Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

IMPENSIS TALBOYS ET WHEELER; ET
GULIELMI PICKERING, LONDINI.

M DCCC XXV.

[blocks in formation]

P. OVIDII NASONIS

ARTIS AMATORIÆ

LIBER SECUNDUS.

5

DICITE, Iö Pæan: et, iö, bis dicite, Pæan:
Decidit in casses præda petita meos.
Lætus amans donet viridi mea carmina palma :
Præferar Ascræo Mæonioque seni.
Talis ab armiferis Priameïus hospes Amyclis
Candida cum raptâ conjuge vela dedit.
Talis erat, qui te curru victore ferebat,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis.
Quid properas, juvenis? mediis tua pinus in undis
Navigat: et longe, quem peto, portus abest. 10
Non satis est venisse tibi me vate puellam.

Arte meâ capta est: arte tenenda meâ est.

1. Io Pean.] In Balliolensi erat Glossa: est vox exultantium venatorum, qui capta fera Paan inclamabant, eo quod is sit Deus venatoriæ artis; cujus soror Diana venatrix quoque esse dicitur. In Metamorphoseon iv. 513. autem legitur de Athamante furente: Clamat, iö comites, his retia tendite silvis. vid. ad iii. Met. 713. et Cuper. i. Obs. i. BURM.

4. Præferor Ascxao, Maonioque seni.] Homerus ante Romam conditam fuit. Ex historia igitur seni: Hesiodus etiam. Auctor M. Tullius in proœmio lib. i. VOL. II.

Tuscul. Disputat. CIOF.

5. Priameius hospes.] Paris, Priami filius, qui hospitio benigne exceptus a Menelao, illius conjugem rapuit. Amyclis. Amyclæ, urbs in Laconia, non longe a Lacedæmone; unde Castor et Pollux et soror Helena, modo Lacedæmone, Amyclis modo, dicuntur nati. AMAR.

8. Vecta peregrinis Hippodamia rotis.] Usus est hoc carmine in epist. Hermiones ad Oresten. 70. quam omnium optime exposuit Parrhasius lib. iii. in Claud. CIOFANUs. vid. ad iii. Amor. ii. 15.

B

1

Nec minor est virtus, quam quærere, parta tueri. Casus inest illic: hic erit artis opus.

Nunc mihi, si quando, Puer et Cytherea, favete: Nunc Erato: nam tu nomen amoris habes. 16 Magna paro; quas possit Amor remanere per artes Dicere, tam vasto pervagus orbe puer.

20

Et levis est, et habet geminas, quibus evolet, alas.
Difficile est illis imposuisse modum.
Hospitis effugio præstruxerat omnia Minos.
Audacem pennis reperit ille viam.
Dædalus ut clausit conceptum crimine matris
Semibovemque virum, semivirumque bovem;
Sit modus exsilio, dixit, justissime Minos:
Accipiat cineres terra paterna meos.
Et quoniam in patriâ, fatis agitatus iniquis,
Vivere non potui, sit mihi posse mori.

25

16. Nunc, Erato, &c.] Non ideo tantum Musam hanc Naso invocat, quia nomen ab Amore, ἀπὸ τοῦ ἔρωTOC, et versibus præest amatoriis ; sed quia bellis etiam, quæ non rara inter amantes consurgunt. Sic prælia dicturus Maro, quæ ex amore Turni et Æneæ in Laviniam exorta, Erato, non Calliopen, in hanc partem operis sociam advocat: vide Æneid. librum vii. 37:

Nunc age, qui reges, Erato, quæ

tempora rerum.

18. Orbe puer.] Tam, ad pervagus, an ad vasto orbe referendum? Douza.

19. Quibus evolet, alas.] Avolet Regius et alii complures cum primâ editione. quod sequor. HEINSIUS. Non movendam puto vocem, evolat, quæ notat evadere manus prendere cupientium, et in altum, vel ex conspectu volare. BURM.

21. Præcluserat omnia Minos.] Præstruxerat meliores libri magno

numero. rectius. nam clausit mox sequitur. Dædalus ipse lib. viii. Met. 185. de Minotauro:

-Terras licet, inquit, et undas Obstruat: at cælum certe patet. ibimus illac:

Omnia possideat, non possidet aëra
Minos.
HEINS.

Hospitis effugio, &c.] Dædalai, qui ad Minoëm confugerat, capite damnatus ab Areopago, ob occisum sororis filium Talaum, qui non imparem se quondam in arte, qua præcellebat Dædalus, futurum minabatur. Dædalum autem Minos, in ipso, quem struxerat, labyrintho cum Icaro filio inclusit, quia Pasiphaën, Tauri amore furentem, suæ artis ope juverat. AMAR.

28. Da mihi posse mori.] Sit mihi Jureti excerpta: eleganti Græcismo, γένοιτο, ἔστω, ἐνδέχοιτο. sic contra, Non est, our ori. Non sit, Ne sit, un γένοιτο, μὴ δ' ἔστω. οὐκ ἔστι, pro non licet, non datur. HEINS.

« AnteriorContinuar »