MULTA igitur poffunt in hoc fcribendi genere adhiberi, quæ falsa funt. Nam, verbi gratiâ, Lupum & Agnum non modò loqui falsum eft, fed naturæ etiam Lupinæ repugnat, illum in altercationem delabi, dum potens illecebra cogit, ut ftatim in prædam irruat. Tunc autem feritas ejus cohiberi, & quasi fuspendi fingitur. Quo dato, jam eos fermones, quos Phædrus & Fontana referunt, Lupum inter & Agnum haberi verisimile eft. CETERUM Scriptor Fabellarum diligens e Reddere personæ fcit convenientia cuique. Et ab iftâ lege si qui recefferint, vix eos & fuavitas narrationis, & præceptionis utilitas excusant. Quapropter Critici quidam, paulò fortè rigidiores, id approbari sibi non poffe dixerunt, quòd apud Phædrum f Vacca, Capella, Ovis, & Leo non modò focietate jungantur, ac venentur simul; fed captum etiam Cervum partiri velint. Prædam totain, ait Phædrus, Leonis improbitas abftulit. At singula partes quid, inquiunt illi, juvare focias poterant, quæ carne non vescuntur? Verumtamen hæc, & alia hujuscemodi nonnulla, quæ Phædro, quæ Fontanæ g minimè absurda visa funt, adduci ego certè non poffum ut improbem. Neque, opinor, poema quodlibet tam severè accipiendum eft, ut expendatur, an delecta e Horat. Art. Poet. V. 316. f Lib. I. Fab. V. g Lib. I. Fab. VI. &c. re h, an prodeffe etiam debuerit, poftquàm utrumque præftitit. QUA quidem duæ res maximè requiruntur, ut laudem fabellæ fuam obtineant. Eas ergo neceffe eft continere nihil, quo virtus, pudor, honeftas possint offendi. Quam legem Phædrus, ex ipsâ apologorum naturâ emanantem quòd bis, terve neglexit : illud miserrimis ævi Tiberiani, quo vixit, corruptelis imputo. Fabellam verò de Legatis i Canum ad Jovem, quæ tota putida eft & inficeta, fcriptoris elegantissimi fetum effe, cùm ipsa ratio tum fcriptura veterum Codicum ineptissima, credere me vix sinunt. DEINDE oportet ftili fuavitate apologos effe commendabiles. Quod eveniet, si comprehensio verborum omnis laboriosa repudietur; adhibeatur autem elocutio pura, nativi lepôris plena, ad narrationem dilucidam, brevemque, id eft, circuitione vanâ carentem, accommodata; demum feftivitas quædam, minùs arguta, quàm ingenua, cum simplicitate fermonis perpetuâ conjungatur. HANC porro fcribendi rationem, studio fortè inutili incensus, cùm in fabellis repræsentare percuperem; nuncque Phædrum, nunc Fontanam, fummos ambo artifices, inspicerem: hic adextremùm videbatur mihi tam plenus tamque perfectus, ut me deterreret, ne linguâ h Horat. Art. Poet. V. 333. Aut prodeffe volunt, aut delectare Poetæ ; Aut simul & jucunda, & idonea dicere vitæ. i Lib. IV. Fab. XVII. gallicâ auderem propositum exsequi: at ille, præterquàm quòd fabellas nobis haud ita mul tas reliquit, habet prætereà nonnullas, quæ noftrorum temporum ingeniis parum conveniunt atque ut id, quod fentio, magis fortè candidè, quàm prudenter, aperiam; fatebor, me, dum iftas Auctoris ceteroquì politissimi fabellas attentè perpenderem, etiamque commentariis illuftrarem, animadvertiffe, deeffe plerisque nonnihil utilitatis illius, quâ præditum tale effe debere fcribendi genus, modò significavi. Itaque Phædrum minore mihi cum periculo, quàm Fontanam, eligendum effe credidi, cujus inftitutum persequerer: k Nec hæc invidia, verùm eft æmulatio. II. At quid moræ eft, quin turba eruditulorum hic mihi reclamitet, contendatque, hominem gente Gallum latinè