Imágenes de páginas
PDF
EPUB

THEOLOGICE

DE SACRAMENTIS

IN GENERE,

QUAS IN SCHOLIS SORBONICIS HABUIT

HONORATUS TOURNELY,

Sacræ Facultatis Parifienfis Doctor, Socius Sorbonicus
Regius & Emeritus Profeffor, Sacrofanctæ Capella
Regii Palatii Parifienfis Canonicus.

Collegii
Colonia

Soc. Jesu,

J730.

PARISIIS,

Apud Viduam RAYMUNDI MAZIERES, &
JOANNEM-BAPT. GARNIER, Regine Typographos
& Bibliopolas, viâ Jacobæâ, fub figno Providentia.

M. D C C X X V I.

Cum Approbatione & Privilegio Regis.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

E

PRÆFATIO.

XPOSUIMUSs vobis, dilectiffimi Candidati, Tomis duobus univerfam divinæ gratiæ naturam, vires, effi. caciam, dotes, neceffitatem: his autem omnibus cognitis ritèque perpenfis ne. ceffe eft, fi quicquam fapimus, aut omnino Christiani fumus, vehementi divinæ gratiæ confequendæ, confervandæ, augendæque defiderio animos noftros inflammari, eoque defiderio inflammatos cupere diligenter fcire & exploratum ha.· bere ubinam tam pretiofum munus delitefcat, quibufve rebus contineatur, quibus producatur caufis, quâ viâ dimanet ad nos, quâque ratione confervetur.

Quapropter ad facros publicofque di. vinæ gratiæ fontes vobis referandos ac. cedimus, ex quibus cùm aquæ in vitam æternam falientes jugi fluxu fcaturiant, quas haurire mortalium quilibet, fi falvus effe velit, teneatur, quanti momenti á ij

De Sacramentis.

pream

25.

fit puram earum originem ac faluberri. mam naturam detegere, facilè, ut puto, mecum agnofcetis.

Septem intelligo Ecclefiæ SacramenConc. Trid. ta, per quæ omnis vera juftitia vel incipit, Seff. vi in vel cœpta augetur, vel amisla reparatur. Septem illæ funt columnæ quas fibi divina excidit Sapientia, quæ ipfo Christi Mediatoris fanguine conftructæ, firmiffimum adversùs omnes hoftium impetus Ecclefiæ ædificium fulciunt ac fuftenZiber. s. v. tant. Chriftus dilexit Ecclefiam, & feipfum tradidit pro ea ut illam fanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vita. Neque verò Ecclefiæ tantùm fulcimenta funt, fed etiam augufta quædam Religionis fymbola, & infignes tefferæ quibus & noftra palam declaratur fides, & vinculum communionis & focietatis inter Fideles fovetur ac confervatur. In nullam quippe nomen Religionis feu vèrum feu falfum, ait fanctus Auguftinus Lib. 19. contra Faust. cap. 11. coagulari homines poffunt, nifi aliquorum fignaculorum aut Sacramentorum vifibilium confortio colligentur. Pretiofa vasa funt quibus Chrifti fanguis ac merita continentur ; ac totidem veluti canales per quos innumera divinæ clementiæ beneficia ad nos defluere Chriftus fancivit

T.8. p. 319.

« AnteriorContinuar »