Nec quid agam invenio, nec quid nolimve, velimve; Nec satis utilitas est mea nota mihi. Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit, Et sensus cum re consiliumque fugit. 28. Quum Deæ Pierides perdocuere.] Delesti, inquit, et tu quædam meo admonitu in Phæacide tua, quæ erat digna propter sublimitatem comparari versibus Homeri, et scribi in iisdem chartis, in quibus scripsit Homerus opus suum, ex quo magna est Tuticani laus, cujus carmina Homericis carminibus paria fuisse dicit. MICYL. 32. Invicto clausa adamante putem.] Libri nonnulli veteres, invito et invecto adamante: unde fuit quum inducto adamante censerem esse reponendum, nunc tamen vulgatam scripturam non esse mutandam opinor, ut adluserit 46 Noster ad Græcam originem adamantis. HEINS. Invicto non est movendum; nam vincuntur omnia, quæ vel vitio quodam, vel temporis diuturnitate diminuuntur et pereunt. BURM. 38. Hiccumulus.] Magnus cumulus ad miserias meas accederet, si te amicum perderem. PONT. 43. Nisi dicere vix est.) Difficile est exponere. 48. Et sensus cum re consiliumque fugit.] Cum spe scribendum; nam unus Vossii cum te, Medonii unus cum se. HEINS. Minime mutandum cum re: ita enim Terent. Eunuch. II. 11.9: Ipse, precor, quæras, qua sim tibi parte juvandus, Quoque viam facias ad mea vota vado. 50 EPISTOLA XIII. CARIO. 4 O MIHI non dubios inter memorande sodales, Ut spes nulla reliqua in te esset tibi, Et ita alii sæpe. Simile illud, κακοῦ. Eurip. Her. fur. 3. Unde saluteris.] A quo salus ad te mittitur, de more scribentium, in principio hujus epistolæ. Color hic. Color chartæ attritæ, et squalentis attrectantium manibus, et ferentium hanc ipsam epistolam e longinquis regionibus. MICYL. Mallem intelligere colorem carminis; qui sensus firmatur versu 13, mea Musa..proprio deprensa colore. 10 5. Non quia mirifica est.] Non quia hæc structura est laudabilis et mira. Sed quod nec publica certe. Sed quod certe non est talis ut dignam existimem, quæ in publicum prodire debeat. MER. Nugatoria interpretatio: idem enim notat, nec publica, quod non plebeiæ et communis venæ, et notæ; ut Petron. c. iii. sermo non publici saporis; et Juv. viii. ver. 53: Sed vatem egregium, cui non sit publica vena. 8. Videor posse dicere.] Videor posse intelligere, qui stylum tuum et carminis structuram cognosco. 11. Produnt auctorem vires.] Carminis tui sublimitas manifestat facile tuum scribendi genus. Quas Hercule Et mea Musa potest, proprio deprensa colore, Tam mala Thersiten prohibebat forma latere, 15 Carmina, quæ faciam pæne poeta Getes. Inter inhumanos nomen habere Getas. Materiam quæris? laudes de Cæsare dixi: Adjuta est novitas numine nostra Dei. Nam patris Augusti docui mortale fuisse Corpus; in ætherias numen abîsse domos: Esse parem virtute patri, qui fræna coactus Sæpe recusati ceperit imperii: dignas Novimus. Quas cognovimus esse dignas eo viro, cujus laudes et gesta describis. 13. Et mea Musa potest.] Sicut tu cognosceris carminis magnitudine; ita et ego possum cognosci propria qualitate carminis, obnoxii multis vitiis; vel mei luctus indicio. 16. Quam pulchra Nireus.] Nireus Charopis filius fuit et Aglaies, ex Syme insula ad bellum Trojanum profectus. Quem omnium pulcherrimum fuisse scribit Homerus, lib. ii. Iliados. 18. Quæ faciam pæne poeta Getes.] Quæ ego quasi poeta barbarus compono: nam lingua Getica nunc cœpi carmina componere. 19. Getico sermone, &c.] Lingua Scythica. 