Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Illus semita feci

N. Blakey inv et delin.

C. Baquoy Sculp

DESBILLONS,

È SOCIETATE JESU,
FABULARUM
ESOPIARUM

LIBRI QUINQUE PRIORES
Diligenter emendati.

EDITIO TERTIA,
Quam folam Autor agnoscit. !).

META LABORIS
HONOS

PARISIIS,

Typis J. BARBOU, viâ San-Jacobeâ, fub
Signo Ciconiarum.

M. D C C. LIX.

Cum Approbatione & Privilegio Regis.

Ga 10.4 20140

[merged small][ocr errors]

PREFATIO.

GRATI, memorisque hominis officium est, omni curâ providere, ut, quam operam fuam favore fuiffe publico exceptam resciverit, hanc ipsam novâ fubinde operâ, utcumque res postulabit, augeat atque perficiat. Cùm igitur viderem Fabellas meas à viris approbari cùm eruditis, tum in re omni literariâ æftimandâ versatissimis ; atque alios Literatos complures, qui eas legiffent, idem fere fentire intelligerem : ftatim in animum induxi, nihil prætermittere, quin liberalem, jucundamque iftam benignitatem, quantùm efficere meditando atque elucubrando poffem, remunerarer. Quid autem præftiterim, mox indicabo, poftquàm primùm de hoc, in quo me exercui, fabularum genere pauca differuero ; ac deinde oftendero, bene latinè, his etiam temporibus, fcribi aliquid poffe, contra quàm homines gentis noftræ nonnulli, ingeniosi quidem, & eruditionis gallicæ non expertes, at ejusmodi quæftionis judices minimè idonei, exiftimârunt, ac pronuntiârunt.

I. APOLOGI, sive narrationes de animanti

a

bus, rebusve etiam fensu carentibus inftitutæ, & ad utilitatem hominum translatæ

omnes

olim ab Esopi nomine, qui inventor ipsarum vulgò habebatur, Æsopiæ Fabulæ dictæ funt. Quintilianus a tamen hoc inventum Hesiodo, qui multò ante Æsopum vixit, tribuendum videri significat. Exftat reverâ de Accipitre & Aëdone fabella b Hesiodi. Sed altiùs repetere licet originem Apologorum, ipsisque etiam ab indubitabili veritatis ac fanctitatis omnis fonte arceffere dignitatem. Annis enim, poftquàm obierat Moses, circiter trecentis fictam de Arboribus regem sibi poftulantibus fabellam facri Codices c nobis offerunt.

NEQUE id redarguat animadversionis censofiæ feveritas :

d Quòd arbores loquantur, non tantùm feræ.

Licet enim, femperque licebit ægras hominum mentes innocentibus jocis delenire, fensimque ad bonam appetendam frugem ludendo allicere. Fabellæ tamen ita fingendæ, contexendæque funt, ut fuas plerumque partes in iis Belluæ fuftineant; quippe quæ propiùs abfunt ab hominibus corporis animati similitudine.

a Inftitut. Orat. Lib. V. Cap. XI.
b Oper. & dier. V. 201,

e Judic. Cap. IX. V. 8. Apologi quoque funt, qui leguntur Reg. Lib. II. Cap. XII. V. 1. Cap. XIV. V. 5. Lib. IV. Cap. XIV. V. 9. ac fæpius in fanctis Evangeliis.

d Phædr. Lib. I. Prol. V. 6.

« AnteriorContinuar »