fcribere, id certè esse periculosissimum? Ego verò rationem eorum omnem facilè, utì fpero, breviterque refutabo. TENEMUS, inquiunt, in manibus fcriptores nonnullos exterarum gentium, qui poftquàm præcepta grammaticæ gallicæ omnia diligenter didicerunt, gallicosque Auctores optimos quosque ftudiosissimè legerunt, fcribere gallicè ausi funt risumque nobis adextremùm excitârunt. Igitur (sic enim colligunt) quæcumque hominum recentiorum opera latinè fcripta laudantur maximè; ea ipsa Auctores antiqui irriderent, si reviviscerent. k Phædr. Lib. II. Epil. V. 7. AT primùm intelligere adversarios noftros cupio, quantum sit latinam inter gallicamque linguam hoc discrimen ; quòd verborum illa ad concentum, qui judicatus fuerit optimus, disponendorum libertate commodissimâ gaudeat : hæc contra sit serva legum perpetuarum, quibus oportet omnes voces ita gubernari, ut non possint recedere vel levissimè de statione præscriptâ, quin faciant offensiunculam. Unde evenire prope neceffe eft, ut, qui linguam Iftis legibus, quas ignorat Latinitas, hîc mihi per ipsam obtemperare parumper licuit: tantam illa videlicet noftram effe vult fcribendi libertatem, quantam requirit adhibenda stili varietas, quantamque fensus aurium doctus ac delicatus poftulat. Cujus quidem libertatis afferri ex Auctoribus optimis facilè poffent exempla, quibus eædem fententiæ omnibus ferè modis expreffæ demonftrarentur. Tantum notabimus, sic locutum effe Terentium, Adelph. A&t. V. Sc. IX. V. 3. Judico Syrum fieri effe æquum liberum.... Iftum Sic locutum Ciceronem, de finib. bon. & mal. Lib. Quisquis erit vitæ, fcribam, color. Jam verò qui fcripsiffet: Judico æquum effe Syrum fieri liberum.... Iftum Qui fcripsiffet: Platonis mihi venit in mentem. Scribam, quisquis erit vitæ color. Is certè latinè fcripsiffet. Hinc autem concludendum illud ipsum relinquimus, quod pluribus argumentis explicare fupersedemus. $ gallicam commoratione apud ipsos Gallos diu tinâ, & exercitatione longâ propriam sibi quodammodò non reddiderit, at ex folis libris perceperit; is in opere præsertim paulò longiore mendis interdum ridiculis illam inficiat. TUM deinde velim considerari, quid Paulus Manutius, quid Marcus-Antonius Muretus (ut alios complures omittam) legendo atque imitando Auctores latinitatis optimos, profecerint. Hic epiftolas, ille orationes, fummâ ambo curâ atque induftriâ, fcripserunt. Quid porro contigit? utrumque fetum annis abhine ducentis eruditi Lectores evolverunt, & admirati funt: Critici fagaces excufferunt; & qui latinitatem in plerisque argenteæ, quam vocant, ætatis Scriptoribus paulùm à ftatu priftino declinantem animadverterant, vix quidquam, quod non ætatem auream omnino redoleret in hac omni fcriptione deprehenderunt. Neque objiciendum nobis eft, illam ipsam non idoneorum effe judicum approbationem; quippe qui tam errare in dijudicandâ latinitate, quàm ifti in latinè fcribendo, potuerint: in re enim hujuscemodi, quæ rationem hominum ac diligentiam minimè fuperat, errari universè totis ducentis annis, verisimile non eft. Quod ut confirmetur exemplis nonne hos intra ducentos annos ftilus Lipsianus, quem ftatim amplexati funt imitatores pessimi complures, mox à peritis judicibus rectè damnatus eft? nonne Thuanum, nonne Stradam, nonne alios, qui tantis primùm laudibus excepti fuerant, poftmodùm animadversum eft non effe latinitatis , |