20. Sunt structa.] Sunt composita. Nostris modis. Numeris quibus utimur in carminibus Latinis. Barbara verba. Verba Getica. 25 24. Nostra novitas.] Nostrum novum scribendi genus: hoc genere sermonis. Numine Dei. Numine Cæsaris Augusti. MER. Adjuta est, &c. In hoc novo labore meo fuit mihi numen Cæsaris pro Apolline et Calliope. PONT. 25. Patris Augusti.] Augusti Cæsaris, patris patriæ. 26. Numen.] Animam Augusti Cæsaris defuncti. 27. Esse parem virtute patri.] Docui etiam, virtute non inferiorem esse Tiberium patri Cæsari Augusto. Qui frana rogatus. Qui Tiberius diu summam imperii recusavit, ut docet Tranquillus. Fræna rogatus. Coactus præstat cum codice Scaligeri; Suetonius de Tiberio: Tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam imponi sibi servitutem, recepit imperium. Adeatur etiam Tacitus Annalium i. HEINS. Esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum; 30 Et caput, et plenas omnes movere pharetras, 35 Et longum Getico murmur in ore fuit. Atque aliquis; scribas hæc quum de Cæsare, dixit, Cæsaris imperio restituendus eras. 40 Ille quidem dixit; sed me jam, Care, nivali 29. Esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum.] Hoc est, quam matronæ omnes pudicæ instar Vestæ venerentur : sic Junonem Liviam quoque vocavit, lib. iii. Eleg. i. ver. 117. Nihil ergo hoc loco est mutandum. HEINS. Matrum pudicarum. Quemadmodum virginum Dea est Vesta, sic matronarum Dea est Livia. 31. Esse duos juvenes.] Germanicum scilicet Juniorem, filium Drusi privigni Augusti naturalem; et per adoptionem Tiberii quoque: et alterum, Drusum Tiberii filium naturalem. Firma adjumenta parentis. præsidia Tiberii patris. 33. Hae.] Has laudes supradictas. Firma 45 34. Venit ad meos digitos.] Meis manibus tractata est recitando: vel ubi perveni ad extremam paginam et finem. 35. Et caput.] Quasi laudando opus illud, et adfirmando id fore causam, ut reduceretur in patriam poeta, movere et caput et pharetras: quasi per pharetras et sagittas jurarent et adfirmarent ita fore. 36. Et longum murmur.] Et longus de hac re sermo. 45. Germanicus.] Germanicus Junior, filius Tiberii per adoptionem. Latiis catenis. Italicis, quibus captivi ligabantur. 47. Sic valeant pueri.] Sic sint in Quanta potes, præbe nostræ momenta saluti, 50 EPISTOLA XIV. TUTICAΝΟ. HÆC tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus Non aptum numeris nomen habere meis. In quibus, excepto quod adhuc utcunque valemus, Nil, te præterea quod juvet, invenies. Ipsa quoque est invisa salus; suntque ultima vota, Quolibet ex istis scilicet ire locis. 6 Nulla mihi cura est, terra quam muter ut ista, Istro, 10 Si quid et inferius, quam Styga, mundus habet. Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, Proxima Marticolis quam loca Naso Getis. columes pueri Germanici: intelligit autem Neronem, Drusum et Caium Cæsarem. 48. Quos datos formandos.] Quibus pueris tuæ disciplinæ commissis, magna laus accessit tibi. 49. Momenta.] Hoc est, nostram salutem pro viribus curandam suscipe. 50. Qua.] Scilicet salus. Nisi mutato loco. Nisi transferar in exsilium mitius, et magis propinquum Italiæ. 5. Ultima vota.] Supremum desiderium meum. 9. Duæ sunt Syrtes apud Leptim oppidum in extrema Africa, impares magnitudine, pari natura, in regno, quod hodie Tripoli vocatur, α σύρω traho. Sinus illi sunt navigantibus periculosissimi. HARLES. 13. Gramina.] Herbas scil. inutiles. |